Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter adtendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc inportare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus "fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem", procul dubio fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor [*]( 3 cf. Gen. 26. 7; 24 21 cf. I Cor. 10, 4 Ez. 36, 26 ) [*]( 1 de fin. om. IlLO 3 fecit] dixit p isaac fecit FL ysaac TL 4 coniungem <p cum uoce non inc. cod. Chaltenhamensis = B 5 siiencio B com ChB 6 conloquendo T1 ptitur Ch promittitur P pro T 8 mendatium B 9 misterium Tjlo mendatio B 10 parabole B significandarumqye rerum » quarumcumque $bd 11 que B sunt accipiendae y accipienda B 12 est om. B esse om. T 13 trophicis BChT1 loquutionibus B 14 omnibus om. B cum syllaba niam inc. cod. M fol. 103. ita ut nec ipsa (bis pos.) B ista cp et] nec WRTFLOBo1 hec P 15 metafora RTOLMChBy methafora P re om. F propria] probis T 16 translatio] locutio 7 17 noncu. pari 7 euim] autem V fiucturae Tl flucture Ch 18 saegetes Ch segetas B gemmare uites om. V conitiem Tl 19 lfores V niues V quia] quam 7 que 0 20 stranstulimus y transtullimus tp 21 histis Ch paetra Ch ) [*]( 32* )

500
lapideum iudaeorum, item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. quid? quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, parcae, quod non parcant. unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait domino de sancto Iob et intellegitur <maledixerit>. quo uerbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus nec quod Dauid simulauit insaniam nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae uera sunt intellegenda, referendae. quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et [*]( 1 cf Apoc. 5, 5 cf. I Petro 5, 8 6 Iob. 2, 5 8 cf. III Reg. 20 (21), 13 15 cf. Gen. cap. 42 16 cf. I Reg. 21, 13 ) [*]( 1 iudeorum RTf item] et B et om. <p 2 innumirabilia Ch quidquid B quicquid W 3 tropida ChT1 loquutio B V antifrasis RMTOnFLO YiCP ANT<J>PASIS B 4 habundare TV et dicatur V 5 luce.at 0 parc.ae B parcite B quę 791 6 parcat YB portant cpl 7 farciem o domino om. FL 8 quod, et] ei V nabutaei B om. V 9 criminaca lumniantibus 91 nominatum est a calumpniantibus V 10 regi om. V hii BTB 11 modi locutionum] modolationum B loquutionum BY loquutio BV uel actio om. f 12 in mendacia TB 13 ad om. T alia ex aliis FL 15 patri om. FL iosep 0 16 uelud V inludena in ras. T loquutus BY fratribus locutus est 7 nec] ne TCTtVp aeque bd simulabit O1 17 nec| et B ne 0 huiusmodatia B 18 sed neque V loquutiones BV prophetiae B ad-referendae om. V 19 referandae B quae-601,11 planius om. B uelud V uel Chl 20 pig Ch om. V inquirentis V )
501
ne nuda ac prompta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt. nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur enim, utique ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur, dicta intelleguntur, sed ea, quae falsa sunt, dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum, quod Iacob fecit, adtende. haedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat; si autem hoc factum ad illud propter quod significandum reuera factum est referatur, per haedinas pelles peccata, per eum uero, qui eis se operuit, ille significatus est, qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo. modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: qui es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur [*]( 12 cf. Gen. 27, 16 20 Gen. 27, 18. 19 ) [*]( 1 promta MTCh prolata in ras. T a.perte Ch 2 dicta om. Ch dicimus y de] die T geruantar y 3 in nostra quodam modo cognitione fftrf cogitatione T 4 descendentibus TOni:; commedantur Ch ea desiderentur rp 6 iocandiuB FLfr<pd 7 dicentur p 8 utique enim Eug ipsa utique YSr 9 dicentur P1 10 significantur aera P uere FL significant- T 11 hoc autem FL ut om. y fiant TCh id] hoc 0 nam id B ad T 12 fecit iacob FL adtendae B atende <p haedinis] et in his 0 dinis T aedinis BCh hedinis Vj certe] quippe P 13 proiimam] propriam FL requirimus LF mendacium FL 14 enim] autem FL quod B 16 reuera om. T aedinas M edinas Tl 17 quia (Jh, eis 96 (i et se a. l. m. 2) 0 18 portabit T1 voce portauit fin. cod. B mendacium nullo modo V 19 recte om. V 21 ego ow. 01 ego sum FVafabd esau om. FL. )
502
ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si autem ad illud, propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est hic intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur, non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam ueritas habet, quia ut signi- ficando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.