Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum [*]( 24 cf. cap. 16, 20 extr. ) [*]( 2 hiis b 6 malos a bonis codd. 9 laboramus BCb 10 personam personae praeiudicare BCb 11 sumna C qui coni. v 19 consueuerunt v 21 carthaginensis Bb 22 sacra codd. soli Aml 26 persecutiones Bbv 29 prosequentibus Bm2b )
154
persequentibus eis ab imperatore damnatum. non ergo iam clament segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus -erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum persequebantur. porro si fieri potest, ut et boni faciant et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus suis facientibus passum esse gloriantur. et tamen Caecilianum ab imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione atque. purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum. ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse confessi sunt.
Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent. insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore -damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et [*]( 25 cf. Breuic. III 20, 38 ) [*]( 1 eis 8. 1. Bml, et b, om. ACc eis persequentibus v 2 se congregationem BCb 11 patiantur BCb 13 imperatorem cml 15 nil v 20 alt. et] ea et BmlCm2 ea Cml 24 miliuitanae BCm2b 25 obtatum BC petiuerunt scripsi putauerunt codd. v, cf. p. 87, 4 27 qu.allelectio (i eras.) A quae electio ex qua electio Cm2, et c )
155
ipsum latere non sinerent dicentes: \'audiant qui riserunt.\' hoc sane scriptum est et suscriptum. quod enim pro se legi uoluerunt, ambiguum fuit. unde cum rectissime cognitor iussisset paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent, hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant damnatum, sed Brixae bono pacis retentum. hic cum dixissent illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse, dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. hoc cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare coeperunt. tamquam enim a nobis essent instructi uel tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent, ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos. contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus passi sunt quod pati uoluerant innocentem. hic cum breuiter admonuissemus illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini
[*]( 19 cf. Breuic. III 21, 39 23 cf. Dan. 6, 24 26 cf. Breuic. III 22, 40 ) [*]( 6 legendo didicerant mg.B mg.b 7 brixe Cml brixiae cet. (v) dixisset BCb 8 uoluisset B 11 quia Bb apertissime om. Bb scribserat AC 12 intericectis Cml consumatis BC 18 legeremus Bml 19 libello Cml 21 demonstrabant Bm2b demonstrarent cv 22 imperatorem am Cvil 23 danielis BCb(v) 24 ammonuissemus c 26 proferentes (profe in ras. m2) A, et cv parentes BmlC pariter Bm2b 27 ueninum Cml detestatur Av ) 156
iudicio, qui iam in eos coeperat uindicare, dimittens ignominiosissima indulgentia de exilio relaxauit. ita manifestissime constitit non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam. haec tam excellentia documenta., quod fatendum est, non habe bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus ut nobis describenda permitterentur. quantum autem daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis aduersariis legerentur?