In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum, quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius [*]( 20 Rom. I, 25. ) [*]( 1 preceBserit (t in ras.) C 2 precipitabis C 4 summam que C 5 quia] forte b 7 ipsas (bis scr.) C 10 simultis C hoc nč b spiritalius b 11 aut C arbitraremur C 12 possint Cb ex (s. I. tfI. t) C e* (z er.) C exiret b 13 cqteris C 15 honerosus C igitur om. C atiem C 16 nebula C contentiones C nideo b Maw. pfeccione que C 17 loca Maur.18 illa snae C conuersione C creatoram C 19 que C 20 et coluerunt om. b colue*runt C 22 secula C 23 que C 24 creatura om. C 25 (et 26) creatnr C )
915
quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et
[*]( 16 Ioh. 14, 9 24 cf. loh. 1,1 26 cf. Phil. 2, 6 ) [*]( 1 seruiaent C 3 quia∗∗∗ (non eras.) C 6 et creaturam om. C 8 creaturam . nec sibi esse inferiorem sed equalem eiusdemque sqq. b 9 eiusque C ac] hac C quisquis] si quis b 11 destestabiles C nl 18 uius C 16 me dit (m. 1 superscr.) C uidet (bis) b 18 sine creaturç C damnaretur b 19 prospicia C 21 secretissima (c corr. «r g) C adque C 22 manicheus C 24 dl (s. I. m. 1 superacr.) C aput C 25 incommotabilis C 27 celis C. ) 916
in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. uerba apostoli ad Colossenses.
Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non [*]( 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 ) [*]( 1 agnascit C oppinor C 2 colosenses C 3 quero C sit facta b 4 quamuis] quam nisi Cb bono b creaturea C 6 uihsi C facta C 8 que C 9 uigiat C quefirma C 10 omnino b Maur. 11 unitatem C deserto C 12 penas C 13 nanitatis C 14 apostolos C 15 uanitate (pr. d a m. 1 superscr.) C omine C 16 quisecundum (d m. 1 superscr.) C 17 animaum C animam b uisibili C 19 mens sit Cb inest] inest (in m. 1 superscr.) C eat b 20 remiaionem C 22 boni/// sps (ras. quattuor litter.) C que C 28 cumsubstantialis C etttema C 25 utiquę C sacrilegi adicere a )
917
sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.