Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Illud etiam quod ex apostoli epistula scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait: nolite iugum ducere cum -infidelibus; quae enim participatio luci ad tenebras? et cetera, quae supra commemorauimus et quomodo recte intellegerentur ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent, quibus hoc apostolus scripserit? in eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus, ne forte arbitrentur prophetarum tantummodo moris fuisse et non ad noui testamenti, sed ad ueteris consuetudinem pertinere sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur, et sic adloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. ecce [*]( 20 II Cor. 6, 14 22 cap. 6 ) [*]( 2 pr. et] aut v 3 oleaequae AC oleaeque v 7 accenere Cml 8 abscesu C accessu b 10 conaulatur Cml 14 et om. c 17 discrepanti BCb et discrepantibus v nec causae-potest om. SCb 21 infedelibus Aml 22 ceteras Cml 25 corionthiorum Bml 26 mori Bml et non—pertinerc in mg. bm2 )
In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est christianorum, quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? non dixit (in hac terra\' uel (in hoc mundo\', sed <in uobis\' inquit. neque enim posset de Christi resurrectione praescribere nisi iam utique christianis, quibus de ipsa resurrectione Christi dicit: sic praedicamus et sic credidistis. nunc adtendamus uerba illa, quibus Corinthiorum ecclesiam in epistulae principio sic laudat, ut dicat: gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. ecce sic erant ditati in Christo in omni uerbo et in omni scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent, qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. puto autem quod isti, quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant iugum cum eis, qui resurrecturos mortuos non credebant. ecce quomodo non ducunt iugum cum infidelibus (fideles), quamuis eidem populo misceantur et sub eisdem sacerdotibus eisdem sacramentis inbuantur. [*]( 1 I Cor. 11, 29 7 I Cor. 15, 12 13 I Cor. 15, 11 15 I Cor. 1,4-7 ) [*]( 1 iudicium- (fort. sibi eras.) A 2 ne ex nec Ana1 5 corinthis BmlC ubi BC, del. Bm2, om. Ú 11 inquid Bml 12 iam s. I. b christi resurrectione c 15 epistolae sic claudat principio BmlCml epistola sic laudat in principio Bm2b; recte tr. Cm2, sed claudat non corr. 17 est om. c 20 et 24 nulla Cm2 22 eis] illis b illisj eis b 23 aduc Bm1 25 resurrecturus BmlCml 27 fideles addidi )