Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam [*]( 14 cf. Breuic. III 23, 41 sqq. Optat. I 27 ) [*]( 5 poena scripsi poenam codd. v alt. et om. cv detestabilem Bm2b indulgentiam Bb 9 describenda scripsi scribenda codd. v 12 qui C 14 Aptugnensis v 15 intenderat ACc 16 instauretur BmJCml instauraretur Bm2b 18 iam] ut BmlC, del. Bm2, om. b 20 quidem BCb 21 eodem scripsi eidem codd. v 25 retulit BCbcv proconsul Bbcv 26 cominitatum Bm] 27 confutare Binl ) *
Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declarauerit et eandem sententiam responsio imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem [*]( 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 24 anno 321 ) [*]( 2 temporibus BC 7 declauerit c 12 longam Bm1 13 si C 14 congnoscente B aliquot (ali s. l. ml) B quot ACc quatuor v annos aliquot b; cf. p. 91,9 16 militiades Bml milciades b iterum] immo ter 17 sexto bv octobris Bm2b elianus codd. proconsul Am2Bm2bcv 18 aniano quintodecimo Klas (om. consulibus) b quinto decimo calendas v martii c 20 eum alium Bbc uincarium Bm1 21 Ruffino v quarto bv nouembris Bbc nouembrs C 22 ualerianum BCb (immo Uerinum, nisi Ualerius alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42) 23 soluti ABmlC furori ABmlC 24 dederit ABmlC dederat c 25 tertio bv maii c annum quartum b )