De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi inuenit apud Hispanum quendam presbyterum Petrum nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum, uerum tamen scire animam non corpus esse, sed spiritum, et contra ista mea ad eundem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi, unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eundem Victorem. sed ad Petrum quamuis habeat libri prolixitatem, tamen epistula est, quam nolui a tribus ceteris separare. in his autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam et multos errores atque prauitates praesumptionis cius ostendi. quem tamen iuuenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractaui et ab eo scripta correctionis eius accepi.

Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam nos, ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo fratri et conpresbytero Petro; duorum uero nouissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putaui. [*](6 Retract. 11, 8. II 71, 1 23 patri Knodl cum CD1, sed e/. p. 336,2 et ceterorum codicum Retraeiationum lectionem )

421