Nisi forte hoc te adiuuari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subiunxisti dicens: non enim propria uoluntate peccauit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria uoluntate. in qua sententia forte hoc uis intellegi, ut scilicet anima in [*](1 «iaelquale C 2 erit om. C que C 8 male C peruersaB C oppinione\' C 4 ratio C 6 creaturfts C 8 tuąę C 10 uictoriamei que C 12 uirtutem b 15 penitudinem C arum C 16 ępistula C 19 penitu..dem (d m. postcr.) C 20 melios C - com mutari C 28 tocieB (in ras.) C totiens b 24 consensiooee que C mutatas C 26 incommutabilem (bilem paene euanuit) C 27 subiunzit C )
918
natura propria sit incommutabilis, in alterius uero naturae commixtione mutabilis; quasi uero quaeratur, cur ita sit, et non, quia ita est. iam hoc modo etiam Hectoris, Aiacis, immo uero cunctorum hominum atque animantium corpora inuulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis uulnus possit infligi. sed nimirum propterea solius Achillis corpus siue poetico figmento siue aliqua occultiore ui rerum inuulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur, et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique inuulnerabile non fuit. sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus, quod est inuulnerabile, nullius rei contactu aut inpetu uulneratur. itaque nos, quia dei uerbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et uulnerabili adsumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de uirgine credere non timemus; uos autem, quia inpia peruersitate contaminabilem filium dei creditis, carni eum permittere formidatis ; cuius tamen substantiam animae naturam esse perhibentes ita commixtum carni adseueratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. elige igitur, quid uelis: utrum deum commutabilem dicere uel credere, ut de commutabilis patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas — quae quanta sit inpietas, profecto sentis — an incommutabilem deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem — quod nihilominus uides quam inpie absurdeque dicatur — an uero ita deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit aequaliter non mutetur pariterque sit summum ac
[*](2 commixtionisC queratur C 8 hectoris C 4 uerius b cunc torum C inuulnerabili addicerentur C 6 infigi Cb 7 in rerum natura inuulnerabile b 8 ingruerint b penetrabatur] penetrabant b 9 hac] ac C 10 inuulnerabiliB Cb 12 si nullius b contractu C uulneretur Cb 18 imnutabile C 14 carni C 15 quelibet C contempnere C 18 substantia C inanime C in anime b 19 commixtam b 21 uelHa (att. 1 parne eras.) C 22 commutabili b genita C 23 que C 24 dices b 26 uidis C impie C 28 quesit C hac C ) 919
praestantissimum bonum ipsumque summe esse ad eundem modum permansione inuiolabili obtineat, cetera uero inferiora bona, quam creaturam uocamus, non de ipso, nam essent aequalia, sed tamen quia bona, ipse, quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis. inpius non eris et obliuisceris Persas et noster eris.
At enim ait apostolus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, qui ad amorem proprii fastus et honoris uoluntate inpia declinando animis piis reditum inuideant. sed hoc interest inter uestram opinionem et nostram fidem, quia uos eosdem principes ex sua propria quadam natura . exortos, quam deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna uicinitate contiguam, aduersus deum belligerasse arbitramini eique intulisse ante commixtionem boni et mali magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam adfligendam perturbandamque, in errore commutandam atque obliuione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore. correctore, emendatore. praeceptore indigeret — quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere inpietatis obstringat — nobis autem per christianam fidem persuasum est non esse contrarium deo, qui summe est, nisi quod omnino non est; quicquid autem aliquo modo est, ab illo, qui summe est, habere, ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse, sed alia magis esse, alia minus . atque ita omnia bona, quae a conditore deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum interuallis ae sedibus, sicut omnia corporalia, partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur [*](7 Eph. 6, 12 ) [*](1 prestantussimum C ipseque C 2 optiaeat C cfter* C 5 obliuiscaris C 6 et om. C 9 que b amorem] morem b factus C 11 post inter ras. C 12 natura. exortus C 13 quem C 15 ante] arte Cb 16 necessitate. C necessitate b afflgendam b 17 adque C obliuionem Cb 18 nfiscere C 21 ubstringat C per om. C 23 quid quid C 24 habet b quoquo] quo b adque C 2o maius b ita) ista b .26 que C hac C 27 hac C 28 preponitur C )
920
corpori, partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima uel adtollitur ad quietem uel doloribus subditur. ac per hoc illi principes, contra quos habere nos conlucationem dicit apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur, ut noceant. nullus enim inuidus, ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. nocent autem infirmioribus fortiores; nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior. sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui, quam si in statu pristino atque iustitia permanerent. interest autem, unde sit quisque alio fortior: utrum corpore, ut equi hominibus, an animae natura, ut rationale inrationali, an adfectione animi, ut iustus iniusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut prouinciali. potestas autem a, summa dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est iniquis in eos, qui uel iam tenent iustitiam uel ad eam tenendam peruenire nituntur. ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant, uel sibi ad spem uel aliis ad imitationem. scientes, inquit apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis aduersus principes et potestates praeuaricatorum angelorum et aduersus spiritalia nequitiae conluctatur, cum illi accipiunt temptandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit, ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius et mente firmiore superantur. contra uim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia, ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant,
[*](17 cf. I Cor. 11, 19 18 R,om. 5, 3 sq. ) [*]( 1 premiorum C adque C 2 quiętem C hac C 3 nus C O 6 ut] quam (in mg. al. ut) b cnoe∗anτ C ledat C 8 ipse C post iniqui add. in praesenti b Maur. 9 adque C iusticia C 10 utequis homines C 11 racionale irracionali C effectione b iustus] uirtuosus b Maur. 12 imperatur C 13 a* C omnium moderari C 14 cedatur C credatur b sepe C 15 tenenda C 18 inquid C apoetoloa C tribulaeio C 21 preuaricatorum C 23 precepta C ex] de b inferiorf C inferiori b 25 et tenente Cb 27 pernitiosam C nec non C ) 921
nec fallendo decipiant. quoniam uero uirtus et sapientia dei . est, per quam facta sunt omnia, propterea in his, quae facta sunt. cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, uis imitatur uirtutem et fallacia sapientiam; cum uero ea, quae declinauerant, recurrunt et redeunt, magnanimitas uirtutem, doctrina sapientiam imitatur. ipsum etiam deum patrem peccantes imitantur inpia superbia, iusti pia liberalitate. spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum caritas imitatur: utrique tamen ab imitatione dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi uitiosa, illi laudabili. nec mirum, si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur; illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt. Si autem mouet, cur mente fortiores infirmiores sint corpore. non est mirum, ut peccatorum remissione liberati mortalitate corporis exerceantur, cuius inmortalitate coronabuntur. non enim facile subplicium deuitatur, nisi ille, qui eo soluitur, meritis uicerit. unde apostolus: si autem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit legum Christum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum ex mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. animus igitur mortalem propter subplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem uixeris,
[*](19 Rom. 8, 10 sq. ) [*](I 1 falendo (1 m. 1 superscr.) C uere b Maur. 2 in hisj nihil fiunt b que C 3 hubi C 4 inmitatur C 5 fallatia C que C 7 inmi- . tatur C deum] diu b iminantur C 10 imitationem C ipse focte C 11 uitiosi C 12 deficientes om. Cb quę Cb defitientium C 13 immitåtione C 14 precipitantur C 15 quur C 16 mirum] inimicum C 18 subpliQ C deuitatur] desubdatur C desudatur b soluit b 20 post nobis 6 add. b 22 christam om. C 24 uiuificauit C 26 subplitium C 27 uixerit b MatW. ) 922
et ipsam in melius commutat et inmortale corpus habere merebitur; sed hoc in fine, quo nouissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, non fabuloso illo globo uestro, sed ea mutatione, de qua dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. cum enim. expressisset dicens: et mortui resurgent incorrupti et. nos inmutabimur, tunc contexendo subiunxit ostendens, qualem diceret inmutationem, et ait: oportet enim corruptibile hoc induere in corruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: sed dicet aliquis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus et ingenium tuum deo adiuuante nullo explanatore desiderato nihil aliud quam id, quod dico. reperies: et tunc ad illud, quod tractare institueramus, animum reuoca et uide iam, si potes, non hoc me dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias, quae defecerunt non stando in ueritate.