Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Nec uobis blandiamini, quod baptismum non rescindimus uestrum. non est hoc uestrum, sed catholicae ecclesiae quam tenemus, unde illum quando discessistis non quidem ad salutem, sed ad perniciem uestram uobiscum tulistis. nam uasa dominica etiam apud alienigenas sancta permanserant, unde rex, qui eis contumeliose uti ausus est, deo irascente punitus est, et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam uirtutem suae sanctificationis amisit. si ergo illa sancta, quae sic tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, uim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt, quanto magis eam christiana sacramenta non perdunt, quando ita, ut apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt! hoc est quod dixi ad te scribens, quod etiam in collatione uobis diximus idque potius eludendum putastis, quia dissoluere nequiuistis, quoniam, sicut apostolus ait de quibusdam: ueritatem [*]( 1 cf. Gaud. epist. ad August. 6 Cypr. epist. 54, 2 19 cf. Dan. 5 20 cf. I Reg. 4-6 26 cf. I 6, 7 et Breuic. III 8, 12 28 Rora. 1, 18 ) [*]( 2 non addidi 3 beatus v 4 posuit Af 8 postea quod J 9 et haereticus ex Cypriano addidi 11 minus f 12 elegere J scis J 13 docmate J 15 hoc ujurm J 17 pernciem J 20 archa J 22 sic] si v alt. aput J 23 pel\'dere-24 non om. J 24 per**dunt J )

268
in iniquitate detinent, ita et uos ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani; quam ueritatem non uestram propter iniquitatem uestram rescindere utique non debemus. et quia ipse apostolus de idolatris gentibus dixisse intellegitur: qui ueritatem in iniquitate detinent, tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid de gentilium sacrilegio apostolus non rescindat, quid de eorum profano ritu non damnet, quasi posset, quod sacrilegum est et profanum, non rescindere atque damnare, sicut nos schisma uestrum et haeresim uestram. sententias tamen quasdam ueritatis, quas de incognito deo quidam gentilium philosophi tenent, non solum non destruxit apostolus, sed etiam inde testimonium cum opus esset adhibuit. loquens quippe Athe. niensibus ait de deo: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt. hanc illi ueritatem sapientiae, quam beatissimus Paulus non solum non destruebat, uerum etiam ad illos instruendos adhibebat, in iniquitate detinebant suae idolatriae, quam doctrina apostolica machinamentis apostolicis euertebat. ita et nos, quae in ecclesia catholica uera maiores uestri acceperunt uobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus, uestrum uero sacrilegium aut in uestra conuersione rescindimus aut in uestra pertinacia detestamur.

Quamquam totam quaestionem et totum quod inter nos agitur uno uerbo tribuni satis diligenter exposito omnino soluisti. cum enim ego dixissem: neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuocatum nomen dei, quia ipsum prorsus uerbum ibi non legeram, tu respondisti: falleris uel potius fallis, nam uerba tribuni sunt: (neue [*]( 6 cf. Gaud. epist. ad August. 14 Act. 17, 28 26 I 6, 7 29 Gaud. epist. ad August. ) [*]( 2 et 5 in iniquitate] Inlquitate J humani* (s eras.) J 4 non om. J idololatris fv 8 dapnet J sacrilegium (alt. i s. I.) J 11 cognito J philophi (p eras.) J 16 beatus v 18 detinebat J idololatriae fo 19 machinamenus J 22 conuersatione Af 28 ubi J )

269
tantum opus, domus domini, ubi a te saepius dei et Christi eius inuocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam concrematum esse dÜ-atur). intellege, quia in ueritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. quando ego id aduerterem, quando ita ratiocinarer, quando aliud ex alio sic probarem? fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii mei et ideo crede mihi falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, fallere uoluisse in uerbo. itaque tribunus tamquam homo militaris errauit, ut ei, quem scit uel credit haereticum, diceret: per religionem tuam, cum haeresis non religio, sed superstitio, religio autem non in falsitate, sed in ueritate propria locutione dicatur. proinde secundum hanc expositionem tuam uerus dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. audi ergo te ipsum, obaudi tibi ipsi, et nos sequi minime recusabis. scribens namque ad eundem tribunum in primae epistulae tuae ipso exordio posuisti atque dixisti: honorabili ac nimium nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius episcopus et continuo subiecisti: religionis tuae scripta percepi. quid igitur ad nos uenire adhuc dubitas? ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum non superstitiosus, sed religiosus est, ac per hoc secundum expositionem tuam non falsum, sed uerum dei cultum tenet. ipse ergo est in catholica potius quam tu, quoniam tu in hoc uerbo usque adeo non errasti, ut etiam exponeres tantum religionem a superstitione distare, quantum a falsitate ueritas distat. ille autem homo, ut iam dixi, militaris et in istis uerborum proprietatibus minus eruditus quid esset religio nesciebat; absit enim ut dicam: te adulando fallebat\'. tu uero, qui eos, contra quos [*]( 16 I 1, 2 18 I 2, 3 ) [*]( 1 a te] aete (pr. e s. I.) J 6 quantuHcum (sic) A 13 superstio nunpatur A 15 eumdem J 16 honorabi J 17 dulitio J et notario et A 20 dulcius J 22 per secundum hoc exposionem A 24 alt. tu om. f )
270
disputas, arguis ex propheta et clamas: uae his qui dicunt amarum dulce et dulce amarum, qui dicunt lucem tenebras et tenebras lucem, si superstitio est, quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? si autem uerum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem respuis catholicam religionem? sequere igitur testimonium tuum, maxime quia et ipsi uestri cum cognouerint non tibi fortasse communicabunt, quoniam tribuno Dulcitio per hoc uerbum communicasti. heia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam tibi etiam per tuam linguam dominus dedit. an forte ad hoc irasceris, quod fratrem uoco? hoc enim nomen a nobis etiam in nostra collatione respuistis, ubi ostendistis nos esse quibus dominus praecepit per prophetam: dicite fratres nostri estis\' eis qui uos oderunt et qui uos detestantur, uos uero in numero eorum esse, qui istos, quibus hoc dominus dicit, oderunt et detestantur. negare certe non potes te religionem dixisse in qua est tribunus Dulcitius. propterea illam tibi epistulam misit, utique ut te non occideres et illi ecclesiae in qua est ipse communicares. si ergo ipsius religio est, tua superstitio est. quamuis enim ambo nobis hoc inuicem dixeritis, eligis tamen ipsum potius falsum dixisse quam te.