Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant [*](12 cf. Ps. 26, 12 26 cf. Gen. 38, 14 sqq. ) [*]( 1 subsequuta Y ille L 2 qui. L significabit O1 S implesse r 4 Qui p 5 imitanda esse FL 6 esse se 0 7 raendacium V 9 significantia FLf. et] uel TChQbd ueratia RT 10 se tueantnrj seruentur V 11 fallendis RM 12 ille jRMy 14 uel—fallendi om. » 15 eorum JB 16 exculpi TFLOVfty 18 atimet V 19 existimari imitanda ji imitande Zy innitande FY inmitanda m repperiuntar RMO 22 ita (i ex u) <p etiam om. FL prolata sit Ch$bd 24 pennissassunt o 25 et om. VB 26 quur 0 ista 0 om. 7 imitanda M amar cp1 )

511
mentientem et imitandum ludam non existimant fornicantem? ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum scriptura illa siue culpauit siue laudauit, sed tantummodo utrumque narrauit et iudicandum nobis utrumque dimisit; sed mirum, si aliquid horum imitandum inpune permisit. quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi uoluntate mentita sit, nouimus. uerum et fornicatio, etiamsi Iudae talis non fuit. potest esse cuiuspiam, qua faciat, ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit, ut homo conciperetur. numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum, in quibus existunt uelut conpensatiua peccata, considerandum est, quam sententiam proferre debeamus, ne aperiamus aditum non tantum paruis quibusque peccatis. uerum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere, qua recte uideatur esse faciendum, uniuersamque uitae probitatem opinio ista subuertat.