De agone christiano

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nec eos audiamus, qui dicunt patrem tantummodo esse nec habere filium nec esse cum eo spiritum sanctum, sed ipsum patrem aliquando appellari filium, aliquando [*]( 12 Es. 7, 9 20 cf. Rom. 11, 36 ) [*]( 1 actio dona sint dei et beatum W cognatione Gl cognitionem B 2 error y 3 se om. L quum (sic semper) C 6 ea om. y adquiratur N 7 laetare R lactari S habundauerint WNG abundauerint C2PRS-(VLFHUNbd per.eant (pr. c 8. I.) C 8 puram om. PSfVUL et om. PSfVUL 10 iam om. GB monerij mori PSI VUL 11 nondum] non (rf 13 posl intellegetis sequuntur: scietis uos proficere in uirtutibus si nulla uobis passio fuerit erga mundana desidcria hoc enim est initium donorum dei in codd. BN 14 quo BN commendatur Wf 20 per quem omnia, in quo omnia in mg. C, om. W 22 dicunt om. W 23 pr. esse om. L esse om. L sanctum esse L 24 sed-filium om. S aliquando om. NB appellari aliquando VL )

119
spiritum sanctum. nesciunt enim principium, ex quo sunt omnia, et imaginem eius, per quam formantur omnia, et sanctitatem eius, in qua ordinantur omnia.

Nec eos audiamus, qui indignantur et stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. nesciunt enim, quid sit una eademque substantia, et phantasmatibus suis inluduntur, quia solent uidere corporaliter uel animalia tria uel quaecumque corpora tria locis suis esse separata. sic putant intellegendam substantiam dei et multum errant, quoniam superbi sunt, et non possunt discere, quia nolunt credere.

Nec eos audiamus, qui patrem solum uerum deum et sempiternum esse dicunt, filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus, quando non erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et spiritum sanctum minoris maiestatis esse quam filium et ipsum factum esse post filium; et horum trium diuersas esse substantias, tamquam aurum et argentum et aeramentum. nesciunt enim, quid loquantur, et de his rebus, quas per oculos carneos uidere consueuerunt, uanas imagines ad disputationes suas transferunt, quia reuera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed aeterna est, et ipsam caritatem et sanctitatem, qua generator et generatus ineffabiliter sibi copulantur. magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit. non potest ergo fieri, ut illi haec uideant, qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc [*]( 1 principum 81 2 quem VL W 3 quo SG omnia-indignantur om. S 4 stomacantur CPSRN 6 eademqu"e C phantasmatis PRMaVaSGaHNad fantaamatibus L illiduntur W 7 corporaliter] temporaliter G amicalia G 8 si V 9 quoniam] quod W 11 deum om. M 14 et minoris maiestatis esse spiritum sanctum L 16 diaersa N esse om. L 17 substantia N eramentum CGWN1 18 quod C1 19 consaeberant Pl consuerunt RMSVUGBNL uanas] unas W dispositiones C1 20 magnum est sacramentom W 21 conciperei alico G1 23 et generatusquae RN sibi om. L 24 mente haec W concipere W pacata] placita W om. L )

120
fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus cotidianis excitare non cessant, habentes animas carnis affectibus diffluentes tamquam ligna umore saginata, in quibus ignis fumum solum uomit et habere flammas lucidas non potest. et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.

Credentes ergo incom.mutabilem trinitatem credamus etiam dispensationem temporalem pro salute generis humani. nec eos audiamus, qui filium dei legum Christum nihil esse aliud quam hominem dicunt, sed ita iustum, ut dignus sit appellari filius dei. et hos enim catholica disciplina misit foras, quia uanae gloriae cupiditate decepti contentiose disputare uoluerunt, antequam intellegerent, quid sit dei uirtus et dei sapientia et in principio uerbum, per quod facta sunt omnia, et quomodo uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

Nec eos audiamus, qui non uerum hominem suscepisse dicunt filium dei neque natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis humani ostendisse uidentibus. nesciunt enim, quomodo substantia dei administrans uniuersam creaturam inquinari omnino non possit, et tamen praedicant istum uisibilem solem radios suos per omnes feces et sordes corporum spargere et eos mundos et sinceros ubique seruare. si ergo uisibilia munda uisibilibus inmundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis [*]( 12 cf. I Cor. 1, 24 13 cf. Ioh. 1, 1. 3. 14 ) [*]( 1 contionibus G et certaminibus om. G cottidianis Nf 2 eiercitare i defluentes BBN 3 humore MG VL W BFHCTNbd in om. L *ignia (s er.) C solum fumum GN 4 solum om. L uomit] mouet LV2 mouit V1 et-potest om. Nl 5 omnibus G hereticis CSMN 6 ergo om. H U iustum] iustus 6 RN 10 et om. MGB haec G 11 quia] quoniam MSVLFHUbd contectiose Gl 14 cara X1 15 habitabit C abitauit S 17 neque-femina om. RN 18 humany S 20 amministrans GSf WU uniuersum 61 21 uisibilem om. T 22 faeces MNGHd 23 undique W mundi MNB5 om. VL a uisibilibus PFHbd 24 incunari C1 inuisibili*** (bus er. et in sg.\') Tl" )

121
inuisibilis et incommutabilis ueritas per spiritum animam et per animam corpus suscipiens toto homine adsumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sua contaminatione liberauit! itaque magnas patiuntur angustias et, cum timent, quod fieri non potest, ne humana carne ueritas inquinetur, ueritatem dicunt esse mentitam. et cum ille praeceperit dicens: sit in ore uestro: est, est; non, non, et apostolus clamet: non erat in illo est et non, sed est in illo erat, isti totum corpus eius falsam carnem fuisse contendunt, ut non sibi uideantur imitari Christum, si non suis auditoribus mentiantur.