Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Quodsi dicis non eam te uocare consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit, ut sibi consentiatur, sed tunc consentire animam, cum illum, cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit, et propterea malum esse, quia, ut aliquid mali committatur. suadet aut urguet: secunda quaestio est et ordine suo iam iamque etiam ipsa tractanda. [*]( . 8 cupia C .4 elugam C ut om. h 5 celeste C creature b 6 quid est scripvi: quide C quid cnim b Maw. preclarius C 7 conoupescat C a 8 naetns (n m. i superscr.) C 9 uicinorumscripsi: eorum C Maur. b oppositas Maur. 10 post feuestris adti. apertis intuetur b et omn. poster. . edit. comminuit quo acripsi: anitna quoininua .C quominus b Maur. 12 pr«ponere C audiret C 13 abundantift b 17 bonA 6 18 quoj que b 19 sit om. C deumque] denique b 20 nature C corboris C S4 que C agit utJ agitur C 26 cum om. C 28 ordene C ) [*]( 59* )

930
sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis. ut arbitror, disputatum est claruitque fieri posse, ut res aliqua in suo genere bona male diligatur et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. quid? si enim tali iam dilectione peccatrix anima atque uitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa, quae persuadenti consentit, tali uitio deprauata, quali uitio deprauata illa quam sequitur? primum ergo peccatum est quamuis bonam creaturam creatori in dilectione praeponere, secundum autem alterum quoque, ut id faciat, uel suadendo uel cogendo temptare. nemo enim ad prauitatem uult alium perducere, qui non prior ipse deprauatus est. uolunt autem qui peccant alios ad peccatum perducere uel stulta beneuolentia uel malitiosa inuidentia. quis enim filios suos nisi peruerse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque adquirant amplam pecuniam? utique non odit eos et tamen perniciose persuadet. talium quippe dilectione iam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit, quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus, sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. inuidentia uero, cum alium uult quisque peccare, honorem diligit inmoderata superbia et in eo cupit excellere atque ceteris anteire; quem quoniam uidet amplius et uerius deferri uirtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis uoraginem ex aequitatis arce deponi. hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus peruerse atque inpie diligendo inpius factus est? aut ipsa eiusdem diaboli angelica substantia, quam deus creauit, ideo mala est, quia substantia [*]( 1 hoc Cb 8 mala C dilectione culpata b 4 iam om. b 6 que C (juale C 7 illa* Imuas.) C 8 ceatrο̌am C1. preponer. C 9 faciant b 12 uoluntate b Maur. qui ante aliosb Maur. alias C 11 petducere cupiunt b Maur. 18 beniuolentia C 14 peruera* C 16 hodit C pernitioaa C 19 aegimus C boM C dilectur C 21 atque. ceteris anteireom. b 22 qm C quidem b Maur. qwae tamen aduot forte quia\' 28 aliquos b 24 arche C diabuluc C 26 diabulos C 27 diabuli C )
931
est? sed cum eius deserens dilectionem et ad suam nimis conuersus ei uideri cupit aequalis, superbiae tumore deiectus est. non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum, a quo factus est, malus est, et ideo malus, quia minus est quam esset, si id, quod summe est, dilexisset; defectus ergo malus est. omnis ergo defectus ab eo, quod est, tendit, ut non sit, sicut omnis profectus ab eo, quod minus est, tendit, ut magis sit. honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet. utique deo debetur. qui ergo amat honorem, deum imitatur. sed humiles animae in illo se honorari uolunt. superbi prae illo. ad deum autem humiles excelsiores fiunt. iniustis, contra deum uero excelsi humiliores fiunt iustis, ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi deum amauerunt supra se, illi pro deo amauerunt se.

Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male [*]( 1 lua C 2 ei uideri] eidem esse b 3 quantum**C 5 a] ex C 6 it C 7 habeo C 8 ut-tendit (in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C 10 relegiosorum C 11 anime C 12 prae] pro C 18 iniusti si C 14 premiorum C 15 ille (bis) C dfb C 17 ępistulę C 18 nalum C , 19 coni C 20 bone C sunt Cb 22 siue om. C notu C 8& boneo Cn. summe bonam C )

932
facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa, si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius.