Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ad ostendenda ergo quaedam, quae putantur in scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intellegantur, non tibi parum aduersus istos ualere uideatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis litteris inueniunt uelut exempla mentiendi. illa quippe omnia, quae nominatim commemorant, ubi sit quisque mentitus, in eis libris leguntur, in quibus non solum dicta, uerum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. in figuris autem quod uelut mendacium dicitur, bene intellectum uerum [*]( 1 fugiant FL configiant Ch esse V ut puta f iis p 2 quonati Tl fuerant V potuerant V illos] eos V 3 nos OIR. FLOpbd 4 esse] etiam T aliquando V commentatius T commendaciu9 SM comodatius 0 5 dicam cur] dicantur P quor BJlO tripartita Rbd 6 patronos V auis uolunt adhibere diuinas soripturas bd 10 contra contra V ominum Ch hominum TFL oppiniones TCh 11 pertinere officium V 12 tenendum] uidendum Y doctrinam 9 13 exsequenda ChOVMbd 14 coniunxi T 16 quod— intellegantur om. 0 quod] que Ky 18 sed om. V inueniuntur r 19 uelud V ille T\' iJlę T1 20 commemorantur V legentur P 21 multa facta V 22 figurate <p conscribta Ch figuratae JlGIt figurat.e T gesta om. V 23 mentiendum TV mendam MCh?b mundtt N )

505
inuenitur. apostoli uero in epistulis suis aliter locuti sunt aliterque conscripti actus apostolorum iam uidelicet reuelato testamento nouo, quod illis figuris propheticis uelabatur. denique in tot epistulis apostolicis atque in ipso tam grandi libro, in quo actus eorum canonica ueritate narrantur, non inuenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum, quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut ilia sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant [*]( 10 cf. Gal. 2, 14 12 Gal. 2, 14. 15 ) [*]( 1 epistolifl RTMFLOVflfybd suis om. V loquuti V 3 propheticis figuris P 4 aepostolis Chx 5 narratur T declarantur in ras. T 6 aliquis talis P licenciam T 7 propanatur Ch 9 pr. et om. V 10 quia] quod V 11 ingrederentur y ingredirentur V 12 com Ch sia s. Z. 0 iudeus sis FL iudena RM 13 iudaicae BM 15 legitima TChO\' iudeica O. 16 non] ne T legis Eug 17 re quippe (3 18 eius om. V iudeos T 19 prohibendo T 20 eos Chfl com Ch 21 esse om. V coagendos V 22 sagrilegia Ch fogerentor--necessaria om. T 24 reuelata TCh hiis β iis bd 25 errant Ch )
506
atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio. et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo. hoc en-or quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, conpatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille, cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius apostoli, quod iam supra commemoraui: fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. nam si propterea quia dixit: factus sum iudaeis tamquam iudaeus et his qui sub lege erant tamquam sub lege. ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam his, qui sine lege erant, tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret: quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit [*]( 7 I Cor. 9, 22 13 Gal. 6, 1 17 I Cor. 9, 20 ) [*]( 1 predicabant RM recepto iam p iam om. 7 pcepto 0 rect\'pto M euangelio xpi 7 euangelico Ch 3 enim erat FL Eug 4 cepto V 5 saluus Ch salo V esse R 7 omnia omnibus p 9 tamquern Ch sicut p quando eidem tantum subuenit quantum V 10 alt. subuenire V ipse essot ţr 11 n)iseri(Qr4ia Ch constituit Ch 12 sicut illum om. 0 eiusdem VFL 13 et ai$bd Eug 14 delicto aliquo V alico Ch dilicto Ch 15 estis om. V1 uiusmodi Ch 16 mansoetudinis] lenitatis β temptaris 91 17 et dixit TOIx 18 erant om. p erant-lege repetuntur in JRM 19 lege essem V mendaciter om. 0 20 idololatriam bd: idolatriam codd. 21 mentiendoJ mouendo 0 suscipere mentiendo Fj3 qui Eug iis bd 22 s eom. B lucrifaccregt o 23 quo Ch )
507
idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. de nullis igitur apostolicis actibus siue sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. de propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi uidentur habere, quod proferant, quia figuras praenuntiatiuas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sunt aliquando similia. sed cum referuntur ad eas res, propter quas significandas ita facta uel dicta sunt, reperiuntur significationes esse ueraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.