Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Si ergo peccare, ne grauius uel in nos uel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus, considerandum est in eo, quod fecit Loth, utrum exemplum sit, quod imitari. an potius quod uitare debeamus. magis enim uidetur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex inpietate flagitiosissima Sodomitarum suis inpenderet hospitibus, quod cuperet depellere nec ualeret, sic etiam iusti animum potuisse turbari, ut uellet facere, quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed diuini iuris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit et iubebit potius, ut sic nostra peccata caueamus, ne ullorum prorsus alienorum [*]( 15 Ez. 18, 4 ) [*]( 1 potuerint fabd illa] ea {J 2 al«iis T illis y 3 fortis (a. o add. v) c 5 alienis] elyraosinis TCh 8 aliquando T 9 ita (i er u) o ut] aut 0 abuerit ChTx 10 aut] et TCh tu nisi β 11 alia perplura y 12 ammittere TCh amittere B 14 alios bd perpetua TCh 17 negauiua ChT1 19 lot R1 20 debeamua an potius quod nitare FL 22 ospitibus T 23 debellere Ch ai T* potuisse om. FL 24 faceret Ch quod om. Ch non om. 0 umani Ch 25 consolatur Ch TI 27 peccata nostra P illorum 71 )

495
peccatorum timore peccemus. aliena quippe ille uir iustus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non adtendit suum, quo uoluit subdere filias libidinibus inpiorum. haec quando in scripturis sanctis legimus, non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne uiolemus praecepta, dum passim sectamur exempla. an uero, quia iurauit Dauid se occisurum esse Nabal et clementia consideratiore non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea uideamus? sed sicut illum timor, ut prostituere filias uellet, sic istum, ut temere iuraret, ira turbauit. denique si de ambolus interrogando, ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere: timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae, posset etiam iste: turbatus est prae ira oculus meus, ut non miraremur uel illum in timoris tenebris uel istum oculo turbato non uidisse, quod uidendum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.