Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quia ergo non inueniunt mendaces haeretici in testamenti noui litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de ueteribus propheticis libris, quia non ibi apparet nisi intellegentibus paucis quo referantur significatiua dicta et facta ueracia, multa sibi uidentur inuenire ac proferre mendacia. sed habere cupientes quibus se tueantur uelut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi. illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare uoluisse, si quid faciendo uel dicendo finxerunt uoluntate fallendi, quamuis ex ipsis quoque factis earum sine dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, qui bene uti nouit etiam malis hominum, tamen, quantum ad ipsas adtinet, sine dubitatione mentitae sunt. sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur libris, qui sancti et diuini merito nominantur. habent enim conscripta et mala hominum et bona, illa uitanda, ista sectanda, et quaedam ita posita, ut de illis etiam sit prolata sententia, quaedam uero tacito ibi iudicio nobis iudicanda permissa, quoniam non solum nos nutriri manifestis, uerum et exerceri oportebat obscuris.