Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed uidelicet bonus amicus benigne me obiurgas, quod Manichaeos reliquerim et me ad Iudaeorum libros contulerim. ipsi sunt. qui uestrum errorem fallaciamque suffocant : in eis quippe prophetatus est Christus, qualem dei ueritas reddidit, non qualem Manichaei uanitas finxit. sed homo urbanissimus exagitas antiquam scripturam, quod scriptum sit in propheta: et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a domino, cum audias in euangelio: meretrices et publicani praecedent uos in regnum caelorum. noui. unde ueniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione quam quod in matrimonium commutata est et conuersa ad pudicitiam coniugalem, ubi deum creditis uestrum in procreando filios artioribus carnis uinculis conligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant [*]( 18 Osee 1. 2 26Matth. 21, 31 ) [*]( 1 in ciuitate b 2 tocis Obqui Cominiivas C 3 ridendam C 7 eort+agio Cb usque om. Maur. 9 continerc C 13 uidelicetj nl uelut b 14 macheos (ni m.1 superscr.) C me om. C iudeorum C 15 fallatiam qui C 17 manichei C fixit C 18 antequara C Bcribturuln C eo quod b Maur. scribtmu C 20 audias (as m ras.) C, ęuangelio C 21 precedent C celorum C 22 tam om. Cb 23 matrimonio C cumutata C 24ad] a C pudititiam C 95 sfcut creditis Cb procreandos C artioris Cb )

939
operamne concipiant, ut ab officio pariendi liberae libidini seruiant. feminae quippe conceptus apud uos carcer est et uinculum dei. hinc tibi etiam illud displicet: erunt duo in carne una, cum hoc in Christo atque ecclesia sancta magnum mysterium commendet apostolus. hinc displicet: crescite et multiplicamini, ne dei uestri multiplicentur ergastula. me autem fateor in ecclesia catholica didicisse sicut animam, ita et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est, ita bonum animae ac bona corporis non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, siue magna seu parua, siue caelestia siue terrestria, siue spiritalia siue corporalia, siue temporalia siue sempiterna, nec ideo ista reprehendenda, quia illa praeferenda.

Illud uero, quod inter culpanda ponis macta et manduca, etiam in actibus apostolorum spiritaliter positum est. uerumtamen et corporaliter non est cibus in uituperatione, sed luxus, praecipue uobis etiam carnaliter a carnibus abstinere haec accepta sententia placere debuit, ut mactaretis carnes ac sic carceribus fractis de misera custodia deus uester aufugeret, et si quae ibi eius reliquiae remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis. insultas, quod n.ihi doluerit sterilitas Sarae. non plane hoc ego dolui. quia et ipsa prophetica fuit. uestris autem sacrilegiis fabulosis congruit non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere, quia omnis feminae fecunditas dura est dei calamitas: unde non mirum est, quia in uobis maxime inpletur, quod de talibus praedictum est: prohibentes nuptias. neque enim tam [*]( 3 cf. Gen. 2, 24; Ephes. 5, 81 sq. 5 Geu. 1, 88 . 14 Act. 10, 13 2T I Tim. 4, 8 ) [*](1 capiant b o*fficio (corr. ec ulfficio) C libere Cb 2 femine C 4 adque C ecclesiae C sacramentum C 5 misterium C 7 anima Cb 8 preditum C 9 bona C animae-bono om. C 10 sine par. b Maur. 11 cęlęstia C 13 preferenda C 16 cybas C uituperationg C 17 precipue C a carnibus abstinere om. Maur. 18 haec] nec b 19 si C 20 que C 22 sterelitas C sarrg C planę C 23 sacrilegis C 24 sterelitatem C sarre C dolore C 25 faconditaa C1 27 predictuin C )

940
concubitum quam nuptias detestamini, quoniam in eis concubitus causa propagandi non uitium. sed officium est: a quo inmunis est continentia uirorum feminarumque sanctarum. non quia sicut malum illud deuitarunt, sed quia melius elegerunt. quamquam patrum et matrum. quales Abraham et Sara extiterunt, ipsum officium coniugale non ex humana societate, sed ei diuina dispensatione pensandum est. nam quia Christum in carne uenire oportebat, ei carni propagandae famulatum est coniugium Sarae. cui uirginitas Mariae.