Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Euasimus, inquit, quia spiritalem secuti sumus A saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut noster dominus carnalis foret. omnis nostra fuisset spes amputata. si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis, in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum sicut ceteros homines in carnem fuisse conceditis. cur ergo in illo tantam spem po. nitis ? nam in hac ipsa epistula tua, cum me terreres, ipse dixisti: quis igitur. tibi patronus erit ante iustum tribunal iudicis,. cum et de sermone et de opere coeperis te teste conuinci? Persa, quem incusasti, non aderit. hoc excepto quis te flentem consolabitur? quis Punicum saluabit? consolatorem igitur et saluatorem Manichaeo excepto nullum esse posse dixisti.. quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, euasisse uos dixisti, quod spiritalem secuti estis saluatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere ? ergo Manichaeum uestrum si oecidit inimicus, in quo carnem inuenit, ut iam uester saluator esse posset, quomodo dicis hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quia Punicum saluabit?" uides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. ueracem Manichaeum de Christo uis esse fallaci, ut, si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique uulnerum atque clauorum, quae dubitantibus [*]( 25 cf. I Tim. 4, 1 sq. 27 cf. loh. 20, 10, ) [*]( 1 cnra aut C 4 ęuasimus C inquis Mau1r. 5 aadatia C 8 manicheo C 9 ceterus C 10 carnem habaisse Maw. qaur C illam C 11 terreriB C 12 ergo b 13 operis (71 ceperis C 11 adherit C 15 ponjtom O 16 manicheo C 17 posse (a. I. m. 2) C 18 chriato C b agerese uas. C 20 ini "*(tn. Si superscr.) C 21 inimicos C 22 et qaomodo C Maur. b te om. C 23 punitum C 24 haeresi] herede C et] de b, om. C ypocria inmendacilocorum C 25 manicheumC 26 resairectionem C 27 adque C que C ) [*]( XXV. Aug sect. 6(pan S). ) [*]( 60 )

944
discipulis demonstrauit, totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo uerum dixerit, si autem Christus ueram carnem et ideo ueram mortem, ueram resurrectionem, ueras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti ueracem credere Manichaeum Christum credendo fallacem, ego autem Manichaeum potius sicut de aliis rebus, ita de Christo quam Christum de aliqua re — quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione! — mentitum. nam qui dicit: quando Christus post illam, quae mors eius putata est, adparuit discipulis haesitantibus et spiritum se uidere putantibus, quando dixit: tangite manus meas et pedes et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere, quando uni eorum minime credenti, mitte, inquit, digitos in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis, totum hoc non ueraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator. sed accusator est Christi. sed, inquis, Christum praedicat Mani. chaeus eiusque se dicit apostolum. hinc potius detestandus atque fugiendus est. nam haec accusando diceret, se saltem iactaret amatorem ueritatis arguendo alterius falsitatem; nunc uero nesciens incautusque se prodit satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo uelit fidelem facere Manichaeus, qualem uult uideri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit: mitte digitos in latus meum et noli [*]( 13 Luc. 24, 39 16 loh. 20, 27 ) [*]( 1 discipolis C 2 (et 4) manicheus C flegisti 0 credendum C 10 resurrectiong C 11 que C 12 discipolis esitantibus C spiritum] xpm C 16 inquid C 18 hęc C predicatur C 19 accusatur C predicat C 21 adque C cũante haec add. b saltim 28 incautus que C 24 quidiligat C predicando C 26 manicheus C 27 uult ont. C )
945
esse incredulus, sed fidelis. sicut enim sapit dulcissima ueritas, quid aliud discipulo Christus dixit nisi: tange, quod gesto, tange, quod gessi, tange ueram carnem, tange uerorum uestigia uulnerum, tange uera loca clauorum et credendo ueris noli esse incredulus, sed fidelis ? sicut autem desipit Manichaei sacrilega uanitas, quid aliud dixit discipulo Christus nisi: tange quod simulo, tange quod fallo, nisi: tange falsam carnem, tange falsorum fallacia uulnerum loca et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. tales -fideles habet Manichaeus omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.

Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse dominus dixit angustam uiam esse paucorum. inter paucos uis esse, sed pessimos. nam uerum est, quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri; denique etiam ipsae antiquorum uel fabulae uel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres, pauciores Ochos et Busirides quam inpietatum aliarum et scelerum uiros. uide ergo, ne forte apud uos nimius horror inpietatis faciat meritum paucitatis. talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos inruere uel illic remanere mirandum sit. sanctorum autem paucitas, quorum angusta uia est, in conparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae ecclesiae [*]( 13 cf. Matth. 7, 14 ) [*]( 5 aeris] noaeris Cb 6 manichei C sacrilege C diecipolo C 7 tangem C falsem C 8 fallatia C 9 mendatibus C menbris C possit b 10 manicheas C omnes C doctrine C 11 demoniorum C mendacilocorum C 12 te om. b speties C 14 peseimas C 15 sint Cb omnino b in om. Cb 16 homicide incestores C d 17 ipse C anticorum C 18 fabule C phe»ras (d m. 1 superscr.) C 20 ochos] estas C 21 aput C nimias (in mg. ai. minimus) b 24 illic] hic C 26 que C 27 in om. Cb catolicae C ) [*]( CO* )

946
eat nunc congreganda et trituranda. in fine autem uentilanda atque purganda. ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est. uentos pascas, id est, inmundis spiritibus esca fias. si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sicut sapientes ueteris testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis excellentiam et pro synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus zelum persequendi christianos, quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam, quae ex lege est, qua Iudaei non ibi intellecta dei gratia superbe gloriantur, damna et stercora deputauit, ut Christum lucrifaceret: quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura ueritatis, natura summi boni, natura dei totiens mutabilis, totiens uicta, totiens corrupta et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa ueritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut uenena debes abicere et ad ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto ante prophetata., ita suo tempore reuelata est, finita contentione transire!

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino nulla est, nec natura dei, alioquin incommutabili frustra loquerer; sed quoniam mutata est deserendo deum, et ipsa mutatio eius est malum, mutetur conuersa ad incommutabile bonum in adiutorio ipsius incommutabilis boni, et talis eius mutatio erit a malo liberatio. hanc admonitionem si spernis. duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae malo permixta potuit iniustitiae consentire, alteram [*]( 2 cf. Matth. 8, 12 4 cf. Osee 12, 1 12 cf. Phil. 8, 8 aq. ) [*]( 3 nentne C 4 pareaa C 5 commemoręs C sapientum Maur. sicat sapientfi b 6 scribtoras C 7 adque C iadaice C 8 ezcelentia C sinagogis C paterne C 9 zelo b 10 tamquam] quam b que C 11 iudei 0 18 scribturas C nefandorum blasphemioram C 16 explieabititer C 18 habicere C fidemque quae mripsi: fidemque Cb fidemque om. Maur. 19 reuellata C 22 que C 24 mutacio C mala 8 b 25 adiutorium C 27 que C 28 permiztam C iniustif C. )

947
incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire iustitiae, proximam illam pudendam fabulam garris execrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod "erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur." si autem hanc admonitionem prudenter accipis conuersus ad incommutabilem deum. mutatione laudabili fies in eis, de quibus dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. quod nec dei naturae dici posset, quia numquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum, nec naturae mali. quae si esset, numquam posset mutari nec lux fieri; sed recte ac ueraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conuersa fit lux non in se, sed in domino. non enim a se ipsa, quoniam non est lumen uerum, sed inluminata lucet ab illo, de quo dictum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. hoc crede, hoc intellege, hoc tene, si uis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses, nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses. [*]( 4 II Tim. 4, 8 sq. 11 Ephes. 5, 8 20 Ioh. 1, 9 ) [*]( 1 que C 2 carris C 3 infornicatione C 4 predictum C 6 coacerbabnnt C 8 flabulas C 9 admonicionem C accipis (i ante s in ras.) C 10 de om. C 11 tenebre C 13 mala C nomina C 14 natura b que C possit C 15 natura C 16 que C sed] A Cb 17 factus b tenebrabatur C tenebratus b 21 ominem C 22 tene] te Cb 25 ExpLiB sei aQ contra epl secdni manich. incip aduersus mendatium (litteris uncialibus) fol. 50b C )
948
949