Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Restat itaque, ut intellegamus illis mulieribus, uel in Aegypto uel in Iericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. utrum autem sit aliquando uel pro cuiusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in qua dissoluenda etiam doctissimi fatigantur, ualde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus adsuetarum excedebat modum. itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non huius saeculi, sed futuri, dei patientia sustinebat, qui tamen eis pro humana benignitate, quam famulis eius inpenderant, quamuis caeleste aliquid significantia praemia terrena reddebat. et Raab quidem ex Iericho liberata in dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et inmortalia munera peruenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio.
Tunc tamen, quando illud opus bonum et pro suae uitae condicione laudabile Israhelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis, ut ab ea exigeretur: sit in ore uestro [*]( 3 Rom. 3, 8 25 Matth. 5, 37 ) [*]( 1 peccabimus FL ut] et β 2 dicimus Eug qui V hi.c T 3 ibi om. V exaurienda RMVO exorienda T 4 sentina] sententia RTV 7 aegipto M egipto V egypto \'P hierico M gericho BT iherico F ihericho L ierico β 8 quae-figuraret om. V 13 in OWl. V 14 excedit V itque M 15 nesciebatis T siendae M 16 patientia T 17 sustinebant (n 8. I) T eis om. Y benignitate humana bd humana om. FL humanitat fj1 19 rahab V hierico MF hiericho RLO iericho (h 8. I.) <p 20 liberata in om. Y populo F fecit] significauit V possit V 21 aetema. <p nullius (i 8. l. m. 2) T 23 uite sue f auauitate T 25 ut ab] ut V ut hab f )