De agone christiano

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nec eos audiamus, qui trinitatem quidem in una aeterna substantia confitentur, sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus. hoc est dicere: non fuit homo, sed membra corporis habebat humana. animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non habent, quae mentis est propria. sed si exsecrandi sunt illi, qui eum negant humanum corpus habuisse, quod est infimum in homine, miror, quod isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse, quod est optimum in homine. multum enim lugenda est mens humana, si uincitur a corpore suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo ipsum corpus humanum iam dignitatem formae caelestis [*]( 6 Matth. 5, 37 7 II Cor. 1, 19 ) [*]( 1 et om. W et animam G 2 toto] tanto L hominein C 3 sui PGFHbd 4 et] set it quum C 5 mentitam] mendacitatem r 7 et non non R2G clamat MB 8 isti. (i init... l.) C 9 ut om. C non om. YL uide«ntur C 10 si non] ne G actoribus W adintoribus L mentiuntur L 11 qua i trinitatem sanctam H 12 nna oin. G aeterna om. MHB 14 abuisse S auimam solam L 15 est om. VL abebat S 16 et fin. om. NR 17 propria.. C execrandi BMSVLW ex«ecrandi U 18 umanum S 19 infirmum B infUmum UL in om. 7 hominein B 20 hominê 8 21 iQgenda est humana (a. l. m. 2 lugenda est anima) H 23 umanum S caelestis formae G )

122
accepit. sed absit, ut hoc credamus, quod confinxit temeraria caecitas et superba loquacitas.

Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna sapientia susceptum esse hominem, qui de uirgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte sapientes sunt. nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum et putant hoc solum eum plus habuisse inter ceteros beatissimos, quod de uirgine natus est. quod ipsum si bene considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter ceteros meruisse, quod aliquid proprium praeter ceteros habet etiam ista susceptio. aliud est enim sapientem tantum fieri per sapientiam dei et aliud est ipsam personam sustinere sapientiae dei. quamuis enim eadem natura sit corporis ecclesiae, multum tamen distare inter caput et membra cetera quis non intellegat? si enim caput ecclesiae est homo ille, cuius susceptione uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, membra cetera sunt omnes sancti, quibus. perficitur et completur ecclesia. quomodo ergo anima totum corpus nostrum animat et uiuificat, sed in capite et uidendo sentit et audiendo et odorando et gustando et tangendo, in ceteris autem membris tangendo tantum, et ideo capiti cuncta subiecta sunt ad operandum, illud autem supra conlocatum est ad consulendum, quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput — ibi enim omnis sensus apparet — sic uniuerso populo sanctorum tamquam uni corpori caput [*]( 16 Ioh. 1, 14 ) [*]( 1 confirit SUfM1 4 qui] quae V1 qua L 5 fiunt-sapientes om. S 6 sunt] fiunt BM nec sciunt H 7 plus eum (eum 8. I.) C, MGHVL 8 Leatissimoa (0 ex u) C 9 credent PSVLf prae GN ceteria GN 10 quo SW prae G ceteris G haberet G 11 ipsa PBMG S~(VLWBJJN enim est W 12 et om. y est om. FHbd 18 enim om. L eadem om. G eclesiae C 14 capnd S 15 ecclesiae caput PRMGSrVL 1VBFHUNbd quuiua C 16 habitabit C 18 ecclesise L 19 uidendo (ui in ras., d pr. ex c) C uiuendo N 20 odorando] orando G dando H 24 omnes MHB apparent MHB 25 sic.. G uni] in L ani R corpore L corporis RN )

123
est mediator dei et hominum homo Christus Iesus. et propterea sapientia dei et uerbum in principio, per quod facta sunt omnia, non sic adsumpsit illum hominem ut ceteros sanctos, sed multo excellentius multoque sublimius, quomodo ipsum solum adsumi oportuit, in quo sapientia hominibus appareret, sicut eam uisibiliter decebat ostendi. quapropter aliter sunt sapientes ceteri homines, quicumque sunt uel esse potuerunt uel poterunt, et aliter ille unus mediator dei et hominum homo Christus Iesus, qui sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit. de ceteris enim sapientibus et spiritalibus animis recte dici potest, quod habeant in se uerbum dei,. per quod facta sunt omnia; sed in nullo eorum recte dici potest, quod uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, quod in solo domino nostro Iesu Christo rectissime dicitur.

Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum susceptum esse dicunt a uerbo dei et sic audiunt, quod dictum est: et uerbum caro factum est, ut negent illum hominem uel animam uel aliquid hominis habuisse nisi carnem solam. errant enim multum nec intellegunt ideo carnem solam nominatam esse in eo, quod dictum est: uerbum caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere. nam si absurdum est et ualde indignum, ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut superius tractauimus, quanto magis absurdum et indignum est, ut nec spiritum nec animam habuerit et [*](1 et 8 cf. I Tim. 2, 5 2 cf. I Cor. 1, 24; Ioh. 1,1. 3 15 Ioh. 1, 14 ) [*]( 3 adsumsit C aesnmsit 81 5 a summi B assQto 8 oportet W oportuit (o init. m. 2 in ras.) S sapientia dei patris Wb 6 apparet Of dicebat GlLl 7 qu«apropter CL 8 uel pot.erunt GSB ille om. MB 9 meduator (c er.) C 10 sapientia VLl finnt sapientes PBGSy VLWUN 12 enim] autem L 15 habitabit CBl ahitauit S 17 quo G1 19 et om. BSrVLUN 20 solam carnem L 21 errant-solam om. W 23 quos] quod G 24 illa susceptio est W 25 ut] et G1 27 ut] et i om. Ll et hoc solum habuerit om. SW )

124
hoc solum habuerit, quod etiam in pecoribus uilius est et extremius, id est corpus! a nostra ergo fide etiam ista inpietas excludatur, totumque hominem atque perfectum a uerbo dei susceptum esse credamus.

Nec eos audiamus, qui tale corpus dominum nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba, quam uidit Iohannes Baptista descendentem de caelo et manentem super eum in signo spiritus sancti. ita enim persuadere conantur filium dei natum non esse de femina, quia, si carnalibus oculis eum oportebat ostendi, potuit, inquiunt, sic adsumere corpus, quomodo spiritus sanctus. non enim et columba illa de ouo nata est, aiunt, et tamen humanis oculis potuit apparere. quibus primo illud respondendum est, quod ibi legimus in specie columbae apparuisse Iohanni spiritum sanctum, ubi legimus etiam Christum natum esse de femina, et non oportet in parte credere euangelio et in parte non credere. unde enim credis in columbae specie demonstratum esse spiritum sanctum, nisi quia in euangelio legisti? ergo et ego inde credo Christum natum esse de uirgine, quia in euangelio legi. quare autem spiritus sanctus non est natus de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa est, quia non columbas liberare uenerat spiritus sanctus, sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritalem, quod in columbae specie uisibiliter figuratum est. dominus autem Iesus Christus, qui uenerat ad homines liberandos, in [*]( 14 cf. Matth. 3, 16 15 cf. Matth. 1, 20. 25 ) [*](2 etiam excludatur B istaj nostra RN 3 dei uerbo N 6 dicnnt om. 7 7 discendentem 22 9 conantur si L non esse natum B quia si] quasi W carnibus Gl 10 eum oculis G eum om. YL 11 asummere B 12 de 000] de o..uo C de quo PST de oua B deeo::- (e pro in ras., alt. e s. l.) G de qua VL ut aiunt (ut s. I.) G 13 primum PRMBFHNbd 14 speeiae V iohannifi C 17 enim] ergo L 18 legistis W ergo et inde s. I. m. 1 C 19 de uirgine esse bd 20 natus oin. G 21 quemammodum G 22 columbos MSUVlNaBd uenerat liberare N 23 spQalS H 24 speciae BV. )

125
quibus et mares et feminae pertinent ad salutem, nec mares fastidiuit, quia marem suscepit, nec feminas, quia de femina natus est. huc accedit magnum sacramentum, ut, quoniam per feminam nobis mors acciderat, uita nobis per feminam nasceretur: ut de utraque natura, id est feminina et masculina, uictus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subuersione laetabatur; cui parum fuerat ad poenam, si ambae naturae in nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur. neque hoc ita dicimus, ut dominum Iesum Christum dicamus solum uerum corpus habuisse, spiritum autem sanctum fallaciter apparuisse oculis hominum; sed ambo illa corpora uera corpora credimus. sicut enim non oportebat, ut homines falleret filius dei, sic non decebat, ut homines falleret spiritus sanctus: sed omnipotenti deo, qui uniuersam creaturam de nihilo fabricauit, non erat difficile uerum corpus columbae sine aliorum columborum ministerio figurare, sicut ei non fuit difficile uerum corpus in utero Mariae sine uirili semine fabricare, cum creatura corporea et in uisceribus feminae ad formandum hominem et in ipso mundo ad formandam columbam imperio domini uoluntatique seruiret. sed stulti homines et miseri quod aut ipsi facere non possunt aut in uita sua numquam uiderunt, et ab omnipotente deo fieri potuisse non credunt. [*](2 fastidinnt N1 stiai (reliquua uersus uacuus) W 3 accidit L 4 nobis per feminam W 5 ut] Sed B feminea VL femina SW maBCulina et feminina (sic pos.) B 6 amborum W 7 fuerit L in nobis om. y 8 nisi—liberaremur post dicimus in u. 9 legitur in G 9 dominum nostrum N dicamus-sanctum om. G 10 sanctum autem PJRFHbd autem om. W 11 sed ambo] sed etiam ideo W 12 credentes W oportuit M potuit B filius-falleret om. W 13 dei om. RN decebat] oportebat PS\'(VLU dicebat G homines etiam L etiam spiritus GMSjVBU 15 erit L aliarum OLHWV2 16 columbarum GLHWV2 ei] enim W 17 cum] aliqua in C 18 creatura codd,: natura bd corpore S formandum-ad om. S 20 seruare G1 21 quid Ll 22 et] et s. 2. C aut R hoc iam in ras. N *** Yi om. BWL etiam bd omnipotenti LW dei L )
126

Nec eos audiamus, qui propterea uolunt cogere, ut inter creaturas filium dei numeremus, quia passus est. dicunt enim: si passus est, mutabilis est; et si mutabilis est, creatura est, quia substantia dei non potest inmutari. cum quibus etiam nos dicimus et dei substantiam commutari non posse et creaturam esse mutabilem. sed aliud est esse creaturam et aliud suscipere creaturam. filius ergo unigenitus dei, qui est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia, quia inmutari omnino non potest, suscepit humanam creaturam, quam lapsam erigere atque inueteratam renouare dignatus est. nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius commutauit. nec propterea uerbum patris, id est unicum dei filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et passum esse pro nobis. et martyres enim passos dicimus et mortuos propter regna caelorum; nec tamen in ea passione et morte animae eorum occisae sunt. dicit enim dominus: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animae autem nihil possunt facere. sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in corporibus, quae portabant, sine animarum interfectione uel morte, sic dei filium passum et mortuum dicimus in homine, quem portabat, sine diuinitatis aliqua commutatione uel morte.