De agone christiano

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Docet itaque ipse apostolus dicens: non sic pugno quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar; item dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. quare intellegendum est etiam ipsum apostolum in semet ipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in seruitutem redigamus, si mundum uolumus uincere, quia per inlicitas delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus, id est ea, quae in hoc mundo perniciosa delectatione conligant amatores rerum temporalium et diabolo atque angelis eius seruire cogunt: quibus omnibus si renuntiauimus, redigamus in seruitutem corpus nostrum.

Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo fiat, ut corpus nostrum seruituti subiciamus, facile intellegi et fieri potest, si prius nos ipsos subiciamus deo bona uoluntate et caritate sincera. nam omnis creatura, uelit nolit, uni deo et domino suo subiecta est. sed hoc admonemur, ut tota uoluntate seruiamus domino deo nostro, quoniam iustus [*](5 I Cor. 9, 26. 27 8 I Cor. 11, 1 10 cf. Col. 2, 15; II Cor. 2, 14\' ) [*](3 possemus W et*»« uincere C 4 debere nos W cartare G1 5 apostolus ipse bd 6 gyg quasi (exp. m. 2) L cedens VW 9 qua in re (in s. I.) y 10 semetipsum H 11 uius 8 quuius C imitatorem se G se om. WN 12 profitemur W illo G1 16 hoc om. VL 18 cogunt (u ex a) C 19 renuntiabimus BW renuntiamus GYLH redigimus V2 seruitute CaPRGaNy 23 primO G nosmet H ipsos om. N 24 sincera caritate bd karitate II caritata L 25 ammonemur CSGyMWBN cdmoneniur VL )

109
liberaliter seruit, iniustus autem conpeditus seruit. omnes tamen diuinae prouidentiae seruiunt; sed alii oboediunt tamquam filii et faciunt cum ea quod bonum est; alii uero ligantur tamquam serui, et fit de illis quod iustum est. ita deus omnipotens, dominus uniuersae creaturae, qui fecit omnia, sicut scriptum est, bona ualde, sic ea ordinauit, ut et de bonis et de malis bene faciat. quod enim iuste fit, bene fit. iuste autem sunt beati boni, et iuste mali poenas patiuntur. ergo et de bonis et de malis bene facit deus, quoniam omnia iuste facit. boni sunt autem, qui tota uoluntate deo seruiunt, mali autem necessitate seruiunt; nemo enim leges omnipotentis euadit. sed aliud est facere quod lex iubet, aliud pati quod lex iubet. quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum leges patiuntur.

Nec nos moueat, quod in hac uita secundum carnem, quam portant, iusti multa grauia et aspera tolerant. nihil enim mali patiuntur, qui iam possunt dicere, quod ille uir spiritalis exultat et praedicat apostolus dicens: gloriamur in tribulationibus, scientes, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. si ergo in [*]( 6 Gen. 1, 31 18 Rom. 5, 3-5 ) [*]( 1 iniustus-seroit om. i compedibus RN tamen] autem HB 2 seruiant W obaudiunt RWU 3 ea om. N 4 de om. MH 7 malis et de bonis H uste Hl 8 iusti mali Gl iustae mali W 9 malis et de bonis H quoniam-facit om. i iuste omnia Wbd omnia iusta VL 11 mali ex alii m. 1 C 12 euadet H aliut (6ts) C quod lex iubet pati H 13 secundum er. m. 2 C legem G 14 legem G 16 grauia (a fin. s. 1. m. 2) C grauia et aspera] graui.tatis (ti 8. l.) V et aspera om. L pertolerant VL 17 qui iam] quia B quia iam MGHN ille uir ille spiritalie L 18 et exultat PSVlq exultat (supra fin. t add. ns) C et om. C 20 patientia uero MHB probAtio uero Hbd 21 confundit (f ex t) C qfii G )

110
hac uita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni et iusti uiri, cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare, sed etiam in dei caritate gloriari, quid cogitandum est de illa uita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam sentiemus? quoniam non ad hoc resurgit corpus iustorum, ad quod resurgit corpus inpiorum, sicut scriptum est: omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur. et ne quisquam putet non iustis inmutationem istam promitti, sed potius iniustis, et eam existimet esse poenalem, sequitur et dicit: et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur. quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt, quia et unusquisque sibi et omnes inuicem sibi nocent. hoc enim adpetunt, quod perniciose diligitur et quod eis auferri facile potest; et hoc sibi auferunt inuicem, quando se persequuntur. et ideo cruciantur, quibus auferuntur temporalia, quia diligunt ea; illi autem, qui auferunt, gaudent. sed talis laetitia caecitas est et summa miseria; ipsa enim magis inplicat animam et ad maiora tormenta perducit. nam gaudet et piscis, quando hamum non uidens escam deuorat; sed cum piscator eum adducere coeperit, uiscera eius torquentur primo; deinde ab omni laetitia sua per ipsam escam, de qua laetatus est, ad consumptionem trahitur. sic sunt omnes, qui de bonis temporalibus beatos se putant; hamum enim acceperunt et cum illo sibi uagantur; ueniet tempus, ut sentiant, quanta tormenta [*]( \\ 6 (10) I Cor. 15, 51. 52 ) [*]( 1 iusti et boni G uiri iusti B 2 aequanimit G 3 in dei om. W in deo gloriare W 5 sustinemus W resurget MGbd 7 resurgemus BaMGfWBFHUNbd et-inmutabimur in mg. S 9 et eam] etiam W 10 et om. G resurgent PMG*&{ VL WFH UNbd 11 et om. PGIBrVLU 12 sibi inuicem VL 13 et om. G facile auferri FNbd auferre H 14 persecuntur JRMBV 15 inferuntur S auferunt L 18 ad 8. I. m. 2 7 19 amum W d.mum M hamum (h in ras.) V uidens] uidet et W aescam y quum C 20 in primo W 21 letatus C letatis Bl 22 consummationem MG HN 23 se] se esse B om. L amum LW «amum M hamum (h in ras.) Y 24 illi W sibi om. W ueniat W tempus om. W eentiat W )
111
cum auiditate deuorauerint. et ideo bonis nihil nocent, quia hoc eis auferunt, quod non diligunt; nam quod diligunt et unde beati sunt, auferre illis nemo potest. cruciatus uero corporis malas animas miserabiliter adfligit, bonas autem fortiter purgat. sic fit, ut et malus homo et malus angelus diuinae prouidentiae militent; sed nesciunt, quid boni de illis operetur deus. non itaque pro meritis officii sed pro meritis malitiae stipendiantur.

Sed ut hae animae, quae habent uoluntatem nocendi et rationem cogitandi, sub diuinis legibus ordinatae sunt, ne aliquid iniustum quisque patiatur, ita omnia, et animalia et corporalia, in genere suo et in ordine suo diuinae prouidentiae legibus subdita administrantur. ideo dominus dicit: nonne duo passeres asse ueneunt? et unus eorum non cadit in terram sine uoluntate patris uestri. hoc enim dixit, uolens ostendere quidquid uilissimum homines putant omnipotentia dei gubernari. sic enim et uolatilia caeli ab eo pasci et lilia agri ab eo uestiri ueritas loquitur, quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit. sed quoniam mundas animas rationales per se ipse deus curat, siue in optimis et magnis angelis siue in hominibus tota sibi uoluntate seruientibus, cetera uero per ipsos gubernat, uerissime dici potuit etiam illud ab apostolo: non enim de bubus cura est deo. in scripturis enim sanctis deus homines docet, quomodo cum hominibus agant et ipsi deo seruiant; [*](13 Matth. 10, 29 17 cf. Matth. 6, 26. 28 19 cf. Matth. 10, 30 23 I Cor. 9, 9 ) [*](1 nocent nihil L 3 auferri N 5 fiat M et pr.] ei Sr om. M 6 quod B operatur MH 7 itaqn.e C 9 nt er. in V 10 nec C 11 ita et omnia animalia MHB et pr. om. L 12 in alt. om. MG VHBL. s. I. C 13 amminiatrantur MGVWBy ideoque (que 8. I.) G 14 adse 01 assae W ueniunt J2 15 cadet GVLF\'lN terra B 16 quicquid GMVWBN 17 domini BGSVLWUf et om. B 19 nostros om. W 20 rationabiles L ipsum CMGHBNf * 21 hoipQiuimbua C 24 hobus HFbd bn.bus M 25 docit R cum ex eum C agat Let] ut BN )

112
quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id est quomodo salutem pecorum suorum gubernent, usu et peritia et ratione naturali, quae quidem omnia de magnis sui creatoris opibus acceperunt. qui ergo potest intellegere, quomodo uniuersae creaturae conditor deus gubernet eam per animas sanctas, quae ministeria eius in caelis et in terris, quia et ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt et in eius creatura primatum tenent: qui ergo potest intellegere, intellegat et intret in gaudium domini sui.

Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus in hoc corpore et peregrinamur a domino, gustemus saltem, quam suauis est dominus, quia dedit nobis pignus spiritum, in quo sentiamus eius dulcedinem; et desideremus ipsum uitae fontem. ubi sobria ebrietate inundemur et inrigemur, sicut lignum, quod plantatum est secundum decursus aquarum et dat fructus in tempore suo et folium eius non decidet. dicit enim spiritus sanctus: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. inebriabuntur ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons uitae. talis ebrietas non euertit mentem, sed tamen rapit susum et obliuionem praestat [*]( 9 cf. Matth. 25, 21 10 cf. II Cor. 5. 6 12 cf. Ps. 83, 9 13 cf. II Cor. 1, 22; 5, 5 15 cf. Pe. 1, 3 18 Ps. 35, 8-10 ) [*]( 1 autem in fine uers. er. 7 cum pecoribus agant MHB suis om. PBMGFHBLUNf 3 magni W 4 operibus R quis G7 5 uniuersam creaturara N eam om. BN 6 eius sunt BNf 7 eius] ipsius RN creaturaę C 8 principatum W tenet L 9 domini dei sui G 11 hoc om. PBMGSyVLWBFHUNbd et om. VLW gustemus enim W 12 saltim MW sal.tem V 13 dolcedinem eius W dulcidinem R 14 desideremus eius G ubi] ut V sobria ebrietatej sobrietate RN aebrietate M inundemur] induemur G 16 secundum] secus MHBf sectl V se\'cus L fructum PBMGSaVLWBF HUbd 17 folia PMGSjVLWBFHúόà decident PMGatVLWBF HUbd autem W 20 uoluntatis YW 21 aput C et talis G 22 mortem W sapit L sursum PMGyVLWBFHUbd rursum S )

113
omnium terrenorum; sed si possumus toto affectu iam dicere: quemadmodum ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus.

Quodsi forte adhuc propter aegritudines animae, quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei quam dulcis est dominus, uel credamus diuinae auctoritati, quam uoluit esse in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, sicut apostolus loquitur; omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in euangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil. qui nostrae inbecillitatis misertus est: quam inbecillitatem non eius opere, sed nostra uoluntate meruimus; nam deus hominem inexterminabilem fecit et ei liberum uoluntatis arbitrium dedit. non enim esset optimus, si dei praeceptis necessitate, non uoluntate seruiret. facile est omnino, quantum existimo, quod intellegere nolunt, qui catholicam deseruerunt fidem et christiani uocari uolunt. nam si nobiscum fatentur naturam nostram non sanari nisi recte faciendo, fateantur eam non infirmari nisi peccando. et ideo non est credendum animam nostram hoc esse, quod deus est, quia, si hoc esset, nec sua uoluntate nec aliqua necessitate in deterius mutaretur, quoniam omni modo incommutabilis intellegitur deus, sed ab [*]( 2 Ps. 41, 2 7 Rom. 1, 3 9 Ioh. 1, 3 13 cf. Sap. 2, 23 ) [*]( 1 omnem SjV si om. VL effectu RV iam ex tam C discere 01 2 quemammodum M desiderat ceruus VLBbd 4 aegritudinem y aegritudine 81 5 qua. (s er.) y concu J ipiscit (piscit add. m. 2) G concepimus PSVLW 6 auctoritate Gl 8 est om. B ex semine] exemine G sicut (ut m. 2 add.) C 9 enim om. F facta sunt et sine ipso factum est nihil sicut in euang. scr. est N 11 inbecillitati CNBW inbecillitati. i 12 merimus G1 13 ei] illi PSjVLt om. B 16 tholicatn 81 deserunt BVLB deseru»unt i 17 cristiani C fatentur-faciendo om. B faterentur RGN 18 non posse sanari W nisi-peccando] per graciam xpi et nullis eius originalibus meritis recte faciendo W 19 eam] enim L 20 esse fin. V 21 nec ana-aliqua om. G non sua W n** (8. l. on) sua C mutaretur MBHbd, (in ras.) G: moneretur CPBSfVLWUNKF 22 intellegitur] creditur G ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V para III. ) [*]( 8 )

114
eis, qui non in contentione et aemulatione et uanae gloriae cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate christiana sentiunt de domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerunt eum. hanc ergo inbecillitatem nostram suscipere dignatus est filius dei, et uerbum caro factum est et habitauit in nobis: non quia aeternitas illa mutata est, sed quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis ostendit, quam incommutabili maiestate suscepit.

Sunt autem stulti, qui dicunt: quare non poterat aliter sapientia dei homines liberare, nisi susciperet hominem et nasceretur de femina et a peccatoribus illa omnia pateretur? quibus dicimus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter uestrae stultitiae displiceret. si enim non appareret oculis peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores oculos uidetur, inquinatis mentibus uidere non possent. nunc autem quia uisibiliter nos commonere dignatus est, ut ad inuisibilia praepararet, displicet auaris, quia non aureum corpus habuit; displicet inpudicis, quia de femina natus est — multum enim oderunt inpudici, quod concipiunt et pariunt feminae —; displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis quia mortuus est. et ut non uitia sua uideantur defendere, non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in filio dei. non [*]( 5 Ioh. 1, 14 ) [*]( 1 et aemulatione om. G uana SN gloria N 2 et cupiditate JY christiana (h s. I.) C om. L 3 et in eimplicitate om. S in s. 1. C, om. VWNG1 4 eum] illum B 6 habitabit ClB 7 mutabilium G mutalius X1 8 quia mut. in qui ea y incomutabili V 9 quare om. bd potuerat G 11 de] ex B omnia illa Fbd 13 stultiae C appareret (pr. re 8. l) C apparet My 14 utique aeternum W 15 uideretur N inquinatus (supra u add. i) C uidere CPRMGSaWUNB: uideri VLFHbd possentPRMGSyBN: posset CVLHFUbd possunt W 17 diaplicit C\' auarus W non om. W 18 abuit S om. TF de Cbd: ex PBMGSfVLWBFHUN multi B 20 contumilias B 21 pertu»lit M 22 et om. G uideantur uitia sua PSfVLU 23 homing N )

115
enim intellegunt, quid sit aeternitas dei, quae hominem adsumpsit, et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus suis in pristinam firmitatem reuocabatur, ut disceremus docente ipso domino infirmitates, quas peccando collegimus, recte faciendo posse sanari. ostendebatur enim nobis, ad quam fragilitatem homo sua culpa peruenerit et ex qua fragilitate diuino auxilio liberetur. itaque filius dei hominem adsumpsit et in illo humana perpessus est. haec medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. nam quae superbia sanari potest, si humilitate filii dei non sanatur? quae auaritia sanari potest, si paupertate filii dei non sanatur? quae iracundia sanari potest, si patientia filii dei non sanatur? quae inpietas sanari potest, quae caritate filii dei non sanatur? postremo quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis non sanatur? erigat spem suam genus humanum et recognoscat naturam suam; uideat, quantum locum habeat in operibus dei. nolite uos ipsos contemnere, uiri; filius dei uirum suscepit. nolite uos ipsas contemnere, feminae; filius dei natus ex femina est. nolite tamen amare carnalia, quia in filio dei masculus nec femina sumus. nolite amare temporalia, quia, si bene amarentur, amaret ea homo, quem suscepit filius dei. nolite timere contumelias et cruces et mortem, quia, si nocerent homini, non ea pateretur homo, quem suscepit filius dei. haec omnis hortatio, quae iam ubique [*]( 1 adsamsit C 2 quid sit V ipsa om. RN 3 pristina infirmitate W reuocabitur L disceremus] sciremus W 5 faciendo per graciam xpi posse W 6 sua culpa homo PSVLWUFy homo sua] nostram N peruenit T 7 liberaretur WS2 adsumsit C 8 tanta hominum W 10 fili ilf1 11 fili Ml 12 si] que F quae-13 sanatur om. NR 13 quae caritate] si caritate bd sanaretur S 14 ex resurrectione W post corporis add. Christi domini d 16 quantum om. VL 17 contempnere WN uiri—contemnere om. WU 19 tamen] tantO. G, (to. iłł ras.) H 20 nec masculus By3 nemo masculus y1 quia om. H 21 que. (m er.) M 22 nolite-24 dei om. WU contumilias J2 quia y1 24 haec. mne. H hoctatio Ll hortacio W iam—praedicatur om, G ) [*]( 8* )
116
praedicatur, ubique ueneratur, quae omnem oboedientem animam sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa omnia, quae stultissimis displicent. quem dignatur imitari uitiosa iactantia, ut ad uirtutem percipiendam possit adduci, si erubescit imitari eum, de quo dictum est, antequam nasceretur, quod filius altissimi uocabitur, et per omnes iam gentes, quod negare nemo potest, filius altissimi uocatur? si multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum, qui filius altissimi uocatur; si parum de nobis sentimus, audeamus imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt. o medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, omnia deprauata corrigentem! quis iam se extollat contra filium dei? quis de se desperet, pro quo tam humilis esse uoluit filius dei? quis beatam uitam esse arbitretur in his, quae contemnenda esse docuit filius dei? quibus aduersitatibus cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam credit in filio dei? quis sibi esse clausum regnum caelorum putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse filium dei? qua peruersitate non careat, qui facta et dicta [*]( 6 cf. Luc. 1, 32 20 cf. Matth. 21, 31 ) [*]( 2 omnia illa L 3 displicet SyV1 quam HB quem (m ras.) G dedignatur P2SfMVLUHB indignatur G 4 accipiendam G posset C 6 filius dei altissimi W uocaretur B iam om. Sj V L 7 uocabitur W 8 multum] para M dignemnr-sentimne om. WU 9 audeamus] dignemur MHB uideamus L 10 piscatores] peccatores B 11 consolentem Cl 13 reparentem 81 14 extollit (supra i add. e) C, MGSfVLWBU * 15 de se om. Y diBperet GlNlB uoluit esse MVL 16 esse om. G iis FUbd his quae] isque S 17 contempnendo W esse om. M 18 caedat CM cadat G1 persequutionibus C 19 quid CMB clausum esse G esse om. N clausum iter (iter 8. I.) V ad regnum PG Vj LB UM ad regna SN ..regnum 8 20 iter putet L aditum putet N imitatores MHB1 fuisse W 21 filii H filii.. M qua. G peruersitate. G )
117
intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis ad exemplum uitae praebuit filius dei?

Itaque iam et masculi et feminae et omnis aetas et omnis huius saeculi dignitas ad spem uitae aeternae commota est. alii neglectis temporalibus bonis conuolant ad diuina; alii cedunt eorum uirtutibus, qui haec faciunt, et laudant, quod imitari non audent; pauci autem adhuc murmurant et inani liuore torquentur, aut qui sua quaerunt in ecclesia, quamuis uideantur catholici, aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes haeretici aut peccatum inpietatis suae defendere cupientes iudaei aut curiositatem uanae licentiae perdere timentes pagani. sed ecclesia catholica per totum orbem longe lateque diffusa inpetus eorum prioribus temporibus frangens magis magisque roborata est non resistendo, sed perferendo. nunc uero insidiosas eorum quaestiones fide inridet, diligentia discutit, intellegentia dissoluit; criminatores palearum suarum non curat, quia tempus messis et tempus arearum et tempus horreorum caute diligenterque distinguit; criminatores autem frumenti sui aut errantes corrigit aut inuidentes inter spinas et zizania conputat.

Subiciamus ergo animam deo, si uolumus seruituti subicere corpus nostrum et de diabolo triumphare. fides est prima, quae subiugat animam deo; deinde praecepta uiuendi, quibus custoditis spes nostra firmatur et nutritur caritas et lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur. cum enim [*]( 1 intueijtur C dirigit M & diligit N 3 iam] nam W pritn. et om. T 5 Cuolant S 6 caedunt C credunt S haec] ec S 7 adhoc SVL 8 libore R 9 Christi] christiano T 11 curiositateiii C cnriositatem querentes T uanae] humanae W 12 prodere VL 15 proferendo L fides W fide. U 18 arearum et tempus om. W 20 et] aut W zizanii G 22 diabulo V post triumphare in medio uersu litt. mbric. scholion legitur: quibus triumphus agonis fides spea et caritaa W 23 subiungat F1 subiungit WV2 deo per ipsam W 24 conditis (s. I. i custoditis) B caritas per gram dni nri ihu xpi W 25 quum C )

118
cognitio et actio beatum hominem faciant, sicut in cognitione cauendus est error, sic in actione cauenda est nequitia. errat autem quisquis putat ueritatem se posse cognoscere, cum adhuc nequiter uiuat. nequitia est autem mundum istum diligere et ea, quae nascuntur et transeunt, pro magno habere et ea concupiscere et pro his laborare, ut adquirantur; et laetari, cum abundarint, et timere, ne pereant, et contristari, cum pereunt. talis uita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem uidere ueritatem et inhaerere illi et in aeternum iam non moueri. itaque priusquam mens nostra purgetur, debemus credere quod intellegere nondum ualemus, quoniam uerissime dictum est per prophetam: nisi credideritis, non intellegetis.

Fides in ecclesia breuissime traditur, in qua commendantur aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt, et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est aeternitas diuinae prouidentiae. credamus ergo in patrem et filium et spiritum sanctum; haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae trinitas aeterna, deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.

Nec eos audiamus, qui dicunt patrem tantummodo esse nec habere filium nec esse cum eo spiritum sanctum, sed ipsum patrem aliquando appellari filium, aliquando [*]( 12 Es. 7, 9 20 cf. Rom. 11, 36 ) [*]( 1 actio dona sint dei et beatum W cognatione Gl cognitionem B 2 error y 3 se om. L quum (sic semper) C 6 ea om. y adquiratur N 7 laetare R lactari S habundauerint WNG abundauerint C2PRS-(VLFHUNbd per.eant (pr. c 8. I.) C 8 puram om. PSfVUL et om. PSfVUL 10 iam om. GB monerij mori PSI VUL 11 nondum] non (rf 13 posl intellegetis sequuntur: scietis uos proficere in uirtutibus si nulla uobis passio fuerit erga mundana desidcria hoc enim est initium donorum dei in codd. BN 14 quo BN commendatur Wf 20 per quem omnia, in quo omnia in mg. C, om. W 22 dicunt om. W 23 pr. esse om. L esse om. L sanctum esse L 24 sed-filium om. S aliquando om. NB appellari aliquando VL )

119
spiritum sanctum. nesciunt enim principium, ex quo sunt omnia, et imaginem eius, per quam formantur omnia, et sanctitatem eius, in qua ordinantur omnia.

Nec eos audiamus, qui indignantur et stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. nesciunt enim, quid sit una eademque substantia, et phantasmatibus suis inluduntur, quia solent uidere corporaliter uel animalia tria uel quaecumque corpora tria locis suis esse separata. sic putant intellegendam substantiam dei et multum errant, quoniam superbi sunt, et non possunt discere, quia nolunt credere.

Nec eos audiamus, qui patrem solum uerum deum et sempiternum esse dicunt, filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus, quando non erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et spiritum sanctum minoris maiestatis esse quam filium et ipsum factum esse post filium; et horum trium diuersas esse substantias, tamquam aurum et argentum et aeramentum. nesciunt enim, quid loquantur, et de his rebus, quas per oculos carneos uidere consueuerunt, uanas imagines ad disputationes suas transferunt, quia reuera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed aeterna est, et ipsam caritatem et sanctitatem, qua generator et generatus ineffabiliter sibi copulantur. magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit. non potest ergo fieri, ut illi haec uideant, qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc [*]( 1 principum 81 2 quem VL W 3 quo SG omnia-indignantur om. S 4 stomacantur CPSRN 6 eademqu"e C phantasmatis PRMaVaSGaHNad fantaamatibus L illiduntur W 7 corporaliter] temporaliter G amicalia G 8 si V 9 quoniam] quod W 11 deum om. M 14 et minoris maiestatis esse spiritum sanctum L 16 diaersa N esse om. L 17 substantia N eramentum CGWN1 18 quod C1 19 consaeberant Pl consuerunt RMSVUGBNL uanas] unas W dispositiones C1 20 magnum est sacramentom W 21 conciperei alico G1 23 et generatusquae RN sibi om. L 24 mente haec W concipere W pacata] placita W om. L )

120
fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus cotidianis excitare non cessant, habentes animas carnis affectibus diffluentes tamquam ligna umore saginata, in quibus ignis fumum solum uomit et habere flammas lucidas non potest. et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.

Credentes ergo incom.mutabilem trinitatem credamus etiam dispensationem temporalem pro salute generis humani. nec eos audiamus, qui filium dei legum Christum nihil esse aliud quam hominem dicunt, sed ita iustum, ut dignus sit appellari filius dei. et hos enim catholica disciplina misit foras, quia uanae gloriae cupiditate decepti contentiose disputare uoluerunt, antequam intellegerent, quid sit dei uirtus et dei sapientia et in principio uerbum, per quod facta sunt omnia, et quomodo uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

Nec eos audiamus, qui non uerum hominem suscepisse dicunt filium dei neque natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis humani ostendisse uidentibus. nesciunt enim, quomodo substantia dei administrans uniuersam creaturam inquinari omnino non possit, et tamen praedicant istum uisibilem solem radios suos per omnes feces et sordes corporum spargere et eos mundos et sinceros ubique seruare. si ergo uisibilia munda uisibilibus inmundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis [*]( 12 cf. I Cor. 1, 24 13 cf. Ioh. 1, 1. 3. 14 ) [*]( 1 contionibus G et certaminibus om. G cottidianis Nf 2 eiercitare i defluentes BBN 3 humore MG VL W BFHCTNbd in om. L *ignia (s er.) C solum fumum GN 4 solum om. L uomit] mouet LV2 mouit V1 et-potest om. Nl 5 omnibus G hereticis CSMN 6 ergo om. H U iustum] iustus 6 RN 10 et om. MGB haec G 11 quia] quoniam MSVLFHUbd contectiose Gl 14 cara X1 15 habitabit C abitauit S 17 neque-femina om. RN 18 humany S 20 amministrans GSf WU uniuersum 61 21 uisibilem om. T 22 faeces MNGHd 23 undique W mundi MNB5 om. VL a uisibilibus PFHbd 24 incunari C1 inuisibili*** (bus er. et in sg.\') Tl" )

121
inuisibilis et incommutabilis ueritas per spiritum animam et per animam corpus suscipiens toto homine adsumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sua contaminatione liberauit! itaque magnas patiuntur angustias et, cum timent, quod fieri non potest, ne humana carne ueritas inquinetur, ueritatem dicunt esse mentitam. et cum ille praeceperit dicens: sit in ore uestro: est, est; non, non, et apostolus clamet: non erat in illo est et non, sed est in illo erat, isti totum corpus eius falsam carnem fuisse contendunt, ut non sibi uideantur imitari Christum, si non suis auditoribus mentiantur.