At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . - pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate [*](2\' malae (alter.) C 4 sinet C uius C .7 Inτegre 01 8 gere (ne m. 1 superscr.) C bis uis Cb 9 cummittit C 10 fatiendum C male C .14 et non Jfaur. 17 ambe bone C que C 21 pre- . dicas C 22 mala C 23 qaero C ergo] itaque Maur. 27 itaque] igitur Maur. )
933
consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero igitur unde illa corruptibilitas..
Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . non enim quaero, unde corruptio — respendebis enim "a corruptore" eundemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum euoluere ac tenere uix possit — sed quaero, unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi esset. aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim [*]( 1 quero C deeepi (i mperscf. TP. I) C . 9 quero C a tuo b 8 malao C 9 que C J1 fractur C quero C unde sit] ut desit C quedain C 13 uitinitat« C 14 uidne C paludis morbi exh. C 16 corruppi C ,16 uitinitatis C coatagione C quaero] que C 18 queio C ■ quid (i ex o corr. m. 1) C loquor Cb \'perspigue C 19 quero C 20 eundem que C 21 contendaesC 22 ęuoluere C teneri Cb quero C 23 que C . 26 a natura Maur, naturam C 28 eaj ex Maur. om. b oatili C )
934
non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis. congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. hoc est factori et institutori suo deo dilectionis
[*]( 1 que C S que C 4 aai scripsi: si C b Maur. 5 cuinmemoratam C 8 comrnixtione C 9 querere C : 10 «ogitas C 11 inuenire C ipsA C alterios C possit sicutj sed tu C possit si tu b 12 mamcheus C summę C\' 13 persudct (a tn. 1 auperacr.) C quere C 14 quc C iuuita C 15 moras C 16 oste C 17 fuisse Maur. JS esset Cb 19 uide C 24summe bona b . bonusj horum b- 26 sed tamen bona om. b 26 celoram C ) 935
oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua peccat.* ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum uictus deicitur deus.
Ecce quanta inpietate. quam nefariis horrendisque blasphemiis te non uis exuere ponendo in natura, quam non fecit deus, uitam. sensum. sermonem; modum, speciem, ordinem et alia innumerabilia bona, et ponendo in ipsa dei natura ante ullam commixtionem mali ipsam mutabilitatem. qua capi poterat et cui timere cogebatur "uidens magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen ob poneret." et ut quid hoc totum, nisi ut illa dei natura atque substantia sic inplicatum teneat hostem subiectum, ut peccans perferat et ligatum nec totum euadat. [*]( 28 ex Manich. epist. fund. ) [*](1 quo e* rellra C 2 caritatem C tucuranmci (tn m. 1 superscr.) C 3 et per b peccatur eam C 4 ttutem om. b iuditium C afticitur Matlr. 6 queras C 7 ipsare om. C 9 peccat- C obppria C 10 hac C 11 que C H non om. C 15 quae Maur. b 16 peccatd C 20 spetiem C 24 secnla C 25 aliquid b eximium ac pracclarum ct om. C 26 nomen C 118 totam C euadat C )
936
purgata iam uictum. et ut damnata seruet inclusum ? praeclaram uero excusationem bellicae necessitatis in deo uestro inuenistis contra illud, quod uobis proponitur, ut respondeatis: quid factura erat deo gens tenebrarum. si cum ea pugnare noluisset? quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et uiolabilem deum ; si autem dixeritis, quod ei nocere non possit, quaeretur a uobis: cur ergo pugnauit ? cur substantiam suam corrumpendam atque uiolandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? contra istam ergo conplexionem numquam exire potuistis.
Magnum aliquid uobis et tutum inuenisse uidemini, ut respondeatis dicentes : magna est iniquitas adpetere aliena, cui deus iniquitati praebuisset adsensum, si eam gentem, quae hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. haberet ista responsio qualemcumque iustitiae colorem, si saltem in ipso bello natura dei uestri se integram inpollutamque seruasset et permixta. hostilibus membris nihil iniquitatis uel coacta uel seducta fecisset; cum uero tantis facinoribus et flagitiis eam captiuam consentire dicatis, cum denique ab illa inpietate tam inmani, qua etiam lumini sancto, cuius portio est, extitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere. creditis horrendi illius globi aeterna subplicia: quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem quam tradere ei partem dei, cuius uires hauriret, cuius decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non uideat? quis non tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non adtendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra . naturam inuadere conaretur alienam, quam deus inuadendam [*]( . 1 preclaram C 2 exclusioncm h belliea (vtrum a att ae dinottci non poteat) C uero C 3 illuc C 5 quam1 quia C qua b potitura C 7 pogset Maur. quoreretur C 8 adque C 9 ista C 11 totura Maur. 13 prebuiiCset C que C 14 caust C 16 qua*lem camque C iusticiae C saltim C 16 uestri] uiuis C queser nasset C 17 ortilibuH C menbris C 20 qua etiam] quam C 22 globia C 24 ei om. b aurirct C 25 suae j sine C ■ sotiaret C 26 non post quia om. b Maur. cęcętur C 28 natura C-)
937
et ad iniquitatem cogendam et ad poenam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? hoccine tandem est iniq-uitati consentire noluisse (et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? an erat necessitas. quod ipsum Manichaeum dicere non puduit et uos pudet ? ille quippe ait; uidisse deum magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula nisi aliquod eximium et uirtute potens numen obponeret; uos autem acutius uidelicet ratiocinamini, quam si deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum. uiolabilem et corruptibilem dicentes deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset abigite ergo et expellite a cordibus uestris et a fide uestra etiam ipsam pugnam totamque illam fabulam inpiarum et inmundissimarum blasphemiarum horrore contextam tandem aliquando anathemate atque damnate. nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est. uiolabilem illam naturam et corruptibilem deum dicere non timetis. ut natura dei uestri. si fortitudinem, qua non caperetur, non potuit exercere. non potuerit saltem iustitiam captiua seruare, quod Daniel potuit, cuius leones ausus es inridere. qui eorum, a quibus captiuus ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo conpulsus terrore consensit nec in condicione corporalis seruitutis aequitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit: natura uero dei captiua ducta est, iniqua facta est, non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. quod malum sibi futurum si sciebat ex aeternitate, illi nulla diuinitas de se debebatur.
[*]( 20 cf. Dan. 6 . 14 ) [*]( y hocineandaen C 3 uoluisse Cb iniquitate C 4 manicheum C . 5 poduit C nidis sem C 6 uastationem C 7 secula C . etj ex C 8 nomen C inponeretC 9 quasi C 11 diceritis C nocerj Cb J4 contexta C 15 aliquauto C anatbemauxate b 16 ut om. C dictum eat om. O naturum otu. C 1(7 corraptibiiiam (um ?) C 19 saltim C iustitis C lIaluare C 20 èuiusj qui b Maur. Jeonesl leone C leges omnes 6 es] est b Maur. qui om. b captiuus om. b 21 pietati C % sua om. C 23 naturam C 24 cnptiae C 26 siciebat (s m. 1 fuperscr.) C se debebaturj sedibus C. ) 938
si autem uel terris uel regionibus sibimet uicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum - quae ab hominibus prudenter intellegentibus ridenda Manichaeus narrat — inenarrabilia esse dixisti et haec a Christo appellari dextram et sinistram , nouimus sic appellare Christum dextram et sinistram. ut non corporalia sic. sed beatitudinem miseriamque sui cuiusque meriti ue-lit intellegi. sed carnalis uestra cegitatio usque adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum uisibilem ac per hoe corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et deum et partem di esse dicatis. uerum de his uobiscum agere stultum est. quid enim incorporeum intellegere poteritis, qui deum incorruptibilem nondum creditis?