Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant conpensatiua peccata, ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas, propter quas fiant, et in [*]( 16 Gal. 6, 1 ) [*]( 2 p»»ualuisset Ch 3 non om. T sentientem Ch maculas sed alienus f 7 eius cedis (cedis 8. I.) y parentur ChT1 caedis om. Fhr 8 iurę ChRL 9 recte git utatur 9 10 faceat Ch domo ex domu 9 12 se a. Z. <p 13 deberet <p quod] quia 7 14 a iustis fi 15 et Į II quo. usque 9 17 homo om. β 19 laenitatis 0 temteris ChOy 21 quid om. T ad om. Thora. T oram fi et om. P 22 ue.l.it et neritas T 23 conpellit (i ex a) f 25 bonus Ch perturbant β ita om. f ) [*]( XXX XI Anj. Sect. V para 111. ) [*]( 32 )

498
quibus uideatur peccari potius, si non fiant. et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praeualuit, ut peccata non putentur illa mendacia, quin immo et recte facta esse credantur, quando quisque pro eius cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat, qui nociturus uidetur, nisi mendaciis euitetur. ad haec mendaciorum genera defendenda plurima de scripturis sanctis suffragari putantur exempla. non autem hoc est occultare ueritatem, quod est proferre mendacium. quamuis enim omnis qui mentitur uelit celare quod uerum est, non tamen omnis, qui uult quod uerum est celare. mentitur. plerumque enim uera non mentiendo occulimus. sed tacendo. neque enim mentitus est dominus, ubi ait: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. uera tacuit, non falsa locutus est, quibus ueris audiendis eos minus idoneos iudicauit. quodsi eis hoc ipsum non indicasset, id est non eos posse portare, quae dicere noluit. occultaret quidem nihilominus aliquid ueritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus aut non tanto firmaremur exemplo. unde qui asserunt esse aliquando mentiendum, non conuenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sarra, quam sororem suam dixit. non enim dixit: non est uxor mea, sed dixit: soror mea est, quod erat reuera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. quod et postea iam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmauit, respondens illi et dicens: et uere soror mea est de patre, non de [*]( 7 cf. Quaest. de Leu. LXVni 12 loh. 16, 12 22 Gen. 20, 2 25 Gen. 20, 12 ) [*]( 1 hoc de inendatiis ji 2 in ante opinione in p oppinione T 4 quisque] quis y 5 quo T 8 est alt. om. T 9 uellit TCh quodcelare om. R 10 uult celare quod est uerum 7 11 occultamas Y 13 illa om. Tv 14 non om. β loquutus T 15 id.oneos Ch idoneus o1 iudicabat FL quidsi V 16 eos non Fj5 pose Ch 17 occultare F71 quidem] tamen y nihilhominus B sed er i recte hoc P 19 unde-499, 17 nuncupari om. V aliquando esse fibd 20 sara TaFLfcbd 22 dixit om. β sorror el, reuera erat % propinquo FL 24 sibi] si T om. Ch confinnauit] cuncta firmabit 0 25 uera e1 et non y )
499
matre, hoc est de paterno genere, non de materno aliquid ergo ueri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. hoc et filius eius fecit Isaac; nam et ipsum nouimus propinquam suam coniugem fuisse sortitum. non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum.