De agone christiano
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quodsi forte adhuc propter aegritudines animae, quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei quam dulcis est dominus, uel credamus diuinae auctoritati, quam uoluit esse in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, sicut apostolus loquitur; omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in euangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil. qui nostrae inbecillitatis misertus est: quam inbecillitatem non eius opere, sed nostra uoluntate meruimus; nam deus hominem inexterminabilem fecit et ei liberum uoluntatis arbitrium dedit. non enim esset optimus, si dei praeceptis necessitate, non uoluntate seruiret. facile est omnino, quantum existimo, quod intellegere nolunt, qui catholicam deseruerunt fidem et christiani uocari uolunt. nam si nobiscum fatentur naturam nostram non sanari nisi recte faciendo, fateantur eam non infirmari nisi peccando. et ideo non est credendum animam nostram hoc esse, quod deus est, quia, si hoc esset, nec sua uoluntate nec aliqua necessitate in deterius mutaretur, quoniam omni modo incommutabilis intellegitur deus, sed ab [*]( 2 Ps. 41, 2 7 Rom. 1, 3 9 Ioh. 1, 3 13 cf. Sap. 2, 23 ) [*]( 1 omnem SjV si om. VL effectu RV iam ex tam C discere 01 2 quemammodum M desiderat ceruus VLBbd 4 aegritudinem y aegritudine 81 5 qua. (s er.) y concu J ipiscit (piscit add. m. 2) G concepimus PSVLW 6 auctoritate Gl 8 est om. B ex semine] exemine G sicut (ut m. 2 add.) C 9 enim om. F facta sunt et sine ipso factum est nihil sicut in euang. scr. est N 11 inbecillitati CNBW inbecillitati. i 12 merimus G1 13 ei] illi PSjVLt om. B 16 tholicatn 81 deserunt BVLB deseru»unt i 17 cristiani C fatentur-faciendo om. B faterentur RGN 18 non posse sanari W nisi-peccando] per graciam xpi et nullis eius originalibus meritis recte faciendo W 19 eam] enim L 20 esse fin. V 21 nec ana-aliqua om. G non sua W n** (8. l. on) sua C mutaretur MBHbd, (in ras.) G: moneretur CPBSfVLWUNKF 22 intellegitur] creditur G ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V para III. ) [*]( 8 )
Sunt autem stulti, qui dicunt: quare non poterat aliter sapientia dei homines liberare, nisi susciperet hominem et nasceretur de femina et a peccatoribus illa omnia pateretur? quibus dicimus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter uestrae stultitiae displiceret. si enim non appareret oculis peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores oculos uidetur, inquinatis mentibus uidere non possent. nunc autem quia uisibiliter nos commonere dignatus est, ut ad inuisibilia praepararet, displicet auaris, quia non aureum corpus habuit; displicet inpudicis, quia de femina natus est — multum enim oderunt inpudici, quod concipiunt et pariunt feminae —; displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis quia mortuus est. et ut non uitia sua uideantur defendere, non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in filio dei. non [*]( 5 Ioh. 1, 14 ) [*]( 1 et aemulatione om. G uana SN gloria N 2 et cupiditate JY christiana (h s. I.) C om. L 3 et in eimplicitate om. S in s. 1. C, om. VWNG1 4 eum] illum B 6 habitabit ClB 7 mutabilium G mutalius X1 8 quia mut. in qui ea y incomutabili V 9 quare om. bd potuerat G 11 de] ex B omnia illa Fbd 13 stultiae C appareret (pr. re 8. l) C apparet My 14 utique aeternum W 15 uideretur N inquinatus (supra u add. i) C uidere CPRMGSaWUNB: uideri VLFHbd possentPRMGSyBN: posset CVLHFUbd possunt W 17 diaplicit C\' auarus W non om. W 18 abuit S om. TF de Cbd: ex PBMGSfVLWBFHUN multi B 20 contumilias B 21 pertu»lit M 22 et om. G uideantur uitia sua PSfVLU 23 homing N )
Itaque iam et masculi et feminae et omnis aetas et omnis huius saeculi dignitas ad spem uitae aeternae commota est. alii neglectis temporalibus bonis conuolant ad diuina; alii cedunt eorum uirtutibus, qui haec faciunt, et laudant, quod imitari non audent; pauci autem adhuc murmurant et inani liuore torquentur, aut qui sua quaerunt in ecclesia, quamuis uideantur catholici, aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes haeretici aut peccatum inpietatis suae defendere cupientes iudaei aut curiositatem uanae licentiae perdere timentes pagani. sed ecclesia catholica per totum orbem longe lateque diffusa inpetus eorum prioribus temporibus frangens magis magisque roborata est non resistendo, sed perferendo. nunc uero insidiosas eorum quaestiones fide inridet, diligentia discutit, intellegentia dissoluit; criminatores palearum suarum non curat, quia tempus messis et tempus arearum et tempus horreorum caute diligenterque distinguit; criminatores autem frumenti sui aut errantes corrigit aut inuidentes inter spinas et zizania conputat.
Subiciamus ergo animam deo, si uolumus seruituti subicere corpus nostrum et de diabolo triumphare. fides est prima, quae subiugat animam deo; deinde praecepta uiuendi, quibus custoditis spes nostra firmatur et nutritur caritas et lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur. cum enim [*]( 1 intueijtur C dirigit M & diligit N 3 iam] nam W pritn. et om. T 5 Cuolant S 6 caedunt C credunt S haec] ec S 7 adhoc SVL 8 libore R 9 Christi] christiano T 11 curiositateiii C cnriositatem querentes T uanae] humanae W 12 prodere VL 15 proferendo L fides W fide. U 18 arearum et tempus om. W 20 et] aut W zizanii G 22 diabulo V post triumphare in medio uersu litt. mbric. scholion legitur: quibus triumphus agonis fides spea et caritaa W 23 subiungat F1 subiungit WV2 deo per ipsam W 24 conditis (s. I. i custoditis) B caritas per gram dni nri ihu xpi W 25 quum C )
Fides in ecclesia breuissime traditur, in qua commendantur aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt, et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est aeternitas diuinae prouidentiae. credamus ergo in patrem et filium et spiritum sanctum; haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae trinitas aeterna, deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.