De agone christiano
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Docet itaque ipse apostolus dicens: non sic pugno quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar; item dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. quare intellegendum est etiam ipsum apostolum in semet ipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in seruitutem redigamus, si mundum uolumus uincere, quia per inlicitas delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus, id est ea, quae in hoc mundo perniciosa delectatione conligant amatores rerum temporalium et diabolo atque angelis eius seruire cogunt: quibus omnibus si renuntiauimus, redigamus in seruitutem corpus nostrum.
Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo fiat, ut corpus nostrum seruituti subiciamus, facile intellegi et fieri potest, si prius nos ipsos subiciamus deo bona uoluntate et caritate sincera. nam omnis creatura, uelit nolit, uni deo et domino suo subiecta est. sed hoc admonemur, ut tota uoluntate seruiamus domino deo nostro, quoniam iustus [*](5 I Cor. 9, 26. 27 8 I Cor. 11, 1 10 cf. Col. 2, 15; II Cor. 2, 14\' ) [*](3 possemus W et*»« uincere C 4 debere nos W cartare G1 5 apostolus ipse bd 6 gyg quasi (exp. m. 2) L cedens VW 9 qua in re (in s. I.) y 10 semetipsum H 11 uius 8 quuius C imitatorem se G se om. WN 12 profitemur W illo G1 16 hoc om. VL 18 cogunt (u ex a) C 19 renuntiabimus BW renuntiamus GYLH redigimus V2 seruitute CaPRGaNy 23 primO G nosmet H ipsos om. N 24 sincera caritate bd karitate II caritata L 25 ammonemur CSGyMWBN cdmoneniur VL )
Nec nos moueat, quod in hac uita secundum carnem, quam portant, iusti multa grauia et aspera tolerant. nihil enim mali patiuntur, qui iam possunt dicere, quod ille uir spiritalis exultat et praedicat apostolus dicens: gloriamur in tribulationibus, scientes, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. si ergo in [*]( 6 Gen. 1, 31 18 Rom. 5, 3-5 ) [*]( 1 iniustus-seroit om. i compedibus RN tamen] autem HB 2 seruiant W obaudiunt RWU 3 ea om. N 4 de om. MH 7 malis et de bonis H uste Hl 8 iusti mali Gl iustae mali W 9 malis et de bonis H quoniam-facit om. i iuste omnia Wbd omnia iusta VL 11 mali ex alii m. 1 C 12 euadet H aliut (6ts) C quod lex iubet pati H 13 secundum er. m. 2 C legem G 14 legem G 16 grauia (a fin. s. 1. m. 2) C grauia et aspera] graui.tatis (ti 8. l.) V et aspera om. L pertolerant VL 17 qui iam] quia B quia iam MGHN ille uir ille spiritalie L 18 et exultat PSVlq exultat (supra fin. t add. ns) C et om. C 20 patientia uero MHB probAtio uero Hbd 21 confundit (f ex t) C qfii G )
Sed ut hae animae, quae habent uoluntatem nocendi et rationem cogitandi, sub diuinis legibus ordinatae sunt, ne aliquid iniustum quisque patiatur, ita omnia, et animalia et corporalia, in genere suo et in ordine suo diuinae prouidentiae legibus subdita administrantur. ideo dominus dicit: nonne duo passeres asse ueneunt? et unus eorum non cadit in terram sine uoluntate patris uestri. hoc enim dixit, uolens ostendere quidquid uilissimum homines putant omnipotentia dei gubernari. sic enim et uolatilia caeli ab eo pasci et lilia agri ab eo uestiri ueritas loquitur, quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit. sed quoniam mundas animas rationales per se ipse deus curat, siue in optimis et magnis angelis siue in hominibus tota sibi uoluntate seruientibus, cetera uero per ipsos gubernat, uerissime dici potuit etiam illud ab apostolo: non enim de bubus cura est deo. in scripturis enim sanctis deus homines docet, quomodo cum hominibus agant et ipsi deo seruiant; [*](13 Matth. 10, 29 17 cf. Matth. 6, 26. 28 19 cf. Matth. 10, 30 23 I Cor. 9, 9 ) [*](1 nocent nihil L 3 auferri N 5 fiat M et pr.] ei Sr om. M 6 quod B operatur MH 7 itaqn.e C 9 nt er. in V 10 nec C 11 ita et omnia animalia MHB et pr. om. L 12 in alt. om. MG VHBL. s. I. C 13 amminiatrantur MGVWBy ideoque (que 8. I.) G 14 adse 01 assae W ueniunt J2 15 cadet GVLF\'lN terra B 16 quicquid GMVWBN 17 domini BGSVLWUf et om. B 19 nostros om. W 20 rationabiles L ipsum CMGHBNf * 21 hoipQiuimbua C 24 hobus HFbd bn.bus M 25 docit R cum ex eum C agat Let] ut BN )
Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus in hoc corpore et peregrinamur a domino, gustemus saltem, quam suauis est dominus, quia dedit nobis pignus spiritum, in quo sentiamus eius dulcedinem; et desideremus ipsum uitae fontem. ubi sobria ebrietate inundemur et inrigemur, sicut lignum, quod plantatum est secundum decursus aquarum et dat fructus in tempore suo et folium eius non decidet. dicit enim spiritus sanctus: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. inebriabuntur ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons uitae. talis ebrietas non euertit mentem, sed tamen rapit susum et obliuionem praestat [*]( 9 cf. Matth. 25, 21 10 cf. II Cor. 5. 6 12 cf. Ps. 83, 9 13 cf. II Cor. 1, 22; 5, 5 15 cf. Pe. 1, 3 18 Ps. 35, 8-10 ) [*]( 1 autem in fine uers. er. 7 cum pecoribus agant MHB suis om. PBMGFHBLUNf 3 magni W 4 operibus R quis G7 5 uniuersam creaturara N eam om. BN 6 eius sunt BNf 7 eius] ipsius RN creaturaę C 8 principatum W tenet L 9 domini dei sui G 11 hoc om. PBMGSyVLWBFHUNbd et om. VLW gustemus enim W 12 saltim MW sal.tem V 13 dolcedinem eius W dulcidinem R 14 desideremus eius G ubi] ut V sobria ebrietatej sobrietate RN aebrietate M inundemur] induemur G 16 secundum] secus MHBf sectl V se\'cus L fructum PBMGSaVLWBF HUbd 17 folia PMGSjVLWBFHúόà decident PMGatVLWBF HUbd autem W 20 uoluntatis YW 21 aput C et talis G 22 mortem W sapit L sursum PMGyVLWBFHUbd rursum S )