Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur [*]( 4 cf. I Tim. 1, 13 ) [*]( 1 possit per ueritatem V peiurua c si* fb 3 esse nescit T 4 ignorans (n 8. I.) <p fecit om. Ch 5 est om. TCh pegerare qp 6 falsa ęręi Ch deus testis V 7 deo falsa dicuntur V dicuntur falsa p deum TCh autem est V quisquis V inexcusabilius quisque F inexcusabilior quisque L inexcusabilius RMChVftyb inetcnsabilits T 9 asserit V nouerit V noQuerunt cp 10 credit V credyijt IfI ita V hominis] omnis T salute temporali bd 11 ipse om. V 12 exorbitat at T sij et V 13 iurando T iurandd Ch 15 opponimus V apponitur cp mendacio (0 ex um) T 18 ad quem] atque V generationis Ch ablvatur (v 8. I.) y 19 mentiendo (0 s. ras.) <p inuidiosissimil TCh 20 quo om. V opibus V 21 uios Ch OHt. V 22 sed (d 8. I.) rp quod Ch quo* T 23 ad te] adite Ch )

525
enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet ueritas. proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia hoc non docet ueritas? si ergo nisi quod ueritas docet, facere non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod aduersum est castitati. ille autem filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe [*]( 22 cf. Prou. 24, 23 (29, 27) ) [*]( 1 isti uųt <p ammittant RMTCkVy1 2 stuprum V inlicito (to 8. I.) T illi V poscunt V faciamus TFL castitati-con- traria in mg. p 4 esse Ch si] sed V praeciperet eam 0 5 preceperit Y 6 custodes-quomodo om. <p 7 ueritas] castitas V baptizaetur Ch esse-baptizetur om. V mentiendum-esse om. Τβ 8 si-moechandum om. S ai* <p non] nos Q iubeat r 9 moecandum M mochandum cp1 mecbandum L hoc om. V quia] quod T 10 non om. T 11 debebamus V docet cp doceat ueritas p 12 quod-facere om. T 13 baptizandum hominem pM hominem nos docebit facere β contrarium est FIJp 14 sed] et Y intuenda (dQ s. I.) <p 15 sunt firmi V ea] et V libentur Ch 16 nolentes V pulcritudine MCh pnlchrituding T 18 ut om. V 19 auersum M exorreant RMTy 20 quemammodum <p eiorrent JRM si ex se Ch aliquid faciendum Y 22 suscipiens nerbum β )
526
aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur. et pater exaudit orantem, ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. talis igitur filius ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. unde illud est: omnis homo mendax. sic enim dictum est, tamquam diceretur: omnis homo peccans. et illud: si autem ueritas dei in meo mendacio abundauit. ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. cum uero nihil falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit, de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et quando sola erit, nemo peccabit. nunc autem adhuc trahimus, quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur interius. cum uero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum.