Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat; sed ea, quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla uelut bona intentione facienda sunt. ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata: sicut uictum praebere pauperibus bonum opus est, si fit causa misericordiae cum recta fide; sicut concubitus coniugalis, quoniam fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. haec atque huius modi secundum suas causas opera sunt bona uel mala, quia eadem ipsa, si habent causas malas, in peccata uertuntur: uelut si iactantiae causa pauper pascitur; aut lasciuiae causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut deo, sed ut diabolo nutriantur. cum uero iam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae uel cetera talia, quis est, qui dicat causis bonis esse facienda, ut uel peccata non sint uel, quod est absurdius, iusta peccata sint? quis est, qui dicat: ut habeamus, quod demus pauperibus, faciamus furta diuitibus aut testimonia falsa uendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis [*]( 1 membro] uerbo V pariturj portenditur V 2 paratum V 3 faciendum V mentiendo ro membrum] uerbum V non iam T factu R 4 non om. S qUlfood Ch 5 discerneret Y 7 quid] quod P et ea Y 8 optentu P 9 fatienda Ch sicut] seu V 10 habuerunt cp nunc pr. (c s. I.) 9 non P 11 pauperibus praebere 9 13 qlloniam] quando$ybd cum V 15 uiusmodi Ch huiusmodo T 16 malas causas V$bd uertantur Y 17 uelud Y si om. B si. T pascatur FL aut (a m. 2 add.) y 18 com Ch concombitur Ch concubitur Yep 19 diabulo Ch a diabulo T 20 uel cetera sqq. usque ad pag. 491, 14 perueniret desunt in V 23 abeamus 0 24 aut] an P 2o innocentes (s ex r) T ledunt P laedantur f .. )
490
iudicibus eruuntur? duo enim bona fiunt huius uenditione mendacii, ut et pecunia sumatur, unde inops alatur, et iudex fallatur, ne homo puniatur. testamenta etiam si possumus. cur non uera supprimimus et falsa subponimus, ut hereditates uel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni, sed hi potius, a quibus esurientes pascuntur, nudi uestiuntur, peregrini suscipiuntur, captiui redimuntur, ecclesiae construuntur? cur enim non fiant illa mala propter haec bona. si propter haec bona nec illa sunt mala? iam uero si aliquae inmundae et diuites feminae uideantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes suscipiat uir misericors, quibus pro tam bona causa utatur. ut habeat, unde indigentibus largiatur, nec audiat apostolum dicentem: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, u t habeat unde tribuere cui opus est? si quidem non solum ipsum furtum, uerum etiam falsum testimonium et adulterium et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit, unde fiat bonum. quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subuertere? quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod inpiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque iuste nec inpune tantum, uerum etiam gloriose, ut in eo perpetrando non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia, si semel concesserimus
[*]( 14 Eph. 4, 28 ) [*]( 1 eruuntar] eeruuntur Ch seruantur (a in ras.) T bona ex dona ? uiua Ch 2 et om. P summatur ChT1 inobs m 3 etiam] enim S pcssimus b 4 qaur OPT1 legata uel hereditates i 6 hii TCk hi potius] hpotius P exnrientes tp1 eentea P 7 eclesiae Ch 8 qanr PO 9 ai-bona otn. Hji1 haec Otll. T 10 atrupratores TO 11 ditaturac R quur (sic Bempe-r) 0 12 suscipiator B uir om. Br 15 ut ex et o 16 tribuat RLfJVb quidem in hoc y 19 quis est adicat P qui T ita TCh 20 omnesqui TCh mores conatur β legisque ChT1 22 sacrilegum P 24 etiam om. RW ut] et f 25 timeantnr] mereantur FL ) 491
in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut, quaecumque propter bonas causas facta inueniuntur, nec ipsa mala esse iudicentur? at si iustitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diuiti, ut praeberet necessaria pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille heres esset, qui facturus inde fuerat elemosynas largas, non ille, qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstrauerit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam, cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem, de qua quaestio est, propius accedamus, si merito punit eum, qui feminae alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perueniret: obsecro te, cum dicat apostolus: nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato et ideo nec manus nec corporis genitalia nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas inuenire possimus, quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum uocis offendit, ut haec exhibeamus arma peccato tantoque peccato, ubi deum nostrum, ut Priscillianistas adprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus?