Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed dicet aliquis: ergone obstetrices illae atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent nolendo mentiri? immo uero illae mulieres Hebraeae, si essent tales, de qualibus quaerimus, utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent et foeda ministeria de paruulis occidendis liberrime recusarent. sed, inquies, ipsae morerentur. at uide, quid sequatur. morerentur enim caelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt; morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima ueritate. quid illa in Iericho? numquid hoc posset? nonne si quaerentes ciues mentiendo non falleret, uerum dicendo latentes hospites proderet? an posset interrogantibus dicere: scio ubi sint, sed deum timeo, non eos prodo? posset hoc quidem dicere, si iam esset uera Israhelitis, in qua dolus non esset: quod futura erat per misericordiam dei transiens ad ciuitatem dei. uerum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. sed numquid consequens erat, ut illos etiam quos diligenter occultauerat inuenirent? prospexerat enim cautissima mulier et ibi eos posuerat, ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. ita et illa, si tamen a suis ciuibus esset occisa pro [*]( 18 cf. Ioh. 1, 48 ) [*]( 1 aeternae om. y 3 gloriam] ieraaalS suynll V 4 ergo p 5 rahab 0 6 nolentes FL haebreae T hebreae !f eesen Bl 7 de ovt. V quales Y 8 neç ip falli p et om. cp 9 occidendis OIJI. V ipse O-f 10 moreremur 0 morirentur F1 et VftRTFLyW uides BMFL-fyW si enim morerentnr V morerentur (8. o add. e) T 11 habitationes V quandomus 01 14 hierico RLFOMW ierico a 16 menciendo T 16 ospites T 17 sunt TFLVfaPbd 18 uere T israhelita V israhelites cp 21 nunquid L 22 inueniret p 23 prosperat cp et om. M 25 si pro misericordiae opere a suis ciuibus fuisset (t 8. Z. m. 2) occisa 0 opere misericordiae p misericordi MFLfyW misericordia V )

517
misericordiae opere, uitam istam faeneam pretiosa in conspectu domini morte finisset, et erga illos eius beneficium inane non fuisset. sed, inquies, quid? si et ad illum locum, ubi eos occultauerat, hi, a quibus quaerebantur, perscrutando omnia peruenissent? isto modo dici potest: quid? si mulieri uilissimae atque turpissimae non solum mentienti, uerum etiam peieranti credere noluissent? nempe etiam sic consecutura fuerant, quae timendo mentita est. et ubi ponimus uoluntatem ac potestatem dei? an forte non poterat et illam nec ciuibus suis mentientem nec homines dei prodentem et illos suos ab omni pernicie custodire? a quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi nec ostium domus, in qua erant quos quaerebant, inuenire potuerunt, quando uir iustus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat et uim morte peiorem ne paterentur timebat. et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Iericho mulier illa respondit. nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. sed homo iustus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus uoluit [*]( 1 cf. Ps. 115, 6 (15) 22 cf. Gen. 19, 5 sqq. ) [*]( 1 opere om. V faeneam] foeniam T femineam V feneam L finien- dam$bd erasum in y 2 finissent 0 et-fuisset om. o 3 inquies] dices 0 ad om. 0 4 hii T ii bd perscrutantur p 5 mulieris 3 6 uilissimae atque turpissimae] uiri isti V menciendi T 7 perieranti 0 siconsecutura M sicut secutura LF1 si consequuti V 9 hac T et V potestatem] nolnntatem T poterant V illa T 10 suis om. V 11 ab om. F1 omni] homini T om. F1 pernici.e T mulieres cpt 13 fuisse om. 9 15 in qua erant] inquirentes V quam V 17 ospitibus cpt noluit s. Z. m. 2 y angelos esse V 18 nim] ne in F mortS It peiore V necarentur F timebant 0 19 talia (t m. 2 s. I.) 0 quaerentibus om. W hiericho RTO hierico M ierico <p 20 prorsus similiter] pro suis hospitibus V 21 corribus V 22 suam] sari p )
518
corpora filiarum alienae libidinis iniquitate uim perpeti. faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum uentum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. proinde Raab in Iericho, quia peregrinos homines dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultauit, quia per aliam uiam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem ciuibus imitanda laudetur. quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intellegenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur, quamuis deus illa bona memorabiliter honorauerit, hoc malum clementer ignouerit.