Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Dicet aliquis: ergo aequandus est fur quilibet ei furi qui misericordiae uoluntate furatur? quis hoc dixerit? sed [*]( 15 Rom. 6, 13 ) [*]( 1 alt. omninum Ch omnium T ideo om. <p non] num P 3 esset P indicemua 0 indicentur cp t 4 ponit Tl 5 se ideo y 6 falsarium- 9 panit om. P 8 aelimosinas T elimosinas Ch,3 aelemosinas B elemosinas FLf nullus o1 . 9 punit et FL adulterium TChLOPp per (8. I.) misericordiam i 10 se s. Z. cp 11 liberauit P 12 cum ttocibus punit eum codex P finitur fol. 129b faeminae cp 13 turpitudines Ch 15 dicit T ne FL V 17 nec corporis nec (nec init. u. add. m. 2) genitalia membra v 18 possimus (i ex u) cp 19 uocis (c ex t) T ut om. 0 20 iniquitatis peccato V ubi] ut Vcp2 21 blasphemii T blasphemaemus Ch 22 seruamus T seruemus FLV$b 23 dicit V 24 furaptur cp )

492
horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia peior est unus. peior est enim, qui concupiscendo quam qui miserando furatur; sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto est abstinendum. quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud ueniale peccatum? nunc autem quaerimus. si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit siue peccabit, non quis grauius leuiusue peccabit. nam et ipsa furta leuius utique puniuntur lege quam stupra; sunt autem utraque peccata, quamuis alia leuiora, alia grauiora, ita ut leuius habeatur furtum, quod concupiscendo, quam stuprum, quod subueniendo committitur. in suo quippe genere aliis eiusdem generis peccatis leuiora fiunt, quae bono animo uidentur admitti, cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso sue genere leuioribus inueniantur esse grauiora. grauius est enim auaritia quam misericordia furtum facere, itemque stuprum grauius est luxuria quam misericordia perpetrare, et tamen grauius est adulterare misericordia quam furari auaritia. neque nunc agitur, quid sit leuius siue grauius, sed quae sint peccata uel non sint. nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constat esse peccatum; sed debere dicimus, si ita uel ita peccatum est, ignosci uel non ignosci.