Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam. quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur [*]( * 1 cf. Gal. 6, 5 4 cf. Breuic. III 8, 10, ) [*]( 1 neeausam B 4 fuerimus codd. repentinis bcv rentinis A retinis BC retentis mg. B 6 potuisset BmlC hiis b 7 posita sunt nec b litteris suis c 9 potuisset Bml 11 notariam c ipsis Bm2 13 dilecti Am2BmlC delecti essent septem b quia Bml 17 nollimus Am2 nolimus BCm2b nolumus Cml 19 delicti BmlC 21 allegarent c, om. v; cf. Cresc. IIII 56, 66 quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet AC ipsis om. c 27 arbiterentur Cml )
Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent, faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo, quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo [*]( 7 cf. Luc. 24, 47 10 cf. Cypr. epist. 54, 3\' ) [*]( 1 dixisis.e B dixisisse (tert. s s. 1.) C 2 hiis b 3 exsistimet ut uid. Aml exestimet Am2Cml 4 praua Bml non sunt cml hiia b 7 orbe terrarum b 8 diffudit BmlC fuerunt Bml 10 tolerando ABC 12 ammonuit c 13 credo v crn A ceterum Am2BCbc 15 auctoritate BmlC 17 quamquam scripsi quam codd. v cipriano Bml 20 reliquid BmlC 21 docenda Bml 25 uniuersitate scripsi diuersi- {-sa-Bml)tate codd. v, cf. index s. u. uniuersitas )