Unde et illud, quod inperitia laudabili deridendo commemorasti: pone manum sub femore meo, Abraham seruo suo dixit, postulans iurisiurandi fidem pone, inquit. manum sub femore meo et iura per deum caeli. seruus quidem ille oboediendo iurabat. sed Abraham iubendo prophetabat deum scilicet caeli in eam carnem esse uenturum. quae fuisset ex illo femore propagata. uos hoc aspernamini. detestamini, abominamini, casti et mundi homines, qui filio dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset. unum uterum uirginis formidatis; et dei uestri naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris inplicatis . ac per hoc qui unum patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum inuenitis. ubi non per deum uestrum illic tam turpiter conpeditum iurare debeatis? nisi forte non quidem caste. tangere humani corporis membrum, sed pudet iurare per deum tam turpiter uinctum. tanta illic deformitate captiuo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus. edi solet. [*]( 12 Gen. 24; 2 sq. ) [*]( ? non] nun C . offitium C 4 eligerunt C 6 quam b qualis C 6 sarra C offitium C ? dispensatione penaatione pens. C 8 propa. gande V 9 cumuiuium C sarrc S murię pręfertur. b 10 illft C iopericia C deridenda C 12 inquid C 13 celi C quidam C 16 celi C. que C 17 abominlhmini C qae C 18 nullus (alt. 1 ex n mut. m. t) C contractus C 19 uestri scripti: uini lib. natura C 20 omnium C . 21 uteros implirulos b patriarclie C femor C .22 que C 201 iurare] uitare b 26 uictum C tan C 27 captiud C )
941
propter omnium generum, quae inerant. bestias exagitas arcam Noe, quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat ecclesiam. ubi te uel non aduertentem uel ignorantem gratulor congruum posuisse uocabulum; πόϒϰϰρπος enim omnis est fructus. quod in ecclesia spiritaliter uerum est . et non adtendis. Noe cum suis inter illas feras, quo inlaesus ingressus est, unde inlaesus egressus est, quam felicior fuerit deo uestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et deuoratus est. itaque ille non pancarpus, sed plane camparcus factus est, qui omni feritate discerptus eat. luctam Iacob cum angelo inrides, ubi futura cum carne Christi lucta populi Israhel prophetice figurata est. sed quomodolibet intellegas, quanto melius deus uester cum homine luctaretur, quam uictus atque captiuus a daemonum gente diriperetur. falso Abraham, quod pudicitiam coniugis uendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem, deo suo committens eius pudicitiam conseruandam: qui nisi faceret, quod facere posset, non in deum fidere, sed deum temptare iudicaretur. nec tamen respicis deum uestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda non uendidit, sed gratis dedit. ad quem. si posset, certe optaretis, ut tam inlibata rediret ab inimicis suis dei uestri praeclara natura, quam inlibata uiro reddita est Sara.
Laudas mores et studia quondam mea et quaeris, quis me repente mutauerit. deinde circumloquendo commemoras [*](2 d. Gen. 7 11 ci. Gen. 32, 24 wq. 17 cf. Gen. 12, 20 ) [*]( . 1 generam om. Cb que C exagitatis b Maur. 2 arrham C noę C que C . futuruM C 5 pancarpos C est] ex C 6 cof C 7 inlesus C egr.] ingressus C 8 rabię C 9 pancarpos C 10 compartus (in mg. al. cainpertus) b Dlaur. oroniO C deserptus Cb 12 propheticę C 18 homini (i fin. e juit) C 14 ademoninn C 15 congiitgis C uindiderit C 16 umana C 17 cummittens C 18 qui om. Cb nisi non Cb quo C 20 menbra C 21 turpenda C uindidit C quam C 22 possetis C aptaretis C ut tamJ uitam b jniibatam Cb 28 preclara C 24 saxra C 25 queria C 26 cummemoras C )
942
antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum et ipsius domini Iesu Christi. quem uis utique diabolum intellegi. quid ego tibi de mea mutatione respondeam. quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique rue uestro errore detestato atque damnato ad catholicam ecclesiam fidemque conferrem? quod utrum recte fecerim, id est. a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse soluis quaestionem in eodem uerbo. quod posuisti mutationis meae. anima enim mea, si - quem- : admodum dicitis — dei natura esset, siue in melius. sicut confido, siue in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset nec a se ipsa nec a cuiusquam uel alterius inpulsu. unde cum errorem istum reliqui et elegi eam fidem, ubi dei . natura prorsus incommutabilis pie creditur. ut sapienter intellegatur, non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet incommutabilis deus. est autem diabolus sanctorum aduersarius, non quod aduersus eos ex alterius naturae contrario principio consurgit inimicus, sed quod eis inuidet honorem caelestem, unde est ipse deiectus. mutatus enim ipse alios mutare molitur. nam sicut a uobis Persica-e illius fabulae prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto maior et uictor est ; si autem, sicut adfirmatis. sanctae lucis, non inimicus dei est, sed amicus. et illis melior, quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit ? ideo quippe dicit Manichaeus aeterno subplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae luminis tunc ex-. titerunt, cum ipsam mentem gentis tenebrarum tenendae apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare
[*](1 anticum C 4 errorem C detesto C 5 adque C ęcclesiam C Cferrem C\' 6 amalo C 7 ipse (8. l. m. 1) C questionem C 8 quem ammodum C 11 cuius quam C 13 naturam C pie C 17 consurgat b Maur. inimicos C quia b Maw. 18 celestem C 19 auobis C fabule C 20 alius C 24 manicheus C sabplitio C 25 damnandns damnandas C erra (a ex e corr m. 1) C 26 passe C tunc] cum C 28 aput C ) 943
contendat. ab his ergo uanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adiutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.