Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud pater meus ut maiorem fructum adferat, ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis, aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.

In hac ergo ecclesia constituti, quae malorum siue occultorum siue etiam manifestorum nec potuit nec poterit perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias formidamus. si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant boni aut suis indiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant aut etiam, si nouerunt eos et non apud se accusatos neque conuictos damnare non possunt, pro ecclesiae pace non solum inreprehensibiliter, uerum etiam laudabiliter tolerant [*]( 13 Ioh. 15, 2 17 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 5 perfecta f 8 colHgir- nlacatissimus f 10 sacramentum A 14 fructu J 16 uostruira^/^^^ ulorum J 24 ante caluunias (sic) (lel. uestras in ∆, quod habet 26 indiciis scripsi iudi- ciis Afo manifestatos ∆ 27 etiam eo si ∆m1 nouerint f 28 dapnare ∆nensibiliter ∆ J tollerant ∆ )

266
nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante tempus litoris damnabiliter separant. si enim hoc facere uelint, exceptis diuinarum scripturarum innumerabilibus testimoniis, quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem adhibuisti beatissimus Cyprianus clamans atque contestans, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, non solum uerbo, uerum etiam exemplo suo nos ammonens, qui collegas suos fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus faenus augentes, quorum auaritiam non leue aliquod uitium sed esse idololatriam secundum apostolum intellegit, pro unitatis uinculo pertulit tales nec eorum contagio factus est talis. discessit ab eis dissimilitudine morum, non diuisione sacramentorum et immundum non tetigit, sed a factis eorum abhorrendo, non seorsum populum colligendo. uos autem, dum carnaliter sapitis quod dictum est per Esaiam prophetam: discedite et exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis et alia quae in scripturis similiter dicta sunt, dum haec, inquam, non spiritaliter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, quales eorum ipso propheta praedicante damnantur dicentes: noli me tangere, quoniam mundus sum.deniquequando aliena peccata uos peruerse deuitanda esse censuistis, alia uestra fecistis, sacrilegum schisma populos diuidendo et sacrilegam haeresim contra dei manifesta promissa et inpleta de ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. nam si, ut [*]( 6 Cypr. epist. 54, 3 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 cf. Col. 3, Õ 19 II Cor. 6, 17, cf. Esai. 52, 11 24 Esai. 65, 5 ) [*]( 2 littoris Ao 10 inuidioaos / 11 usuras multiplicantes Af 12 aliquid J 13 intellegit scripsi, cf. De bapt. IIII 9, 12 sub fin. intelligi J intellexit fv 14 tales] talis Af 17 colligendos J 18 ysaiam J Isaiam v 20 alia scripsi talia Afl) 23 damnantur scripsi dominantur Afo 24 nolite fo, cf. Post gesta 5, 7 27 manifestata v )
267
putas et nos in uerbo reprehendis, una eademque societas perditorum (non) simul et schisma et haeresis esset, non dixisset beatissimus Cyprianus in hac ipsa epistula, unde hoc de zizaniis in ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus, quos gratulabatur a Nouatianorum diuisione fuisse liberatos: dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem, posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus (et haereticus) error excepit. noli ergo contra apertissimam ueritatem aut utrumque fallaciter declinare aut unum horum tibi quod tibi mitius uidetur eligere, cum et schismaticus sis sacrilega discessione et haereticus sacrilego dogmate.