Huc accedit — ubi miserabilius eiulandum est — quod si concesserimus pro salute illius aegri de uita filii eius fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque subcrescit hoc malum et breuibus accessibus ad tantum aceruum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut numquam possit penitus inueniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in inmensum conualescenti possit obsisti. unde prouidentissime scriptum est: qui modica spernit, paulatim decidit [*]( 8 II Cor. 2, 15. 16 15 II Cor. 2, 16 23 Eccli. 19, 1 ) [*]( 1 huinana 0 umana Ch contempnam 0 contempnant T 2 perseueraret TCh uel donec ne (ne in mg. m. 2) V affectus T 3 me mouet] comouet V 4 mentiri om. 0 5 cum ttoce morientibus codex 0 finitur dicatur Y 6 nunquid L enim om. Y ad stuprum te expectat V 7 amore] animo FL V ornicida Ch 9 TOamus Ch in om. V iis$bd saIni-qui om. V 11 in] ad V morte TCh hodorem TCh 12 pronuntiauimuB TCh 13 in om. V quescionibua Ch et contradictionibus om. f plerunque V 14 srasus 8. I. M 15 quid p 16 heiulandum MTClrpft est om. TCIt 17 consenserimus V iliius om. Y 18 succrescit ChFLVfrebd 19 acces»»»sibua Ch acerbum TCh 22 coualescenti Ch 23 modica spemit] spernit minima FL )
521
quid? quod uitae huius tales amatores, ut eam non dubitent praeponere ueritati, ne homo moriatur, immo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam peierare nos uolunt? ut uidelicet, ne aliquanto citius transeat uana salus hominis, nomen domini dei nostri accipiamus in uanum. et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat peierari. Q ubi estis, fontes lacrimarum? et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira ueritatis, si non solum neglegimus cauere mendacia, sed audemus insuper docere periuria? uiderint enim assertores defensoresque mendacii, quale genus uel qualia genera mentiendi eos iustificare delectet: saltem in dei cultu concedant non esse mentiendum; saltem sese a periuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi dei nomen, ubi deus testis, ubi dei sacramentum interponitur, ubi de diuina religione sermo promitur siue conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo iustum dicat esse mendacium; de ceteris mendaciorum generibus eligat sibi, quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, uerum docere se uult uideri. nam si falsum est quod docet, quis falsae uelit studere doctrinae, ubi et fallit docens et fallitur discens?
[*]( 1 quidqd Ml sunt amatores V amores TCh 2 proponere T immo-moriatur om. FL 3 aliquando TCh Vp 4 aliquando T 5 ominis Ch domini om. p dei om. Y nostri om. FLf 7 fingant TFp 8 peierare VfrFL o om. V 9 hoccultabimus Ch 10 necglegimus co negglegamus Y insuper] super Y dicere. T 11 peioria Ch peiora T uderunt Qt etenim T assartores c1 assertatoreB p 12 delectent T 13 saltem om. V saltem-mentiendum in mg. Ch cultum FL mendacium V 14 saltim YT ae y peiuriis Ch et blasphemiis f 15 ubi pr. om. r interponimas V 16 hubi Ch ubi-promitur om. B sine] vel V 17 menti?ijatur Ch laudat TCh 18 mendacium esse TCh ceteras M 19 pntate M putet Vf esse in raa. M 20 mentidi Ch mentiri in ras. T illa cui f 21 docere] dicere T 22 se ex si Ch 23 dicens TCh ) 522
si autem, ut aliquem possit inuenire discipulum, docere se asserit uerum, cum doceat esse mentiendum, quomodo erit illud ex ueritate mendacium Iohanne apostolo reclamante: omne mendacium non est ex ueritate? non est igitur uerum aliquando esse mentiendum; et quod non est uerum, nemini est omnino suadendum.