Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hinc est etiam illud, quod commemorasti eos dicere \'dominum Iesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis, et propinquantibus eis castello, quo ibant, illum longius se ire finxisse\', ubi euangelista dicens: ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut inpune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius ire se finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem si bene intellegatur et ad id, quod uoluit significare, referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines [*](8 Ps. 30, 23 11 Luc. 24, 28 20 ef. Luc. 15, 11-32 ) [*](1 mihi inaudita auris obediuit mihi V 3 faciae Rm. conspectu 7 5 pr. fuerat 0 interrogatiuiB V 6 omne mendacium FL mendaciani om. FL 7 commemoinQrasti Ch 8 Iesum] nrm T snrrexit V 9 discipolis Ch appropinquantibus FL quo. T 10 ire ae 70 se om. R ire Ch hubi Ch 11 fixit ChT1 12 posuit om. V mentiantur-omne om. o 13 sit om. Eug 14 causa] gratia P tam om. p 15 significaset Ch Iesus] is (8. I. m. 2) T se ire j3 Emg ire Ch 17 referatnr (re in ras ) <p efiPeratur V 18 misteriun MM cunta cp 20 gesta sint y et illa Eug 21 mansit] nam sit T 23 umana Ch homana. T facta uel dicta pbtl inrationabilibos MTFLfaf inrationabiliua 01 )

509
addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et mustela uulpeculae, ut per narrationem fictam ad id, quod agitur, uerax significatio referatur: unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum, ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad uitem et ad rubum. quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter id, quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae, licitum uolens habere mendacium insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, adtendat, quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione [*]( 3 cf. Horat. sat. II 6, 79 sqq. 4 Hor. Ep. I 7, 29 sqq. 6 Aesopi fab. 8 cf. Iud. 9, 8-15 13 Luc. 24, 28 ) [*]( 1 factis f1 ueratibus Ch 2 commendacius T\'Ų intimaret Ch* 3 oratium TRChFLa orbtium 0 horascium V 4 loquitur muri (8. ri add. s) tp mustella L mustelf B uulpae culae \'P uulpiculae Eug 5 uera $bd refereratur T 6 ysopi MChRTLFOW esopi Fpy ales VW reuelata V tam om. Y eruditus Y 8 iudicium Y 9 locuntur RTOy 10 rubrum V utique totum bd 11 fictam TCl. narrationS TCh uerati Ch uera r 12 id om. Eug 13 est om. Ch de] in V lesu] deo RMW se s. I. Ch om. V ne om. 91 14 priscilianistae 0 licidum Ch uolunt Eug 16 praefigurarit MVQbd 18 est super FL celus Ch discipolos Ch 19 futurum om. FL 20 est illud FL est om. V umanitus Ch fictum] factum Vtpl et om. 0 21 finctione TChV perfectione TOft perfinctione V )
510
illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit inpleuisse faciendo.