Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Aut ergo cauenda mendacia recte agendo aut confitenda sunt paenitendo; non autem, cum abundent [*]( 5 cf. Rom. 11, 33 8 Ps. 115, 11 9 Rom. 3, 7 12 I Ioh. 1, 8 16 I Ioh. 3, 9 20 cf. II Cor. 4, 16 21 cf. I Cor. 15, 53—56 1 abuit in raa. T ore eius Fp sibi om. Y 2 closam Ch 3 strapum o1 trasire <p pator ? 4 ealeat 91 mendatio B 5 subuenire V igitur] ergo bd 6 se (s. I.) obseruat F obseruat Be V sicut] quasi F 7 unde] ut V est illud V$10 habundauit JITChV hac Ch co ChT1 11 omo Ch ut om. V sentia Chl 12 quod BMo quia V 14 nihil om. V 16 ex om. V 17 soleet V et om. TCh 18 cum uoce peccabit Jinitur codex V fol. 60* traimns ChTuo 21 et om. β 22 obsorbebit TlChy 23 peccatum est 7 25 confitendo p paenitentia RT habundent BMTChft abundant FL )

527
infeliciter uiuendo, augenda sunt et docendo. sed eligat qui hoc putat, unde subueniat periclitanti homini, ad quamlibet salutem qualiacumque mendacia, dum tamen et apud tales obtineamus nulla causa nos ad peierandum et blasphemandum oportere perduci. ista saltem scelera uel ampliora stupris uel certe non minora iudicemus. namque cogitandum est saepissime homines, de quorum adulterio suspicantur, ad iusiurandum prouocare coniuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas, quae non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse periurium, quia et reuera nonnullae inpudicae, quae non timuerunt inlicito concubitu uiros fallere, eisdem. uiris, quos fefellerant, timuerunt deum testem fallaciter adhibere. quid igitur causae est. ut homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subuenire et periurio uelit, quod solent et adulteri formidare? porro, si nefas est hoc agere peierando, quanto potius blasphemando! absit ergo, ut christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere christianum, et pereundo quaerat inueniendum, quem si talia doceat, perdat inuentum. sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet refellere atque destruere, ut caput illud, quo dogmatizant occultandae religionis causa esse mentiendum, prius esse noueris amputandum, ita ut illa testimonia, quibus sanctos libros mendaciis suis patronos adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non [*]( 1 augendo p dicendo FL 3 qu*acumque T et om. T optineamns FL 4 nos causa β causa om. T pegerandura f 5 oporteret B oportore f saltim ChF scelere T 6 mira T 7 quarum W adulterium Ch 8 prouocaret R uxores FL 9 non om. T 11 concubito 91 12 fefellerant (an ex e) Ch 13 relegiosus i2 relegiosos Ch 14 adulterium T adaulterium Ch 15 porręo Ch 18 pereundo] perierando L perendo Fx inueniendo TCh 19 docet FL si T cum uoce ergo codex M fol. 116 finitur 20 autque Ch aut quae T ut otn. TCh cupit, T illud om. <p 21 quod docmatizant p relegiones TCh esse om. P 22 prius fł.ų.ţ Ch noueris ease r 23 scs TCh libris T suis om. pl patronus T\'Ch adibere (Jh )
528
esse imitanda demonstres et, si tantum sibi usurpat infirmitas, ut ei uenialiter aliquid permittatur quod inprobat ueritas, tamen ut inconcusse teneas et defendas in diuina religione numquam omnino esse mentiendum; latentes uero sicut nec adulteros per adulteria nec homicidas per homicidia nec maleficos per maleficia, ita nec mendaces per mendacia nec blasphemos per blasphemias esse quaerendos secundum ea, quae tam multa in hoc uolumine disputauimus, ut uix ad eius terminum, quem loco isto fiximus, ueniremus. [*]( 1 usarbat Ch 2 aliquid uenialiter Jibd 3 inconcussione T et] set Ch diuine Ch 4 homnino Ch 5 adulterus Ch adulteri* Ch adulterium (um 8. I.) T omicidaa Ch omicidia Ch malificus Ch 6 malifitia Ch plasphemus Ch 7 querendos RTL quorendus Ch 8 uolumine Ch 9 fiximus] fecimus FL ueneremua Chl Explicit contra mendacium sci Augustini epi. Item eiusdem incipit de mendacio fol. 136* R Explicit fol. 66b T subacrtptio abest a cod. F fol. 89* Explicit liber contra mendacium fol. 7sb L Explicit fol. 26h T Explicit liber contra mendatium fol. 33\' p Hic terminatur liber contra mendacium Ch Finit liber ad Consentium contra mendacium lol. 28sb cp; subscriptio abest a codice W fol. 19. )
529