Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Denique ipse apostolus, ne huic infidelitati consentirent, quorum iam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis praecepit corporalem separationem; multi quippe erant, non sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore correptione et excommunicatione iudicat dignum; longe aliter iste, aliter uitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte, si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum eradicetur. eos ergo, qui iam credebant resurrectionem mortuorum, ab his, qui eam in eodem populo non credebant, non corporaliter apostolus separat, sed tamen spiritaliter separare non cessat dicens: nolite seduci; corrumpunt mores bonos conloquia mala. non eorum congressum, sed consensum timet, ne malis conloquiis adcommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos; moribus ergo eos, non altaribus admonet separari. postremo, antequam eis haec apostolus scriberet, in eadem ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia, et illi istos infidelitate Sua non inquinabant, quia isti illis ad eandem infidelitatem non consentiebant. ecce quomodo illo non acceditur, ne quisquis accesserit inquinetur; ecce quomodo nulla participatio est lumini ad tenebras; ecce quomodo, quamuis intra eadem retia natent pisces utrique, nec causa causae praeiudicat nec persona personae.

Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et [*](4 cf. I Cor. 5, 1-5 11 I Cor. 15. 33 ) [*]( 1 infidelitate Cml consentiret codd. 3 quippe] enim BCb 4 patrisui B habuit sui Cml 7 ples Brnl plebis a plebi Cml separatur Bvil scismatis BCm2bc 9 hiis b 11 mores om. A 18 illis istis Bml illos isti Bm:2b inquinabunt BmlC illis isti c 19 infidelitatem om. BCb 22 eadem intra Bmlb 27 possie (i del. ml) A praeiudicat] praeiudicare BmlC praeiudicaret BmSb )

138
Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine dominus angelos intellegi uoluit. magis enim ad- õ tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur. sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur.