De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Accipe nunc iam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio. si possim, hoc est, si ille donauerit, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. reprehendisti enim me bis numero exprimens etiam meum nomen et cum te in principio libri tui inperitiae tuae ammodum conseium et doctrinae amminiculo destitutum, me uero ubi nominasti doctissimum ac peiitissimum dixeris, tamen quibus in rebus tibi uisus os nosse quod ego uel nescire me fateor uel, quamuis nesciam, scire praesumo, libertate qua oportebat non tantum senem inuenis et episcopum laicus, uerum etiam hominem tuo iudicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, immo uero me non esse certissime scio et fieri posse non ambigo, ut aliquid [*]( 3 cf. pag. 357, 5—9. 376, 2—5 ) [*](1 sitnt C 3 respicis ITd ipsi oni.D ea] eD 4 aestudere (mn. ac) C 5 corde E cordis H 6 magis] agi H et] atC animas C 7 correptionLs T 9 secuntur BCE 10 Expl lib prim\' de natura et origine animae ad uincentium uictore. Inc lib sed ADCIT; a cod. D abest subser. Expl lib prim\' de natura et origine animQ ad uincuncentiO uictore sci agus epi. Incipit liber secundus einsdem sci rgus ad supra memoratum uincentium nictorcm de eadem re II Explicit liber primus sci augustini de natura et origine animtj ad uincentium uictorem. Incip eiusdem scds lib ad eundem de eadem re E 12 cupio dicere// 14 explimens A exprimis E (s s.l.) 15 admodum B 16 doctrina et ammini- culo ABClb adminiculo// (d s.l.),T 1snesciat.l 191ibertateD quā A non oportebat T non] naC 20doctissimum] dissertissimum E di*sertissimumH 21 perit.] perfectissimum II 22 et me doctissimum om. A doctissimum] deuotissimum C 23 et] add. si C ambiguo C )

380
inperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat, et in hoc te plane laudo, quod ueritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti te scire quod nescis, sed ideo libere, quia personam non reueritus elegisti aperire quod sentis. unde te intellegere oportet, quanto esse nobis debeat cura maior dominicas oues reuocare ab erroribus, si et ouibus turpe est uitia pastorum, si qua cognouerint, eisdem occultare pastoribus. o si illa reprehenderes mea, quae iusta reprehensione sunt digna! neque enim negare debeo sieut in ipsis moribus ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto iudieio et nulla temeritate culpari. ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic tibi fortassis ostenderem, qualem te esse in quibus non perperam reprehenderis uellem meque tibi iuniori maior et praepositus subdito correctionis exemplum quanto humilius tanto salubrius exhiberem. sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere humilitas, et partim fateri, partim defendere ueritas cogit.

Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt uel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse, aliud, quod eam spiritum crederem. tibi enim uidetur et corpus esse anima et non esse spiritus. audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam et ex hac occasione, qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. recole uerba libri tui, ubi me primitus nominasti: scio, inquis, plerosque et facile peritissimos uiros super [*]( 27 Vinc. Victor ) [*](1 cupiam CH quipiam D aliquid H aliquis] add. laicus BClb 2 in om.B 3 non quam] numquam CHb percipistiffml 4 scire te BCId 5 ueritus b 7 reuocare H (i s. e) erribus B torpe A 8 cognouerunt ABCIT 9 iuxta C sunt reprehensione E 10 enim om.E 11 recto] iusto BCITb 12 ipsi A ipsa C, om.b illic] add. et ABCITbd 13 reprehenderes b 14 uellet A me |||| (in mg. eque) E neque d propositus BC prepositis subditus (u s. i, o s. ụṣ)H correptionis DT 15 in-et in mg. add. D 16 et] sed codd. praet. A 20 diffinire E 21 dix A dixisti C esse spiritum E 22 aliud] alterum bd 24 animg BC animam AEITbd et om. ABC spiritum codd. praet. D 25 occansione C 26 disci A recola T 27 peritismos A super eo] superet A insuper et BQEITbd . )

381
eo consultos tenuisse silentium aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent — sicuti nuper apud te Augustini doctissimi uiri praedicatique episcopi conprehensum litteris lectitaui — modestius quidem, ut reor, ac uerecundius huiusce rei arcana rimantes intra se ipsos tractatus sui deuorasse iudicium neque se posse exhinc aliquid determinare professos. sed mihi, crede, satis superque uidetur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit aut is, qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere, ut merito in illum conueniat quod scriptum est: h o m o cum esset in honore, non intellexit; assimilatus s est ium entis et conp ar atus est eis? nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumquehominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit, quid tam inconuenienter dici potest quam ut eum sola sui notione fraudarit ? et cum sapientia, mundi, quae sese usque ad ueri cognitionem superuacua quidem inuestigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quae sunt uera cognosci, aliqua tamen uicina, immo affinia ueritati temptauerit super animae natura dispicere, quam indecens atque pudendum est religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere aut penitus sibi interdixisse ne sapiat!

Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio omnia, quae ad naturam hominis pertinent. sic te scire [*]( 11 Ps. 48, 13 ) [*]( 1 eloquutos I 2 dcfinitione A difinitionem E incohata/ incoata T 3 sicuti] sicut in nno D nunc nnper BCFJIT, (nuper m mg.) / aput te] aperte H agustini AC 4 co ∗ phensum H modesticisC uericundius H 5 archana BCFJ T remantes A tractatos II 6 ex hanc A 7 credere C 8 his ABC 10 a pecore Kbd lldissere/ 13 all. est oin.H dns E 14 bonis K rationi I ammal hominemC hominem om.E 15 sensuumque H orai Bb 16 expertia (s. J. add. gen) E experientia b prudentiae ABCDH prudentique b distributa E qui A 17 notitiae C noticione E fraudauerit 6 18 mundi sapientia E mundique A quesisse E quaercre se H (all. re s.l.) 19 uestigatione A nequeit 1) (ẹ mut. in i) 20afiniaC 21 despicere BCDElb quam—ne om.C inde censat qu∗e H 24 Ista tua] Instatua C Statuit H dissertissima ABCE loculentissima BC )

382
conpollit, ut, si eorum aliquid ignoraueris, non meo, sed tuo iudicio pecoribus compareris. quamuis enim nos insignitius uidearis adtingere eo quod dixisti: homo o cum e s s et inhonore, non intellexit, quia in quo tu non es honore sumus ecclesiae, tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum iudicium comparandus cs, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere nesciueris. neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est humanae animae originem — quam quidem non penitus nescio; scio enim deum flauisse in faciem primi hominis factumque esse hominem in animam uiuam; quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem — sed dixisti: quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? quod sensisse ita uideris, tamquam de uniuersa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil cum sui lateat. quod si ita est, iam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. si autem quantumcumque proficiamus in hac uita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas, ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem; quamuis, quod ad salutem pertinet fidei!, diuinitus animam datam eamque non eius cuius deus est esse naturae remotis ambagibus nouerimus. an forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis, hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris, ut, si paulo amplius te quisque nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti, atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem iustitia te ille pecoribus comparabit? dic ergo quatenus nobis [*]( 3.12 Vinc. Victor Ps. 48, 13 10 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 2 compararis A insignius Eb designantius T 3 eo quod dix. iti mg. I G iudicium tuum BC 7 nescieris E enim cm.T 10 nescio (s. del. ignoro) 1 12 legisse A ipsum Tb 13 homo differt ECT a pecore EHbd natura quae A 14 quod-disserere in mg. T 15 sua om. B alt. ac D disscre H 19 pertinentia 4 concedas b 20 quatenus usque Cl quatinusque E *ibi H 21 origine A 23 remotns C actenus AEHml 24 nescientem A quatinus BE eam om.Tb nec tuscis E uescis-eam tu om. A 25 actenusque BCE hactenus b quatinus BE tu scire-383,1 sit nostra in mg. H 26 quis M 27 te om. E )
383
naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salua sit nostra distantia, et considera tamen, ne plus a pecoribus distet qui eius aliquid nescire sc scit, quam qui se putat scire quod nescit. natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus; quisquis ergo a natura humana corpus alienare uult, desipit. medici tamen, qui appellantur anatomici, per membra, per uenas, per neruos, per ossa, per medullas, per interiora uitalia etiam uiuos homines quamdiu inter manus rimantium uiuere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent, nec tamen nos, quia ista neseimus, pecoribus compararunt. nisi forte dicturus es eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. non ergo ita praeloqui debuisti. neque enim aisti: \'quid differt homo pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura\', sed aisti: si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamuis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. uerum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare uelim. plura uolumina inplebo; multa me tamen ignorare confiteor.