Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quaedam conpensatiua peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac potius recte facta dicantur. quis enim [*]( 1 orum V 2 quam] quia V1 4 abstinendum est FLVfa obstinen- dum Tl dampnabile aliud sit V 5 aliud ueniale in mg. R tunc 9 6 si om. cp fecerit quia V quia T peccauit TIJI peccauit RTChrft 7 quis non TCh leuiusque ex lenitas m. 2 V, om. Ch peccauit Chff 8 lege puniuntur FL poniuntur Ch quam stupra in mg. Ch 9 liuiora Ch grauiora non tamen ita T 10 concupiscitur B concupiscendum ChTl 11 eiudem f 12 ammitti BTCh amitti 01 13 peccata V 14 leuioribus] grauioribus P? greuiora Ch 15 misericordiam Ch itaque RT 18 agimus (mus 8. I.) T 19 uel] que V peccare FL 20 constaijt (t supra ij) Ch sed (d s. l.) <p 21 non om. T 22 umanos Ch 23 uel perconturbant P 24 ac] hac P aut 7 recta Z1 enim ţųilJ1 o )
493
dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat fornicationibus inpiorum? et tamen extitit causa, qua hoc uir iustus debere se facere existimaret, quando Sodomitae nefario libidinis inpetu hospitibus eius inruebant. ait enim: sunt mihi duae filiae, quae non cognouerunt uirum; producam illas ad uos, et utimini eis, quomodo placuerit uobis; tantum in uiros istos ne faciatis iniquum, propterea quia intrauerunt sub tectum tignorum meorum. quid hic dicemus? nonne ita illud scelus, quod Sodomitae hospitibus illius uiri iusti facere conabantur, horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur fuisse faciendum? mouet etiam maxime persona facientis, quae merito iustitiae liberabatur a Sodomis, ut, quoniam minus malum est feminas quam uiros perpeti stuprum, etiam hoc ad iustitiam iusti illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam in hospitibus suis, non tantum id uolens animo, uerum et offerens uerbo et, si illi assensi fuissent, inpleturus et facto. sed si hanc peccatis aperuerimus uiam, ut committamus minora, ne alii maiora committant, lato limite, immo nullo limite, sed conuulsis et remotis omnibus terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra cauebuntur aliena et incesta stupris et si qua inpietas uisa fuerit etiam peior incestis, incesta quoque facienda dicentur
[*]( 4 Gen. 19, 8 ) [*]( 1 grande esse P pater] mater V suas om. V 2 stitit Ch exstitit (I: 8. I.) T existit 0 3 se om. ff estimaret V nefariae 9 nefarie V 4 ospitibus TChy ait ex aut <p; ait—498, 15 indicauit om. Y 6 producamu T illam 91 illas ęt O 7 nobis om. TCh 8 tictum ChT1 10 quo R ospitibus T illia 0 11 quicquid To 12 fuiase] esse FL monet o1 personA 0 13 liberatur 7 a somis Tx 16 ospitibus Ch 17 offerens et P 18 si om. Ch aperimus T apperuerimos RTFLOfi 19 ut] et TOt. commitant Tl 20 et] atque p 21 rigabunt (i ex e) T 22 peccando f 23 et] a FL 24 cauebnnt T 25 dicetur o ) 494
a nobis, si eo modo agi potuerit, ut illa inpietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum et furta pro furtis et stupra pro stupris et incesta pro incestis et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur, nostra pro alienis, non solum minora pro maioribus, uerum etiam si ad ipsa summa et pessima ueniatur, pauciora pro pluribus, si se ita rerum uerset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis, ita ut omnino ubi dixerit inimicus, qui habuerit huius modi potestatem: nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior, aut: nisi tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam, scelus nobis uideamur admittere, si uelimus ab scelere temperare. hoc sapere quid est nisi desipere uel potius insanire? a mea quippe iniquitate, non ab aliena siue in me siue in aliis perpetrata mihi est cauenda damnatio; anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur.