Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum adtinet dogmata falsa atque peruersa, ne ita inuestigata uideantur, quasi docenda fuerint et non redarguenda. magis ergo fac, ut expugnata iaceant, quae fecisti ut prodita pateant, ne, dum uolumus ad indaginem hominum fallacium peruenire, ipsas falsitates sinamus tamquam insuperabiles permanere, [*]( 4 Luc. 13, 28-30 ) [*]( 1 uos pro duos ChTx 2 quod om. T gesta om. FL dicto o dictaque$bd 4 de—ait in mg. 0 5 et om. TEug ysaac V isahac £ 6 uos-dei om. 9 origente 0 8 et om. β 11 tamquam filL T 13 non fin. om. \'IV nunc FL 14 sed sunt] adsunt (8. 4 add. t) m 16 propheticae RTMCh prophetice 0 prophetice o1 prophetia ©* nucleatim B nucleate MCh nucleate 0 enucleanda V nugcleate ,2 17 conctari magis V significanda FL 18 pronuntiata V consequenda Y 19 id] enim ad V istud V sermonS V suscipi TCh 20 operuisti T 21 domata TChV dommata 01 22 ut quasi V fuerint s. Z. M fuerit Chx 24 fallatium Ch om. FL )

503
cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates quam parcendo falsitatibus inuenire fallaces. porro inter illa dogmata eorum, quae subuertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis, ut uidelicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere christianus. etiam hoc, obsecro te, dogma inpium nefariumque subuerte, propter quod astruendum argumentantes de scripturis colligunt testimonia, quibus uideantur non solum ignoscenda uel toleranda, uerum et honoranda mendacia. ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia scripturarum, ut uel doceas non esse quae putantur esse mendacia, si eo modo intellegantur, quo intellegenda sunt, uel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia, uel certe ad extremum de his saltem rebus, quae ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. sic enim uere funditus euertuntur, dum euertitur, ubi delitiscunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cauendi iudicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse mendaces. hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum uelut idoneum munimentum ueritatis ictibus feriendum atque deiciendum. nec eis quam non habebant, alia latebra, quo [*]( 1 debeamus] habeaDJus V 2 inueniri £ 7 4 docmatizant TCI, occultanda Tl occultandum T2; religionem-tantum om. T religiosuB ChFL 6 religionis om. FL sed (d m. 2 8. I.) R 7 uidaelicet Ch 8 suos om. P 9 christianos TCh 10 porter Ch adstruendum o 12 uel toleranda om. 7 tolleranda tp 14 ista om. V non-imitnnda om. V 15 esse om. FLf intelleguntur o 16 manifesta sunt V 17 extremum] ultimum FL his (s a. I.) q:> saltim ChO1 om. V 19 sic-dum om. \'P delictiscunt M dilictiscunt C/i delitescunt FLVfaybd 20 et] sed V 21 occulendam MVo heresim RTFLOf mendaces esse profitentur V se esse P 23 uelud V momentum T mumentum Ch munimen FL hictibus T 24 que V habeant 0 habent β latrebra T )
504
confugiant, est praebenda, ut, si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere nec potuerint, dicant: temptare illos uoluimus, quoniam nos prudentes catholici docuerunt ad inueniendos haereticos id esse faciendum. sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos, qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. haec enim tria tibi exequenda paulo ante commendaui et quodam modo iniunxi.