Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Verum quia homines sumus et inter homines uiuimus — fateorque me nondum esse in eorum numero, quos conpensatiua peccata non turbant — saepe me in rebus humanis uincit sensus humanus nec resistere ualeo, cum mihi dicitur: ecce graui morbo periclitatur aegrotus, cuius iam uires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus filius nuntietur. a te quaerit an uiuat, quem uitam finisse tu nosti. quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus: aut mortuus est aut uiuit aut nescio, nihil aliud credit ille quam mortuum, quod te intellegit timere dicere et nolle mentiri? tantundem ualet, etiamsi omni modo tacueris. ex illis autem tribus duo falsa sunt \'uiuit* et \'nescio'* nec abs te dici possunt nisi mentiendo. illud autem unum uerum, id est mortuum esse, si dixeris et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium deuitari et homicidam diligi ueritatem? moueor his oppositis uehementer, sed mirum, si etiam sapienter. cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intellegibilem illius pulchritudinem, de cuius falsi nihil ore procedit, quamuis ubi radians magis magisque clarescit ueritas, ibi palpitans mea reuerberatur infirmitas, tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde [*]( 1 vt B subrepser (ps 8. I.) 0 tribuenda T 2 mihi quidem V 5 uerumtamen y 8 ne M 9 pereclitatur MT . 10 ferri Y ferro 91 11 nuntietur] minuitur (5 uita T 12 quicquid TOVrr 14 illae 9 om. JFLV 15 intelligit T temere p et om. FL tantumdem T 18 si om. RM 19 subaequuta V 20 f.erat Ch ferit V1 exagerantes Ch 21 deuitare V omicidam β diligere V 24 intelligibilem T falsi om. Chl 25 ore ante falsi legitur in bd 26 uitas V1 ubi M$palpans FL reuerbaeretur Ch 27 ascendor 0 me inde me T me inde g inde] in F1 )