De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius — sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et cor pus, uel illud multo expressius in libro Iob: absoluisti animam meam ab spiritu meo —, tamen et uniuersa anima appelletur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, 11011 rerum. cum enim [*]( 1 cf. Apoc. 5, 6 2 cf. Apoc. c. 6. 9 23 cf. Eug. Exc. 185 (CSEL IX 625, 7-629, 19) 25 I Thess. 5, 23 27 Iob 7, 15 ) [*]( 1 ut C 2 habes C 3 plicatum Bl TC (m2 ex placitu), b plcctfl E 4 cccidit T G dimus A 7 est s. I. ante autem II 8 ut C 10 in om.E 11 exstasi A 12 cernatur E 13 cernanda C 14 quęrenda E 15 sit] est £ e sitC 16 magis uis H diffiniendu E 17 conste et l 18 sequuta A 19 nuncupatur A noncupantur C 20 quae om.Iml 21 sapiencia mora A minoris E 24 non om.Cml 25 dicit s. expo ait T 27 soluisti Eugippii MV a spiritu b 28 appellatur Etuj. qu3 ee uis BCI 29 hoc BI uidetur II )

414
constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: etinteger spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, ut quod ibi dixit mentem, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, \'uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu\', quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait idem apostolus: renouam i n i spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam \'renouamini mente uestra\'? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus carnis appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa. est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus – habet iste suam eandemque difficilem quaestionem; multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant —, sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic cum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa [*]( 6 I Thess. 5, 23 8 Kom. 7, 25 9 Gal. 5, 17 12 Vinc Victor 15 Eph. 4, 23 19 Col, 2, 11 21 I Cor. 14, 14 ) [*]( 1 aliquid esse D in anima aliquid E spiritus om. Eug. MV spiritusexcepto om.lml n nominetur E nominatur Eug. MV 2 scepto A nominetur T 4 quo] qui C 5 distigte A distinctae B ait] dicit E 8 carne autem lege BCm2DH 10 spiritus autem] et spiritus BCJTd 11 dicitATbd mente Eug. 12 tu om. BCITb exestimas A exaestimas C 15 idem] quidem Eug. rcnouaniini autem BCITbd spmD 16 dicitbd quam] nisi BCIbd 20 carnis om. Eug. 23 ost] erit E non om.CIb 27 constanterC 28 nuneupari s. exp. nominari Iml )
415
anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen lacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt. sed quid opus est hic diutius inmorari ?

Iam nunc unde facilius ostendamus adtende eam quae anima est etiam spiritum dici. cum audis uel legis domino moriente quod scriptum est: et inclinato capite tradidit spiritum, ita uis intellegi, tamquam a parte significaucrit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationalia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum anumoneres suam nosse naturam, ita locutus es: nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit. his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. unde et testimonio diuino eos, qui non intellegunt, pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, adtende [*]( 4 cf. III Regn. 12, 20 9 Ioh. 19, 30 17 Vinc/Victor; cf. pag. 3*1, 13 23 cf. P*. 4S, 13 25 Ps. 31, 9 ) [*]( 1 esse] dici D 4 tribus Hml 5 saniaria A s. tnc add. m2 tum <\\ om.Eug. hic om.C 7 iam nunc adtondcre (om. posl. adtcndc) T inde-l ostendam E 8 cum] quani Eug. 9 quid E Eug. AV 11 ea q; Ctnl noncupa ri T 12 prob. exped. Eug. tcstes .1 13 adhibeo Eug. AMV 14 spiritum non habere E sedanimam habere BCITb inrationabilia Cm2EH inrationa∗∗lia / 15 habcnt E 1C admoncre uoluisses Eug. ista E 171oquutus.l nam om D cū in ras. D bonum Eug. rationale BC 18 homine A, om. T rationalem lJ 19 sensūque H (s. ū add, u) que A prudentior dinatio A ordonatione Cml 20distru- buat C distributa E 21 compotem esse E 23 et om. Eitg. diuir.o om.Cml 24 et om.B 25 acquus C 2G sunt Cml )

416
etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris. haec anima, inquis, quae ex flatu dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. et paulo post: et quamuis anima, inquis, animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est. item paulo post: aliud erit, inquis, anima et aliud spiritus, sapientia et sensus animae. his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima, non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, spiritu sfiliorum hominis si ascendat ipse sursum et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens qui mouetur super terram et omnis homo et omnia [*]( 2 Vinc. Victor 14 Gen. 1, 20. 24 21 Eccle. 3, 21 24 Gcn. 7, 21. 22 ) [*](1 difinieris EHml discribseris A 2 distringere Cm1 renitereris B nitererisACEITbd ex] in B 5 anime-(ae-e)et ABC anime E 6 aliuc bis A et cm.EEug.AV 7 sapientiae HIT et cm.Il cst Eug. scnsu A S ido.l senti A 9 intellegit A (t tin. ex s) 10 essentia E 11 sint C 12 utique Cml aq; II (a s. q ml) 16 alt. plenissime B ueris A 17 more] i ore b 18 spiritum illum E 19 diffiniuitE 21 ecclesiasten BCTII (n s.l. add. uid.) ecclesizstes Eb ecclesiasten (s s. n) 1 qui D cit A si spiritus (om. post. si) E Eug. 22 hominumE 23 pccorum T 24 in terra ABCIIIbEug. ita scriptum est ECITbd 25 q (iuxta uirg. add. nę) H 26 pocoium A et om.E 27 monebatur BII )
417
quaecumque habent spiritum uitae, ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significa.tio tam late patet, ut etiam deus uoeetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto (secundum illud: auferes spiritum eorum, et deficient, et iterum: exiet spiritus eorum, etreuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum. ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo) quod ammonitus his, quae commemoraui, diuinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.