De agone christiano
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Nec eos audiamus, qui trinitatem quidem in una aeterna substantia confitentur, sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus. hoc est dicere: non fuit homo, sed membra corporis habebat humana. animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non habent, quae mentis est propria. sed si exsecrandi sunt illi, qui eum negant humanum corpus habuisse, quod est infimum in homine, miror, quod isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse, quod est optimum in homine. multum enim lugenda est mens humana, si uincitur a corpore suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo ipsum corpus humanum iam dignitatem formae caelestis [*]( 6 Matth. 5, 37 7 II Cor. 1, 19 ) [*]( 1 et om. W et animam G 2 toto] tanto L hominein C 3 sui PGFHbd 4 et] set it quum C 5 mentitam] mendacitatem r 7 et non non R2G clamat MB 8 isti. (i init... l.) C 9 ut om. C non om. YL uide«ntur C 10 si non] ne G actoribus W adintoribus L mentiuntur L 11 qua i trinitatem sanctam H 12 nna oin. G aeterna om. MHB 14 abuisse S auimam solam L 15 est om. VL abebat S 16 et fin. om. NR 17 propria.. C execrandi BMSVLW ex«ecrandi U 18 umanum S 19 infirmum B infUmum UL in om. 7 hominein B 20 hominê 8 21 iQgenda est humana (a. l. m. 2 lugenda est anima) H 23 umanum S caelestis formae G )
Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna sapientia susceptum esse hominem, qui de uirgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte sapientes sunt. nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum et putant hoc solum eum plus habuisse inter ceteros beatissimos, quod de uirgine natus est. quod ipsum si bene considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter ceteros meruisse, quod aliquid proprium praeter ceteros habet etiam ista susceptio. aliud est enim sapientem tantum fieri per sapientiam dei et aliud est ipsam personam sustinere sapientiae dei. quamuis enim eadem natura sit corporis ecclesiae, multum tamen distare inter caput et membra cetera quis non intellegat? si enim caput ecclesiae est homo ille, cuius susceptione uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, membra cetera sunt omnes sancti, quibus. perficitur et completur ecclesia. quomodo ergo anima totum corpus nostrum animat et uiuificat, sed in capite et uidendo sentit et audiendo et odorando et gustando et tangendo, in ceteris autem membris tangendo tantum, et ideo capiti cuncta subiecta sunt ad operandum, illud autem supra conlocatum est ad consulendum, quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput — ibi enim omnis sensus apparet — sic uniuerso populo sanctorum tamquam uni corpori caput [*]( 16 Ioh. 1, 14 ) [*]( 1 confirit SUfM1 4 qui] quae V1 qua L 5 fiunt-sapientes om. S 6 sunt] fiunt BM nec sciunt H 7 plus eum (eum 8. I.) C, MGHVL 8 Leatissimoa (0 ex u) C 9 credent PSVLf prae GN ceteria GN 10 quo SW prae G ceteris G haberet G 11 ipsa PBMG S~(VLWBJJN enim est W 12 et om. y est om. FHbd 18 enim om. L eadem om. G eclesiae C 14 capnd S 15 ecclesiae caput PRMGSrVL 1VBFHUNbd quuiua C 16 habitabit C 18 ecclesise L 19 uidendo (ui in ras., d pr. ex c) C uiuendo N 20 odorando] orando G dando H 24 omnes MHB apparent MHB 25 sic.. G uni] in L ani R corpore L corporis RN )
Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum susceptum esse dicunt a uerbo dei et sic audiunt, quod dictum est: et uerbum caro factum est, ut negent illum hominem uel animam uel aliquid hominis habuisse nisi carnem solam. errant enim multum nec intellegunt ideo carnem solam nominatam esse in eo, quod dictum est: uerbum caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere. nam si absurdum est et ualde indignum, ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut superius tractauimus, quanto magis absurdum et indignum est, ut nec spiritum nec animam habuerit et [*](1 et 8 cf. I Tim. 2, 5 2 cf. I Cor. 1, 24; Ioh. 1,1. 3 15 Ioh. 1, 14 ) [*]( 3 adsumsit C aesnmsit 81 5 a summi B assQto 8 oportet W oportuit (o init. m. 2 in ras.) S sapientia dei patris Wb 6 apparet Of dicebat GlLl 7 qu«apropter CL 8 uel pot.erunt GSB ille om. MB 9 meduator (c er.) C 10 sapientia VLl finnt sapientes PBGSy VLWUN 12 enim] autem L 15 habitabit CBl ahitauit S 17 quo G1 19 et om. BSrVLUN 20 solam carnem L 21 errant-solam om. W 23 quos] quod G 24 illa susceptio est W 25 ut] et G1 27 ut] et i om. Ll et hoc solum habuerit om. SW )
Nec eos audiamus, qui tale corpus dominum nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba, quam uidit Iohannes Baptista descendentem de caelo et manentem super eum in signo spiritus sancti. ita enim persuadere conantur filium dei natum non esse de femina, quia, si carnalibus oculis eum oportebat ostendi, potuit, inquiunt, sic adsumere corpus, quomodo spiritus sanctus. non enim et columba illa de ouo nata est, aiunt, et tamen humanis oculis potuit apparere. quibus primo illud respondendum est, quod ibi legimus in specie columbae apparuisse Iohanni spiritum sanctum, ubi legimus etiam Christum natum esse de femina, et non oportet in parte credere euangelio et in parte non credere. unde enim credis in columbae specie demonstratum esse spiritum sanctum, nisi quia in euangelio legisti? ergo et ego inde credo Christum natum esse de uirgine, quia in euangelio legi. quare autem spiritus sanctus non est natus de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa est, quia non columbas liberare uenerat spiritus sanctus, sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritalem, quod in columbae specie uisibiliter figuratum est. dominus autem Iesus Christus, qui uenerat ad homines liberandos, in [*]( 14 cf. Matth. 3, 16 15 cf. Matth. 1, 20. 25 ) [*](2 etiam excludatur B istaj nostra RN 3 dei uerbo N 6 dicnnt om. 7 7 discendentem 22 9 conantur si L non esse natum B quia si] quasi W carnibus Gl 10 eum oculis G eum om. YL 11 asummere B 12 de 000] de o..uo C de quo PST de oua B deeo::- (e pro in ras., alt. e s. l.) G de qua VL ut aiunt (ut s. I.) G 13 primum PRMBFHNbd 14 speeiae V iohannifi C 17 enim] ergo L 18 legistis W ergo et inde s. I. m. 1 C 19 de uirgine esse bd 20 natus oin. G 21 quemammodum G 22 columbos MSUVlNaBd uenerat liberare N 23 spQalS H 24 speciae BV. )
Nec eos audiamus, qui propterea uolunt cogere, ut inter creaturas filium dei numeremus, quia passus est. dicunt enim: si passus est, mutabilis est; et si mutabilis est, creatura est, quia substantia dei non potest inmutari. cum quibus etiam nos dicimus et dei substantiam commutari non posse et creaturam esse mutabilem. sed aliud est esse creaturam et aliud suscipere creaturam. filius ergo unigenitus dei, qui est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia, quia inmutari omnino non potest, suscepit humanam creaturam, quam lapsam erigere atque inueteratam renouare dignatus est. nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius commutauit. nec propterea uerbum patris, id est unicum dei filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et passum esse pro nobis. et martyres enim passos dicimus et mortuos propter regna caelorum; nec tamen in ea passione et morte animae eorum occisae sunt. dicit enim dominus: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animae autem nihil possunt facere. sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in corporibus, quae portabant, sine animarum interfectione uel morte, sic dei filium passum et mortuum dicimus in homine, quem portabat, sine diuinitatis aliqua commutatione uel morte.
Nec eos audiamus, qui negant tale corpus domini resurrexisse, quale positum est in monumento. si enim tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem [*]( 8 cf. I Cor. 1, 24 9 cf. Ioh. 1, 3 18 Matth. 10, 28 ) [*]( 2 dei om. N 3 mutabilis est creatura mutabilis est RN et om. GSTLU 4 est pr. om. G dei substantia PBMGSfVLWBFHUNbd 5 nos etiam G nos] n S 7 aliud est V 8 uirtus] uir L om. 222V et pr.] atque W 9 quia s. 1. C qui. V non potest omnino bd 10 labsam C renouare] reuocare W 11 eam RN 12 mutatus y 13 id est om. N filium dei W 14 quod PVUy 16 regnum T 18 noli G1 occidunt corpus S 19 nil T ergo] enim RGVLN 20 quibus N om. R portant G 21 vel] et GB filium dei PRFbd 22 hominem PRSGf 25 possitum W inpositum G 26 discipulii C )
Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum leuasse in caelum dominum nostrum et commemorant in euangelio quod scriptum est: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, et dicunt, quia corpus non descendit de caelo, non potuisse ascendere in caelum. non enim intellegunt, quoniam corpus non ascendit in caelum; dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed leuatum est in caelum illo leuante, qui ascendit. si enim quisque [*]( 1 Luc. 24, 39 4 cf. Ioh. 20, 26 8 cf. Matth. 9, 28 9 cf. Matth. 14, 25 11 cf. Matth. 14, 29 13 cf. Matth. 17, 2 18 Ioh. 3, 13 ) [*]( 1 nidete s. I. C ossa et neruos CPRMGS\'( VLB U carnem et oasa HW neruos et ossa N ossa et carnem bd 2 sacrilegium PSU 5 hostiis WB esse in raa. m. 2 S ut om. RN 6 negamus W fuisse om. VL 7 clausta W ostia V 8 passibilia Z1 11 fecit ambulare L ita] iam G et om. R resurrectionem] passionem G 12 siç C 13 sicutj ad W et om. y 14 quantum R1 15 mo..mento G hostia W posset (t s. l.) C possit WB 17 in caelo P om. B 19 descendit de caelo H de caelo om. PST V L discendit R desit Y1 corpus quod (quod in mg.) S 20 caelo ideo (ideo s. I.) M 22 enim] autem VLW 23 quisque] quis PWHbd )
\'Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram patris sedere filium. dicunt enim: numquid deus pater habet latus dextrum aut sinistrum sicuti corpora? nec nos hoc de deo patre sentimus; nulla enim forma corporis deus definitur atque concluditur. sed dextera patris est beatitudo perpetua, quae sanctis promittitur; sicut sinistra eius rectissime dicitur miseria perpetua, quae inpiis datur: ut non in ipso deo, sed in creaturis hoc modo, quo diximus, intellegatur dextera et sinistra, quia et corpus Christi, quod est ecclesia, in ipsa dextera, hoc est in ipsa beatitudine futurum est, sicut apostolus dicit, quia et simul nos suscitauit et simul sedere fecit in caelestibus. quamuis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est. propterea et ipse dominus post resurrectionem iussit discipulis, quos piscantes inuenit, ut in dexteram partem mitterent retia. quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magni erant, id est iustos significabant, quibus dextera promittitur. hoc significat, quod [*]( 16 cf. Ephes. 2, 6 20 cf. Ioh. 21, 6—11 ) [*]( 1 descendat (a sup. er. i) C descenderi* 8 ascenderit G 3 dicemus N nisi qui descendit om. G de cglo descendit W 4 leaabit B 8 secuti G1 hoc] hodie W 9 nulla. C forma. C finitnr PVL-(SU diffinitur HW 10 conclauditur G dei patris L 11 sanctis om. S promittitur] datur PVLWSyU 12 in om. NlVL 13 quod RMVLGBHN dextra VN 15 dextra V ipsa beatitudinS S futura MSyVLWBU futurorum G 16 et om. W excitauit (a. ęz add. sus) C excitabit MH excitauit GBN simul nos GW 17 facit W 18 et om. RNGB 19 discipulis suis RN 20 in] ad L dextram MN 21 coeperunt MGVLB omnes s. l. C, om. B iustos (o ex u) C 22 promittitur dextera PRMGSfVLWBUN signiflcabat N )
Nec eos audiamus, qui negant diem iudicii futurum et commemorant, quod in euangelio scriptum est, eum, qui credit in Christum, non iudicari; qui autem non credit in illum, iam iudicatum esse. dicunt enim: si et ille, qui credit, non ueniet in iudicium, et ille, qui non credit, iam iudicatus est, ubi sunt, quos iudicaturus est in die iudicii? non intellegunt sic loqui scripturas, ut praeteritum tempus pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod apostolus dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in caelestibus, nondum factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi iam factum sit. sicut et ipse dominus discipulis dixit: omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci, et paulo post dicit: multa habeo uobis dicere; sed non potestis illa portare modo. quomodo ergo dixerat: omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci, nisi quia illud, quod per spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi iam fecisset, locutus est? sic ergo cum audimus: qui credit in Christum, non ueniet in iudicium, intellegamus, quia non ueniet ad damnationem. dicitur enim iudicium pro damnatione, sicut dicit apostolus: qui non manducat, manducantem non iudicet, id est, non de illo mala existimet. et dominus dicit: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. non [*]( 1 cf. Mattn. 25, 33 4 cf. Ioh. 3, 18 14 Ioh. 15, 15 15 Ioh. 16, 12 20 Iob. 3, 18 23 Rom. 14, 3 25 Matth. 7, 1 ) [*]( 1 in om. B dicit L se] sedere VL edos C hedos MGSWBN autem om. N 6 iodicatds (uirg. 8. u er.) N est TTjV et om. BN 7 qui—ille om. S credit iam 7 uenit G 8 diem N 10 insinuent tempore W insinuwent C 12 certissimum BMGB certum PSUVWf certe L futurum est L ita] ideo G 14 dicit G meo om. N 15 feci uobis PyLBFHbd dixit VL 18 feci uobis JVHbd 19 loquutus OJ 20 audiuimus L 21 qui S ad] in JV 22 dampnationem NW damnatione* C dampnatione W 23 apostolus dicit L 24 aestimet G 25 de om. V ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars III. ) [*]( 9 )
Nec eos audiamus, qui dicunt spiritum sanctum, quem in euangelio dominus promisit discipulis, aut in Paulo apostolo uenisse aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt, aut in nescio quo Manete uel Manichaeo, sicut Manichaei dicunt. tam enim caeci sunt isti, ut scripturas manifestas non intellegant, aut tam neglegentes salutis suae, ut omnino non legant. quis enim, cum legerit, non intelleget uel in euangelio quod post domini resurrectionem scriptum est dicente domino: ego mitto promissa patris mei in uos; uos autem sedete hic in ciuitate, quousque induamini uirtutem ab alto? et in Actibus apostolorum, [*]( 2 Ps. 57, 2 8 Ioh. 7, 24 9 Ioh. 3, 18 20 Luc. 24, 49 22 cf. Act. 2, 1-11 ) [*]( 1 tollitar G 2 dicit MB recte GW*1P rectę L 3 fili RNl dicit W 5 illum locum B illud illud S ammonet CGfVLN 6 quoius C est aperta HFb 8 non om. B qui B om. B 10 praesentia jiB 12 Nec] ec W 14 non uenisse PSrVL in priscilla G catafriges CML WBUr cataphiges S cataphriges GVN 15 nescio in W in om. BL manite CPRMGSfVLWBNU1 munite Z71 uel] aut N manicheo CPRMSy VLWBFHNU manichei codd. 17 tam] etiam L ut er. in V 18 neglegant L intellegant B non om. y intellegit PRMSfL WBN intelleg V 19 quod om. W esse W 20 mittam MH promissum BFHbd 21 hic om. LR quoadusque MW 22 uirtote PRMGSa VLBFHbd ab ex HFNbd )
Nec eos audiamus, qui sanctam ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est in parte Donati pollere arbitrantur. ita surdi sunt aduersus prophetam dicentem: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, et alia multa, siue in ueteris siue in noui testamenti libris quae scripta sunt, ut apertissime declarent ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. quod cum eis obicimus, dicunt iam ista omnia fuisse conpleta, antequam esset pars Donati, sed postea totam ecclesiam perisse et in sola Donati parte reliquias eius remansisse [*]( 15 Ps. 2, 7. 8 ) [*]( 1 dominus om. i abscessit a discipulorum oculis HFbd a om. i ab G 2 pentecoaten VLB 4 monuit (it in ras.) S 7 neglegentes sont NB in catholicam P M catholicam U in catholica BMGSyVL WBHN fide RMGSfVLWBHN et in ipsam S et ipsa N 8 manirestata MGWBHU 10 catholicam U neglegentea B aurem] autem LW 11 acommodant V adcommodant G 12 eclesiam C 13 difusam S 15 aduersum L dicentem om. BN 17 ereditatem t:J tuam om. R W 18 terre 01 talia CV ueteri Zf 19 libris ons. L quae om. L ut om. C 20 declaretur TF declarant S eclesiam C terre Cx otn. B esae om. G 21 ubicimus Cl obiicimus W iam] etiam BN om. VL omnia ista G 22 pars esset N 23 sola] tota G parte donati G ) [*]( 9* )
Nec eos audiamus, qui quamuis neminem rebaptizent, praeciderunt se tamen ab unitate et Luciferiani magis dici quam catholici maluerunt. in eo enim, quod intellegunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. sentiunt enim sacramentum sancti lauacri nusquam esse nisi ex catholica ecclesia, sed eam formam secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa uite, antequam praeciderentur, acceperant. hi sunt enim, de quibus apostolus dicit: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; est enim magna uirtus pietatis pax et unitas, quia unus est deus. hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. itaque, si qui ex ipsis ad catholicam ueniunt, non iterant speciem pietatis, quam habent, sed accipiunt uirtutem pietatis, quam non habent. nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non permanserint in incredulitate, apertissime apostolus docet. quod cum Luciferiani intellegunt et non rebaptizant, non inprobamus; sed quod autem etiam ipsi praecidi a radice uoluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in ecclesia catholica, quod uere catholicae sanctitatis est. nusquam enim tam uigere debent uiscera misericordiae quam in catholica ecclesia, ut tamquam uera mater nec peccantibus filiis superbe insultet nec correctis difficile ignoscat. non enim sine causa inter omnes apostolos huius ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus; huic enim ecclesiae claues regni caelorum [*]( .8 II Tim. 3, 5 15 cf. Rom. 11, 23 ) [*]( 3 maluerunt] meruerunt G 5 sanctum B 6 praecisa sa*r«menta G sacramenta Mf 7 uite N uita 81 acceperunt PSf 8 hi. V hii B 9 autem om. V 10 enim] autem L 11 deus om. VL praecisi ŞŲl"lţ C 12 ad ipsos RN de catholica RN iterent Gl 13 specie N sed-habent om. RN 14 et amputatos] etiam putatos L 15 permanBerit M 17 autem om. PRMGS( VL WBFHUNbd 18 a radice om. G 20 uere V sanctitatis] ueritatis 7 numquam C 22 superbiae L 23 correptis WK dificile S 24 apostolos-136, 20 caeleste- desunt omnia in cod. S catholicae ecclesiae 1 )
Nec eos audiamus, qui negant ecclesiam dei [*]( 1 cf. Matth. 16, 19 2 Ioh. 21, 15 4 cf. Matth. 14, 30 5 cf. Matth. 16, 22 6 cf. Matth. 26, 51. 70-74 8 cf. Gal. 2, 7 20 cf. Matth. 26, 75 21 cf. Es. 14, 12 ) [*]( 1 com Petro datae sunt in mg. app. C, om. WK; cum Petro datae sunt et om. G . 3 correptis G pietatis G 4 ipso G 5 et om. B dom (o a. l.) C 7 simulatione L similitudinem G superstitiosa GL labsus C 8 est W uenia. N cumque W correptum GW 10 qua Lx qus W arianos PRSFHUbd 11 catholicam W 13 perfidg («up.$add. ia) C perfidia GLlK perfidei V arianorum PRSHUbd persequutione Pr perturbatione MB consenserunt W 14 in] ad RG N «elegerunt R 15 se om. LBN credidisse se G simulanerunt VL 16 recipit VWUr 17 ammonitum CYWGNT, (in mg. L; in tutu cõmonitom) L 18 eandem (su-p. a add. u) C 19 illa L claritatem VL superbise L superbae B impiae B 22 #e$negant C )
Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant, quod ait apostolus Paulus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes, quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus. quod et dominus promittit, cum dicit: neque n ubent neque uxores ducent, sed erunt aequales angelis dei. non enim iam hominibus, sed deo uiuent, cum aequales angelis facti fuerint. inmutabitur ergo caro et sanguis et fiet corpus caeleste et angelicum; et mortui enim resurgent incorrupti, [*]( 3 cf. I Tim. 5, 14 12 I Cor. 7, 9 . 16 I Cor. 15, 50. 53 20 cf. Retract. II c. 3 21 Matth. 22, 30 25 I Cor. 15, b2 ) [*]( 1 miseri post Petro legitur in L 3 eas de] easdem G aijimiserunt G 4 uiduis y si om. L, in mg. app. que nubserint CN 5 se om. M 6 se om. VL 7 mundo suo carent W 8 delegerunt TfrA" 9 sanctitate MHB 10 egris ClN eis VL-f 12 apostolus om. M ait: malo] maluit bd ait mala B1 13 *uri N 15 futuram om. ItN apostolas paulus ait L Paulus om. W 17 idem ipse L apoetolus dicit N dicit] idem ait V ait L 20 corpus om. W quod (o ex i) C 21 cum dicitj dicens H 22 equales C1 dei om. NB enim iam] quam corr. in quia G 23 iam om. B 25 resurgunt G )
XXXITI. 35. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati nutriamur in Christo et, cum paruuli sumus, maiorum cibos non adpetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in Christo accedentibus bonis moribus et christiana iustitia, in qua est caritas dei et proximi perfecta et firmata, ut unusquisque nostrum de diabolo inimico et angelis eius triumphet in semet ipso in Christo, quem induit, quia perfecta caritas nec cupiditatem habet saeculi nec timorem saeculi, id est nec cupiditatem, ut adquirat res temporales, nec timorem, ne amittat res temporales. per quas duas ianuas intrat et regnat inimicus, qui primo dei timore, deinde caritate pellendus est. debemus itaque tanto auidius adpetere apertissimam et euidentissimam cognitionem ueritatis, quanto nos uidemus in caritate proficere et eius simplicitate cor habere mundatum, quia ipso interiore oculo uidetur ueritas — beati enim mundo corde, inquit, quia ipsi deum uidebunt — ut in caritate radicati et fundati praeualeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam [*]( 2 I Cor. 15, 50 9 cf. Col. 2, 15 18 Matth. 5, 8 19 cf. Ephes. 3, 17—19 ) [*]( 1 et alt. om. i illum VLl resurget-quod om. GBF 2 caro pr. om. MH 3 poasidebunt WMBHLbd 4 fidei] fieri W lactanti B . 5 et—Christo om. i cum om. VL simus VL2B2 6 appetimus W 7 moribus bonis G cristiana Cl 8 ut om. W 9 et inimico MRB 10 karitas MH 13 amittat res temporales] perdat ea quae peritura cum mundo sunt RN 14 deinde] et G 15 auidi H appetissimam M 16 cogitationem PL »ercitationS (supra. appos. x, r 8. I.) 8 ueritatem L karitate MH 17 proficere s. I. C mundatum habere H in ipso PSfVMF 18 beate C enim] ergo CMHB om. WL mundicordes PSyVLBHU mundocordes C mundi corde M 19 inquit om. B ipso Gl karitate MH 20 et fundati om. G compraehendere CM cflprehendere F 21 et longitudo 8. I. N 22 et altitndo] sublimitas B om. G superimminentera Cl )
De agone christiano pag. 136, 14 sqq.
Retract. II 3. In quo quod positum est: nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant quod ait Paulus apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est apostolus nuncupasse, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. quamuis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus apostolum et eos regnum dei non possessuros, qui perseueranter ista dilexerint.