De agone christiano
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Corona uictoriae non promittitur nisi certantibus. in diuinis autem scripturis adsidue inuenimus promitti nobis coronam, si uicerimus. sed, ne longum sit multa commemorare, apud apostolum Paulum manifestissime legitur: opus perfeci, cursum consummaui, fidem seruaui; iam superest mihi corona iustitiae. debemus ergo cognoscere, quis sit ipse aduersarius, quem si uicerimus coronabimur. ipse est enim, quem dominus noster prior uicit, ut etiam nos in illo permanentes uincamus. et dei quidem uirtus atque sapientia et uerbum, per quod facta sunt omnia, qui filius dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis manet. et quoniam sub illo est creatura etiam quae non peccauit, quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix! ergo quoniam sub illo sunt omnes sancti angeli, multo magis [*]( 6 II Tim. 4, 7. 8 11 cf. I Cor. 1, 24 12 cf. Ioh. 1, 1. 8 ) [*]( 2 Incipit de agone christiano. aoreli. augustini fol. 86* C Incipit liber de agone christiano fol. 130 P, 144* S, fol. 76 V Incipit liber Aureli Augustini de agone christiano B Incipit liber sci AnguFtini epi de agone christiano fol. 1106 M Liber sci Augustini de agone christiano fol. 119* G, fol. 111• Y Liber de agone christiano fol. 1 B Incipit liber eiusdem de agone cristiano pag. 86 F Incipit liber Aurelii Augustini de agone christiano fol. 1 H, fol. 77* U, fol. 57* N Inciqit liber de agone christiano fol. 6* L a codice W inscriptio fol. 2 abest 3 permittitur H 4 scribturis (semper b) C aasidate V assiduo B 5 multa? C 6 aput C om. VL 7 fidem seruaui om. PSGhfVWLFUN 8 superestj sumere est MHB mihi om. H coronam M corana L 9 qui R VLMSa WFBNU ipse] ille W coronabimur (m ex t) S 11 uincamus per ipsum W quidem dei L 12 quod] quem VL sunt (u supra i) C 15 quantfi V 16 quoniam om. B sancti om. VL )
Multi autem dicunt: quomodo possumus uincere diabolum, quem non uidemus? sed habemus magistrum, qui nobis demonstrare dignatus est, quomodo inuisibiles hostes uincantur. de illo enim dixit apostolus: exuens se carne principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eos in semet ipso. ibi ergo uincuntur inimicae nobis inuisibiles potestates, ubi uincuntur inuisibiles cupiditates. et ideo quia in nobis ipsis uincimus temporalium rerum cupiditates, necesse est, ut in nobis ipsis uincamus et illum, qui per ipsas cupiditates regnat in homine. quando enim dictum est diabolo: terram manducabis, dictum est peccatori: terra es, et in terram ibis. datus est ergo in cibum diaboli peccator. non simus terra, si nolumus manducari a serpente. sicut enim quod manducamus, in nostrum corpus conuertimus, ut cibus ipse secundum corpus hoc efficiatur quod nos sumus, sic malis moribus per nequitiam et superbiam et inpietatem hoc efficitur quisque quod diabolus, id est similis eius, et subicitur ei, sicut subiectum est nobis corpus nostrum. et hoc est, quod dicitur (manducari a serpente\'. quisquis itaque timet illum ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius, det operam triumphare de illo in semet ipso. eos enim, qui foris nos oppugnant, intus uincimus uincendo concupiscentias, per quas [*]( 4 Col. 2, 15 11 Gen. 3, 14. 19 20 cf. Matth. 25, 41 ) [*]( 3 quomodo a nobis B 4 uincamus L dicit HFbd exsuens BN carnem RMGWBH 5 potestates ot principatus B exemplabit N 6 ergo] enim MH 7 uisibilee fin. N 8 uincimur L rerum temporalium L 9 ut-qui om. VL ipsis 8. I. C 10 regnet VL hominem BN 11 est add. al. m. C de diabolo N 12 peccatori] peccatori cibus diaboli peccator est VL 13 est a. I. C, om. L diabolo Bbd 14 a* (c er.) C quod s. I. C 16 hoc efficiatur secundum corpus HW quQd corpus C efficitur S nos] fi S 17 nequiciam SW effici.tur G 18 id] hoc H eius] eius eet MHB subicietur G 19 nobis] ei N 20 manducaris G 21 det (t s. I.) C 22 nos foris G 23 obpugnant Sr )
Sic et apostolus dicit, quod in semet ipso pugnet aduersus potestates exteriores. ait enim: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates huius mundi, rectores harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in eaelestibus. caelum enim dicitur etiam iste aer, ubi uenti et nubes et procellae et turbines fiunt, sicut etiam scriptura dicit multis locis: et intonuit de caelo dominus, et: aues caeli, et: uolatilia caeli, cum manifestum sit aues in aere uolare. et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus; nam cum de sereno uel nubilo quaerimus, aliquando dicimus: qualis est aer? aliquando: quale est caelum? hoc dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem et lunam et stellas deus ordinauit. quae mala daemonia ideo apostolus appellat spiritalia, quia etiam mali angeli in scripturis spiritus appellantur. ideo autem rectores harum tenebrarum eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus isti dominantur. ideo et alio loco dicit: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, [*](4 Ephes. 6, 12 10 Pa. 17, 14 11 Ps. 8, 9; Matth. 6, 26 20 Ephes. 5, 8 ) [*]( 1 dominatur G essecum C 3 pugnat PRMSj V L WFUbd 6 potestatea et principes G principatus 7 rectores om. PRMGSaV LWBFHUNK 7 tenebrarum harum VLW 8 etiam] et PRMSγV LWJBFEUNKbd istae i 9 etiam] enim H 10 multis locis 8. l. Y, om. L et pr. om. MHB 12 aera y uolitare MHBL nos om. G consuetudinem RMHB 13 diciraus aliquando H 14 qualis -aliquando om. U aliquando] aliquando dicimus PSVLy 15 aestimet G male W daemonia et quae sequuntur usque pag. 106, 20 caelestibus om. B ubi-daemonia om. W 16 et alt. om. bd ideo] idcirco PyVL 17 etiam] et MH scripturis diuinia Hbd BcripturiB sanctis YLF 18 spiritus om. F tenebrarum harum VL 20 dicL tur VL enim om. VWKL 21 domino ut filii lucis ambulate quia sqq. H )
Sic enim errauerunt Manichaei, qui dicunt ante mundi constitutionem fuisse gentem tenebrarum, quae contra deum rebellauit: in quo bello credunt miseri omnipotentem deum non sibi aliter potuisse succurrere, nisi partem suam contra eam gentem mitteret. cuius gentis principes, sicut illi dicunt, deuorauerunt partem dei et temperati sunt, ut posset de illis mundus fabricari. sic dicunt deum peruenisse ad uictoriam cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis membrorum suorum: quae membra dicunt esse commixta tenebrosis uisceribus principum illorum, ut eos temperarent et a furore compescerent. et non intellegunt tam sacrilegam esse sectam suam, ut credant omnipotentem deum non per creaturam, quam fecerit, sed per ipsam naturam suam bellasse cum tenebris: quod nefas est credere. neque hoc solum, sed etiam illos, qui uicti sunt, factos esse meliores, quia furor eorum conpressus est; dei autem naturam, quae uicit, factam esse miserrimam. dicunt enim eam per ipsam commixtionem perdidisse intellectum et beatitudinem suam et magnis erroribus et cladibus esse inplicatam. quam si aliquando uel totam purgari dicerent, magnam tamen inpietatem contra omnipotentem deum adfirmarent, cuius partem crederent tanto tempore [*]( ) [*](4 cf. nol. XXV ed. Z. p. 824. 877 sqq., 935 sqq. 11 cf. uol. XXV p. 953 sqq. ed. Z. de fide contra Manichaeos et u. XXV p. 878 sqq. ed. Z. de natura boni. ) [*](1 arbitrenras VW 4 errauerunt om. W manichei libri qui dieunt] quicfl RN 6 dominum .H reuellauit P reuellabit R in quo bello om. NR 7 succurrere] uincere MH subcurrere G 8 gentem om. PGSy VLWBHUbd gentes V 9 possit PRSfVL 10 mundua de iliis bd 12 menbra G conmixta Gj 14 conpescunt G 15 suam sectam Rbd 19 conprensus C conpraehensus ML comprehensus W dei autem om. PSVLU qui S 20 enim] etiam Wbd conmixtionem f 22 implicata R implic:.tum VSlL )
Quoniam ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse habere nos conluctationem aduersus rectores tenebrarum et spiritalia nequitiae in caelestibus et probauimus etiam istum aerem terrae proximum caelum uocari, oportet credere aduersum diabolum et angelos eius nos dimicare, qui gaudent perturbationibus nostris. nam et ipse apostolus alio loco diabolum principem potestatis aeris huius appellat. quamuis ille locus, ubi ait: spiritalia nequitiae in caelestibus, possit et aliter intellegi, ut non ipsos praeuaricatores angelos in caelestibus esse dixerit, sed nos potius, de quibus alio loco dicit: conuersatio nostra in caelis est, ut nos in caelestibus constituti, id est in spiritalibus praeceptis dei ambulantes dimicemus aduersus spiritalia [*](17 cf. Ephes. 2, 2 21 Phil. 3, 20 ) [*]( 1 homingg f 3 ut] et RN quum C poterit R potuerint GB curiositates L 5 catolicam S bene didicit] benedicit W bene dicit G1 6 monitus C quamuis] quam S heresem CMSGXVB haeresem By heresim W tamen respondet illis G respondit VL respondeat W 7 enim om. L decipi] dici G quod MWV 8 terra Gl 9 sparsam PSjVLW eparea. G de neglegentibus MHB 10 aotem 8. l. N aut.. G etiam om. PMSj V L WBHU suis MHB, er. N securi W 13 nequitia N et om. NR 14 terre C credere] debere F aduersus RGSVLBHUNj 15 nos] non V1 nos L 16 et om. PMGSjVLBFHUN 18 spiritaliae B nequitia N 19 praeQaricawtorps V 20 esse-caelestibus in mg. m. 1 app. N 22 et nos W 23 praeceptis om. B demicemus B spiritaliae B nequitia NLl )