Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus. multa enim secundum ueniam relaxantur infirmitati, quamuis sincerissimae nequaquam placeant ueritati. dicat hoc quisquis non metuit, quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad periuria blasphemiasque perueniant; nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat peierari uel, quod est execrabilius, cur deus debeat blasphemari. non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. potest quippe hoc modo dici non peierari, quia per mendacium peieratur. quis [*]( 15 Hebr. 5, 14 ) [*]( 1 mihi contradicit V 2 si-dicit in mg. β est om. T audienda β uerum (r 8. exp. 1) a 3 mendacium V 4 patronum V adhibebit V 5 ipso FL 6 ergo pro igitur post nullo praeb. bd 7 pr. esse om. V 8 absurdum est V doceat ueritas V 9 nos om. V esse mendaces doceat p quale. Ch esse] esset V adhulterandum V 10 a castitate-discat om. q; 11 et om. V 12 tion docet (s. ti add. n) 9 15 ait] ut V 17 placent V quiquis V 18 consequentia cp si autem V fuerunt cp1 21 neque o obportet ChT1 22 optendi M obtundi V eisecrabilius TMChV$24 ideo om. V ideo-blasphematur om. T hoc modo quippe dici potest V 25 peiuratur ipl )

524
enim per ueritatem possit esse periurus? sic etiam per ueritatem nullus potest esse blasphemus. sane mitius falsum iurat, qui falsum nescit esse et uerum putat esse quod iurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemauit, quia ignorans fecit. ideo autem peius est blasphemare quam peierare, quoniam peierando falsae rei adhibetur testis deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur deo. tanto est autem quisque inexcusabilior siue periurus siue blasphemus, quanto magis ea, quae peierando uel blasphemando asserunt, falsa nouerunt esse uel credunt. quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis temporali salute uel uita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et uitae, si dicit in ea causa etiam iurandum per deum uel etiam blasphemandum deum.