Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere. cum ea enim, quae magis sunt, declinant ad ea, quae minus sunt, non illa, in quae declinant, sed illa, quae declinant, deficiunt et minus esse incipiunt quam erant, non quidem, ut ea sint, ad quae declinauerunt, sed pro suo genere minus. non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur, sed tamen defectiuo adpetitu quodam modo corporascit; ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinauit adfectum et minus esse coepit quam erat et pro [*]( 4 I Cor. 15, 26 sqq. ) [*]( 1 e 1 merius C immortale C 3 cum] c5 C 5 enim om. C 7 coaexendo (t M. 1 superscr.) C 8 et om. Cb 10 questionem C 14 p«rtinati 0 16 repperies C 19 que C 21 que C 22 qua C qtte C 28 erat b 24 sunt C que C 25 animos C1 26 appetito Cl 27 quedam C dilectata C. )

923
suo gradu tetendit ad nihilum. quanto enim quaeque res minus est, tanto uicinior nihilo est. cum autem isti defectus uoluntarie fiunt, recte reprehenduntur et peccata nominantur; cum autem sequuntur istas uoluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, aduersitates, quae omnia contra uoluntatem patimur, recte utique peccata uel subpliciis puniuntur uel exercitationibus diluuntur. quae si animo sereno intueri uelis, profecto desinas accusare naturas atque ipsas in crimen uocare substantias. si quid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros, qui inscribuntur "de libero arbitrio, " quos in Campania Nolae poteris inuenire apud Paulinum nobilem dei famulum.

Nunc uero meminisse debeo epistulae me tuae quamuis multo longiore, tamen epistula respondere. ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris et quam uera sit fidei catholicae adsertio. certe enim non omnis inter nos discretio est, quod uos substantiam quandam malum esse dicitis. nos uero non substantiam, sed inclinationem ab eo, quod magis est, ad id, quod minus est, malum esse dicimus. audi igitur et ipsum. ponis enim in epistula et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria uoluntate atque ibi statim, credo, cum uideres, si ita est, subueniendum esse ab omnipotenti deo prorsus omni animae nullamque omnino debere damnari, quoniam non uoluntate peccaret — quo constituto euerteretur sententia, quam Manichaeus de subpliciis animarum etiam de lucis parte uenientium terribiliter personat — uigilantissime subiecisti [*](1 que queres C 2 est om. C uitinior C 3 uoluntarie C 4 secuntur C 5 moleftias Cb que C 6 itaque b subpliciis C er 7 excitationibus (er m. 1 superscr.) C 8 uellis C desines b acusare C 11 mole C 12 aput C 13 non 01 mee Cb et tuae C 16 literis C 17 non om. b Maur. 18 discrecio C 19 substantiã∗ (e erat.) C habeo C 21 id ipsum b Maur. dici*s C • 25 animae (anim M rcu.) C uoluntate peccaret (tate peoca in rcu.) C 26 auerteretur C 27 manichans C subpliciie C )

924
dicens: at si, cum se ipsam cognouerit. consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. bene quidem, quod aliquando confiteris fieri posse, ut sua uoluntate anima peccet; sed cui tandem malo si consentiat, uoluntate sua peccat? ei certe, quod substantiam dicis esse.