Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed agit partes suas infirmitas et causam uincibilem fauentibus turbis se habere proclamat, ubi contradicit et dicit: quomodo apud homines, qui procul dubio, si fallantur, auertuntur a pernicie uel aliena uel sua, periclitantibus subuenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio ueritatis. certe pia, uera, sancta castitas nonnisi ex ueritate est: et quisquis aduersus eam facit, profecto aduersus ueritatem facit. cur ergo et, si non possit aliter periclitantibus subueniri, non committo stuprum, quod ideo. est contrarium ueritati, quia contrarium est castitati, et ut periclitantibus subueniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium ueritati? quid nos tantum promeruit castitas et offendit ueritas? cum omnis ex ueritate sit castitas et sit non corporis, sed mentis castitas ueritas atque in mente habitet etiam corporis castitas. postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo [*]( 4 I Ioh. 2, 21 ) [*]( 1 ut] aut Ch discipolum Ch 2 quomodo ex ueritate ulla mendacium erit β 3 illum Ch ulla Mf om. β apostolo om. V 4 est fin. om. T igitur] ergo bd 5 esse om. V non om. TCh 6 omnino est 7 7 ait Y inuincibilem bd 8 fatentibus T contradit Ch dicit (c 8. I.) T 9 aput Ch falluntur Vfebd 10 pereclitantibus Y 12 audeant Ch turba mortalitatis 8. I. m. 2 T 14 certe] crede V 16 quur M ei* <p periclinantibus Y subuenire T 17 cdmitto (x s. I.) <p contrarium est V 18 si ut (si s. I.) f 19 contrarium est FLVji 20 apud nos b castitatis R 21 ueritaa ex uitas m. 2 V 22 atque in mente] autem in corpore atque in mente V 23 etiam corporis castitas om. V 24 dico iteram T pro om. Chf persuadenda If>1 suadendo T )