Contra Mendacium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat. ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non [*]( 17 Lnc. 8. 45 18 Ioh. 11, 34 25 Ps. 17, 44 ) [*]( 1 figmenta illa V ficmenta TCh liber.tam quas TCh1 2 uita Jemonstrauit 0 3 siue] seu 7 proferent V 4 mentienda Chx pro propheticis f 6 praenuntiati Chx praenuntiabus (a. b scr. t) 0 putantes se* \'P eo-mendacia om. V1 quod non B quidem V aliquando snnt F sint MChfabd 7 simillima 0 8 ista V 9 mendacia] mendaces FL 10 quippe est FL significatio falsa V 12 uerum-significatur iterantur in If 15 et om. FLO 16 quae om. ChlTl 18 hubi Ch 19 sciebat) nouerat p hac 0 fixit TIChl 20 significao fin. Tl 23 quatriduanus F LOVT\'r\'Pbd quicumque sciebat « 24 tipum p 25 premissa EM promissa TV non om. 0 )