Sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis [*]( 2 I Ioh. 3, 4 11 Ps. 118, 142 16 I Ioh. 2, 21 22 cf. Ex. 1, 17 sqq. ) [*]( 1 esse iniustas om. Ff iniustas] iustas T 2 iniustas T esse iniquitates V iohannes apostolus 7 omnis om. V 3 facit et iniquitatein bd et iniquitatem TFLOVft iniquitatem-peccatum OJII. m et peccatum FLV$4 ergo pro igitur bd Qipp peccatum m 5 reponimus Fp 6 sed aut] set ut T sed F peccato-pro om. Y 7 sunt appellata Y paenae M poene <p pene β 8 dicentur p planae M plene TO 9 peccata (ta 8. I.) f dicentur p 10 dei legem β 11 ac cp quod est] quidem y 12 iustum-autem om. y 13 omne esse F mendacium omne (ibd igitur] ergo bd 14 esse potest bd 16 ergo] igitur y 17 de scripturis sanctis nobis p 18 ponuntur RTFLOVfy 19 sed-non sunt om. T 22 qaod] cum F deum bene F fecisse deum p ebraeis M haebraeis T hebreis OV, )
513
obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala deus propter posteriora bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum malum illud ignouit. si enim peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur, cur non merito misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc, quod est leuius, non deletur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerumtamen aliud est dicere: peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam, quod ante peccaui, et aliud est dicere: peccare debeo, quia non possum aliter misereri, aliud est, inquam, dicere: quia iam peccauimus.
[*]( 1 cf. Ios. cap. 2; 6, 25 sqq. ) [*]( 1 obstitricibus V rahab T hiericuntina MO hierccuntina liF iherichuntina L ierichontina V iericontina py iericuntina 7 2 factum] dictum 3 4 beneuolentia TFLbd benigne Y 5 prius om. f 6 aliqua om. V maia opera p 7 opera bona tTOVfbdEug bona opera FL$ agnoscere 01 8 una in V utrunque L 9 misericordie FL fallacie FL remunerabit Ol 10 illa T 11 concupiscentiam carnis p 12 misericordiae opera V tempora misericordiae Eug 13 cur-dimittuntur om. T quur 0 peccata dimittuntur FL 14 enim om. p 16 efficiatur W si om. Vf opera MMTFVLlW Eug 17 subsequenti V quur 0 18 peccent T 19 comittante o peccatur Y ueruntamen L 23 miseri f est om. V peccabimus Ol ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V pan III. ) [*]( 33 ) 514
benefaciamus, et aliud est dicere: peccemus, ut benefaciamus. ibi dicitur: faciamus bona, quia fecimus mala, hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.