De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamobrem si hos ad te libros inpensa dilectione conscriptos repensa dilectione sumis et legis, si in principio primi tui libri audis et te ipsum et studes, sicut dixisti, \'tuam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur\', illa praecipue undecim caue, de quibus in libro superiore commonui: ne \'animam sic dicas ex deo, ut eam non de nulla nec de alia, sed de sua natura creauerit\'; aut \'quod per infinitum tempus atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat\'; aut \'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem\'; aut \'animam per carnem reparare habitudinem priscam perque ipsam carnem renasci, per [*]( 4 cf. Ioh. 4, 24 5 cf. Ps. 10, 7. 106, 25. 146, 8 7 Ps. 103, 29 SPs. 145, 4 13 cf. Ps. 31, 9 20 cf. 357, 7 22—418, 14 cf. 377, 17-3is, 11 ) [*]( 1 remotus A 2 dubitationibus ACa.c. ambagimus Cml nomen animae bd 4 erius A aereus BCDEld quāuisit A5 qua | proter quq; anima 84 6 eam] et in DClml etiam Imlbd secundum—l. 11 aestimo add. Eug., om. coddLbd 7 suferens Eug. V 12 his] eis E 13 legatur Eug. 14 nominega I bisJ. 15 sunt] ē D displieeat Eug. 16 corpus non E sctA 18 hos] nos ABCl impensandi lectione E 19 conscriptos-dilectione om. D dilectioni II legisse (om. si) II tuiiibriprimi li 20 audissctet II all. et om. E 21 undecin-l 22 superiori I T ammonui li 23 sed d sunatura A 25 §. o ipse A perdissc Cm1 27 et per ipsam 11 carnem-quam om. IIm1 ) [*]( LX. Auguat. VIII para 1. Vrba et Zyoha. ) [*]( 27 )

418
quam meruerat inquinari\'; aut \'quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix\'; aut \'infantes sine regenerationis baptismate mortuos ad indulgentiam peruenire originalium peccatorum\'; aut \'eos, quos dominus praedestinauit ad baptismum, posse ante defungi nec in eis quod omnipotens praedestinauit inpleri\'; aut \'de his, qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est: raptus est, ne malitia mutaret illius intellectum atque ad hunc sensum cetera pertinentia; aut \'earum aliquas mansiones extra regnum dei esse, quas multas in domo patris sui dominus dixit esse\'; aut \'sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum\'; aut \'aliquos eorum qui sine Christi baptismate moriuntur in paradisum interim recipi ac postmodum et regni caelorum beatitudinem consequi\'. haec praecipue caue, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si uis esse uictor erroris, nec te, quando aliquid nescis, existimes scire, sed, ut scias, disce nescire. neque enim aliquid in occultis dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo et falsa pro ueris proferendo ac defendendo peccatur. ignorantiam uero meam, utrum animae hominum nouae fiant an de parentibus — quas tamen a creatore deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est — aut non debere reprehendi aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri, et habere in se animas corporum similitudines incorporeas, ipsas autem non esse corpora et salua distinctione animae et spiritus etiam uniuersaliter animam spiritum nuncupari puto quod persuaserim caritati tuae; si autem [*]( 7 Sap. 4, 11 9 cf. Ioh. 14, 2 ) [*]( 1 omne om.E 2 meruitEH regeneratione baptismatis BCEITbd 3 uenire E originalium—praedestinauit om.B peccatuCml 4 eos om. HITbd ad baptismum praedestinationi eius eripi posse et ante defungi quam (pro quam praeb. nec 1T) sqq.lTbd 5 quod om. A 6 baptizantur Cml baptizarentur E expirant BCII est om.H 7 raptus est om.A est em. H malitia mutare C 10 dixit post multas pon. b 12 baptismate xpi BCI Tb 13 a ac (exp. m2) C postmo du A beatitudine D 14 ne C cognominari (e s. ari) uincentium H 16 exestimes A existimas H 18 ad Cml 20 de parentibus] add. trahuntur T quae H deo] do A 22 debea (0 s. a) D pr. et om.ITb 23 corporeas E ipsa H 25 quod] quietos (s. 1.1 qui) I persaserim A suaserim H )
419
persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerim qui legent potius iudicabunt.

Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi uidentur, scire fortasse desideras, uenire tibi non sit onerosum, non tamquam discipulo ad magistrum, sed primaeuo ad grandaeuum, forti ad infirmum. etsi enim eos non edere debuisti, maiore tamen et ueriore gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur quam cuiuslibet errantis ore laudatur. quamuis in eorundem recitatione librorum auditores et laudatores tuos 11011 omnes ista quae sana doctrina inprobat uel ante sensisse uel ad ea tibi consensisse crediderim, sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta haec parum aduertere potuisse ant certe etiam illos qui aduertere potuerunt non in te rerum liquidissimam ueritatem, sed uerborum afluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. plerumque enim praedicatur et amatur eloquium in spe iuuenis, etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. quapropter ut et tu recte sapias et alios non tantummodo delectare possit, uerum etiam aedificare quod loqueris, curam te oportet gerere de sermonibus tuis remotis plausibus alienis. [*](1 tamcn eras.E que per suā dere A 2 debuerint Td 3 alia quac] aliqua B aliq: C(s. ua m2) aliaque E aliaque H(alt. a s. l.m1) emcndcnda .1 4 scit fortas sedesidcras A desideras fortasse II onerosius -1 honerosumBC onorosum D 6 non cos ABCHITbd 7 reprcnditur .1 8 a uoce quamnis inc. c. XXVb erunde A rccitntionem C 9 librorum] correctus B librorum correctus C (correetus s.l.m2) laudatures A 10 uolante A consenisse A 11 crederim Cml crediderint HT 12 praestricta C 13 in te rerum] iterum HT 14 afflucntiam BCH 15 post enim ins. laudatur bd eloqui*um C(b iras.) lG qllaproter A 17 recta I tantumodo E possis HTb 18 quae HT, om. A curante A 19 EXPLICIT LIBER AD VICTOREM DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE IXCIPIT SERMO ARIANORVM A EXPLICIT LIBER SECVNDVS AD VICTOREM DE NATVRE (NATVRA C) ET ORIGINE ANIMAE BC EXPLIC LIBER \'IP AD VICTOREM DE NATVRA ET ORIGIXE ANIME SCI AG EPI ECCLESIE CATHOLICE, INCIP PROLOG EORV QVE OBICIVNT ARRIANI II EXPL AD VIN- CENTIV VICTORE DE NATVRA ET ORIGINE ANIMK AVIiKLII AV- GVSTINI LIB SECVND I FINIT AD VICTORE LiB _SCDS AVG DE NA- TVRA ET ORIGINE ANIMAE D Explicit lib sci aug ad uincentiū uictore de natura et origine animęi incip epta ei\'dē ad petru prbm de eadem re E; in codice T subscriptioue omisna Reiraclado sequitur ) [*]( 27\' )