Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam animae substantia, si et animae substantia est et utrumque una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere, quae consentit. malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis [*](1 ipsem C malo. (0 in ras.) C 2 cnntra C 6 quedam C 8 est. om. C 11 uoluntarieO oppinatione C 12 quero C 13 in substantiA C 15 opinaueru C anime C 16 aubstantie C 17 quero C 18 consentiat b 19 uoluntatem C 21 anima C 22 ut om. Cb 84 conaueria C 25 que C 26 sentit C 29 lima! et C 80 male C )

925
absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur?

Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, inuenimus esse in animae potestate, ut aliqua mala substantia uel sit uel non sit, quandoquidem ista consensio in animae potestate est. nam si non est, non ergo sua uoluntate consentit. tu autem pro hac consensione uoluntate sua peccare dixisti. habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia uel sit uel non sit. quid est autem aliud substantia quam natura? erit ergo aliqua natura, quae nec animae naturalis sit, quoniam, si nolit, non erit, nec illi malo, cui anima uoluntate consentit; non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena uoluntate instituitur, hoc est animae uoluntate. cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est ista consensio, si natura est, quae neque animae neque tenebrarum genti naturalis est, nisi, ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas ? quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen iam, posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente et ex malo, cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere; sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero, cur non aliquid neutrum natum sit, sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus [*](1 deliberanerit C 7 auge∗τur (re ereu.) C 12 tn antem] tuam C 14 quedam C 15 autem om. C 16 que C nollit C 18 gentea C 21 que C nequę C 22 manicheum 28 quia] que b n5 fuerunt b r dne C om. b 25 faete C sana C que 0 et ex b 27 qualum (1 paone eras. r m. 1 superscr.) C 28 quero C aliquod b 29 aeqnna C )

926
nec asinus est, ita, quod de bona et mala natura natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. tu autem consensionem malam esse confiteris; dicis enim tunc animam uoluntate sua peccare, dum consentit malo. an forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus masculinum et femininum esse arbitraris, ut, quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur. sic ex bono et malo non aliquid tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum ? quod si ita est, ubi est illa uictrix animae natura? itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur? deinde non uides te sexus diuersos iam dicere, non naturas? nam si inter bonum et malum naturarum esset diuersitas, non oreretur ex utroque nisi aliquid tertium, quod nec bonum posset esse nec malum; aut certe sterilis esset ipsa commixtio nec inde tertia substantia pareretur. si enim ex illis animalibus, quae supra commemoraui, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus uel mula gignitur. quod neque hoc neque illud sit, quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diuersitate boni et mali? aut si nulla ex eorum commixtione noua natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. restat igitur, ut tam incredibilia deliramenta uitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.