Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo- luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.
Iam illud, si montes aureos daremus, quando emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt, quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias [*]( 5 inaximianistrarum B 6 nec c ne ABCb non v 12 ergo del. Bm2, om. b 14 refrenandum Bm2b, refragandum mg. Bm2 16 ex omni BCb 17 attingerunt Bml 18 haec omnia contra bml nullam Bml 19 saltim Am2BmlC 25 possumus v 26 concilio Bml 29 uehementisse b )