Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nihil autem iudicandus est dicere, qui dicit aliqua iusta esse mendacia, nisi aliqua iusta esse peccata ac per hoc aliqua iusta esse, quae iniusta sunt: quo quid absurdius dici potest? unde enim est peccatum, nisi quia iustitiae contrarium est? dicantur ergo alia magna, alia parua esse peccata, quia uerum est nec auscultandum Stoicis, qui omnia paria esse contendunt; dicere autem quaedam iniusta, quaedam iusta esse [*]( 24 cf. Cic. Ac. post. ) [*]( 1 iudam imitandum V 2 utrunque LV siue illa ? illa om. V 3 utrumque om. V 4 sit ? 6 meretri candi (t 8. I.) o 7 et om. V etsi FL indg ctiam FL iude etiamsi V 8 esse] enim W fecit V 10 etiam om. V putaatur If 11 utique FL$omnibus quibus hominum operibus p 12 operibus om. o in quibus om. p 14 quibus M quibasdã (dfi s. I.) ? 16 ezsistere M 18 oppinio T 19 es B 20 peccata-esse om. FL *ac 9 21 aliqua om. y 22 est contrarium y 24 ascultandum V stoycis FL sthoicis V histoicis 01 25 iusta Fy ._iusta T iniusta TVy )

512
peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse iniustas, quas dam iustas iniquitates? cum dicat apostolus Iohannes: omnis. qui facit peccatum, iniquitatem facit; peccatum iniquitas est. non igitur potest iustum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt et poenae peccatorum dicuntur aliquando peccata. haec plane possunt intellegi iusta peccata, cum iusta dicuntur sacrificia uel iusta supplicia. ea uero, quae contra legem dei fiunt, iusta esse non possunt. dictum est autem deo: lex tua ueritas, ac per hoc quod est contra ueritatem, iustum esse non potest. quis autem dubitet contra ueritatem esse omne mendacium? nullum igitur iustum potest esse mendacium. item cui non clareat ex ueritate esse omne, quod iustum est? clamat autem Iohannes: omne mendacium non est ex ueritate. omne ergo mendacium non est iustum. quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt.